non curo, quid loquantur homines, audi apostolum scribentem: Providentes bona non solum coram Deo, sed etiam hominibus. Si quis te carpit, quod sis Christiana, quod virgo, ne cures, quod ideo dimiseris matrem, ut in monasterio inter virgines viveres; talis detractio laus tua est. Ubi non luxuria in puella Dei, sed duritia carpitur, crudelitas ista pietas est. Illum enim praefers matri, quem praeferre iubetis et animae tuae. Quem si et ipsa praetulerit, et filiam te sentiet et sororem.Quid igitur? Scelus est sancti viri habere contubernium? Obtorto collo me in ius trahis, ut aut probem, quod nolo, aut multorum invidiam subeam. Sanctus vir numquam filiam a matre seiungit; utramque suspicit, utramque veneratur. Sit quamlibet sancta filia, mater vidua indicium castitatis est. Si coaevus tuus est ille nescio quis, matrem tuam honoret et suam; si senior, te ut filiam diligat et parentis subiciat disciplinae. Non expedit amborum famae plus te illum amare quam matrem, ne non videatur affectum in te eligere, sed aetatem. Et hoc dicerem, si fratrem monachum non haberes, si domesticis careres praesidiis; nunc vero, pro dolor, inter matrem atque germanum—et matrem viduam fratremque monachum—cur se alienus interserit? Bonum quidem est, ut te et filiam noveris et sororem; si autem utrumque non potes et mater quasi dura respuitur, saltim frater placeat. Si frater asperior est, mollior sit illa, quae genuit. Quid palles? Quid aestuas? Quid vultum rubore suffundis et frementibus labiis inpatientiam pectoris contestans? Non superat amorem matris et fratris nisi solus uxoris affectus.Audio praeterea te suburbana, villarum amoenitates cum adfinibus et cognatis et istius modi genus hominibus circumire. Nec dubito, quin vel consobrina vel soror sit, in quarum solacium novi generis ducaris adsecula—absit quippe, ut, quamvis proximi sint et cognati, virorum te suspicer captare consortia—obsecro ergo te, virgo, ut mihi respondeas: sola vadis in comitatu propinquorum an cum amasio tuo? Quamvis sis inpudens, saecularium oculis eum ingerere non audebis. Si enim hoc feceris, et te et illum familia universa cantabit, vos cunctorum digiti denotabunt, ipsa quoque soror aut adfinis sive cognata, quae in adulationem tui sanctum et nonnum coram te vocant, eum se paululum converterit, portentosum ridebit maritum. Sin autem sola ieris—quod et magis aestimo—utique inter servos adulescentes, inter maritas feminas atque nupturas, inter lascivas puellas et comatos linteatosque iuvenes furvarum vestium puella gradieris. Dabit tibi barbatulus quilibet manum, sustentabit lassam et pressis digitis aut temptabitur aut temptabit. Erit tibi inter viros matronasque convivium: expectabis aliena oscula, praegustatos cibos et absque seandalo tuo in aliis sericas vestes auratasque miraberis. In ipso quoque convivio, ut vescaris carnibus, quasi invita cogeris, ut vinum bibas, Dei laudabitur creatura, ut laves balneis, sordibus detrahetur; et omnes te, cum aliquid eorum, quae suadent, retraetans feceris, puram, simplicem, dominam et vere ingenuam conelamabunt. Personabit interim aliquis cantator ad mensam et inter psalmos dulci modulatione currentes, quoniam alienas non audebit uxores, te, quae custodem non habes, saepius respectabit. Loquetur nutibus et, quidquid metuet dicere, significabit affectibus.Inter has et tantas inlecebras voluptatum etiam ferreas mentes libido domat, quae maiorem in virginibus patitur famem, dum dulcius putat omne, quod nescit. Narrant gentilium fabulae cantibus sirenarum nautas in saxa praecipites et ad Orphei citharam arbores bestiasque ac silicum dura mollita. Difficile inter epulas servatur pudicitia. Nitens cutis sordidum ostentat animum.Legimus in scolis pueri—et spiritantia in plateis aera conspeximus—aliquem ossibus vix haerentem inlicitis arsisse amoribus et ante vita caruisse quam peste. Quid tu facies, puella sani corporis, delicata, pinguis, rubens, aestuans inter carnes, inter vina et balneas, iuxta maritas, iuxta adulescentulos? Etsi rogata non dederis, tamen formae putes testimonium, si rogeris. Libidinosa mens ardentius honesta persequitur et, quod non licet, dulcius suspicatur. Vestis ipsa vilis et pulla animi tacentis indicium est, si rugam non habeat, si per terram, ut altior videaris, trahatur, si de industria dissuta sit tunica, ut aliquid intus appareat operiatque, quod foedum est, et aperiat, quod formosum. Caliga quoque ambulantis nigella ac nitens stridore iuvenes ad se vocat. Papillae fasciolis conprimuntur et crispanti cingulo angustius pectus artatur. Capilli vel in frontem vel in aures defluunt. Pallidum interdum cadit, ut candidos nudet umeros, et, quasi videri noluerit, celat festina, quod volens retraxerat. Et quando in publico quasi per verecundiam operit faciem, lupa- narum arte id solum ostendit, quod ostensum magis placere potest.