NIHIL Christiano felicius, cui promittuntur regna caelorum; nihil laboriosius, qui cotidie de vita periclitatur. Nihil fortius, qui vincit diabolum; nihil inbecillius, qui a carne superatur. Utriusque rei exempla sunt plurima. Latro credidit in cruce et statim meretur audire: Amen, amen dico tibi: hodie mecum eris in paradiso. Iudas de apostolatus fastigio in proditionis tartarum labitur et nec familiaritate convivii nec intinctione buccellae nec osculi gratia frangitur, ne quasi hominem tradat, quem filium Dei noverat. Quid Samaritana vilius? Non solum ipsa credidit et post sex viros unum invenit dominum Messiamque cognoscit ad fontem, quem in templo Iudaeorum populus ignorabat, sed auctor fit multorum salutis et apostolis ementibus cibos esurientem reficit lassumque sustentat. Quid Salomone sapientius? Attamen infatuatur amoribus feminarum. Bonum est sal nullumque sacrificium absque huius aspersione suscipitur—unde et apostolus praecipit: Sermo vester sit sale conditus —quod, si infatuetur, foras proicitur in tantumque perdit nominis dignitatem, ut ne in sterquilinio quidem utile sit, quo solent credentium arva condiri et sterile animarum solum pinguescere. Haec dicimus, ut prima te, fili Rustice, fronte doceamus magna coepisse, excelsa sectari et adulescentiae, immo pubertatis, incentiva calcantem perfectae quidem aetatis gradum scandere, sed lubricum iter est, per quod ingrederis, nec tantam sequi gloriam post victoriam, quantam ignominiam post ruinam.Non mihi nunc per virtutum prata ducendus es nec laborandum ut ostendam tibi variorum pulchri- tudinem Horum, quid in se lilia habeant puritatis, quid rosarum verecundia possideat, quid violae purpura promittat in regno, quid rutilantium spondeat pictura gemmarum. Iam enim propitio domino stivam tenes, iam in tectum atque solarium eum Petro apostolo conscendisti, qui esuriens in Iudaeis Cornelii saturatur fide et famem incredulitatis eorum gentium conversione restinguit atque in vase evangeliorum quadrangulo, quod de caelo descendit ad terras, docetur et discit omnes homines posse salvari. Rursumque, quod viderat, in specie eandidissimi linteaminis in superna transfertur et credentium turbas de terris in caelum rapit, ut pollicitatio domini conpleatur: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Totum, quod adprehensa manu insinuare tibi cupio, quod quasi doctus nauta post multa naufragia rudem conor instruere vectorem, illud est, ut, in quo litore pudicitiae pirata sit, noveris, ubi Charybdis et radix omnium malorum avaritia, ubi Scyllaei obtrectatorum canes, de quibus apostolus loquitur: Ne mordentes invicem mutuo consumamini, quomodo in media tranquillitate securi Libycis interdum vitiorum Syrtibus obruamur, quid venenatorum animantium desertum huius saeculi nutriat.Navigantes Rubrum Mare, in quo optandum nobis est ut verus Pharao cum suo mergatur exercitu, multis difficultatibus ac periculis ad urbem Abisamam perveniunt. Utroque litore gentes vagae, immo beluae habitant ferocissimae. Semper solliciti, semper armati totius anni vehunt cibaria. Latentibus saxis vadisque durissimis plena sunt omnia, ita ut speculator et ductor in summa mali arbore sedeat et inde regendae et circumflectendae navis dictata praedicat. Felix cursus est, si post sex menses supra dictae urbis portum teneant, a quo se incipit aperire oceanus, per quem vix anno perpetuo ad Indiam pervcnitur et ad Gangem fluvium—quem Phison sancta scriptura cognominat—qui circuit omnem terram Evilat et multa genera pigmentorum de paradisi dicitur fonte evehere. Ibi nascitur carbunculus et zmaragdus et margarita candentia et uniones, quibus nobilium feminarum ardet ambitio, montesque aurei, quos adire propter dracones et gryphas et inmensorum corporum monstra hominibus inpossibile est, ut ostendatur nobis, quales custodes habeat avaritia.Quorsum ista? Perspicuum est. Si negotiatores saeculi tanta sustinent, ut ad incertas perveniant periturasque divitias, et servant cum animae discrimine, quae multis periculis quaesierunt, quid Christi negotiatori non faciendum est, qui veneritis omnibus quaerit pretiosissimum margaritum, qui totis substantiae suis opibus emit agrum, in quo reperiat thesaurum, quem nec fur effodere nec latro possit auferre?Scio me offensurum esse quam plurimos, qui generalem de vitiis disputationem in suam referant contumeliam et, dum mihi irascuntur, suam indicant conscientiam multoque peius de se quam de me iudicant. Ego enim neminem nominabo nec veteris comoediae licentia certas personas eligam atque perstringam. Prudentis viri est ac prudentium feminarum dissimulare, immo emendare, quod in se intellegant, et indignari sibi magis quam mihi nee in monitorem maledicta congerere, qui, ut isdem teneatur criminibus, certe in eo melior est, quod sua ei mala non placent.