Sed quia tempus est amplexandi et tempus longe fieri a conplexibus et uxor non habet potestatem corporis sui et unusquisque in ea vocatione, qua vocatus est, in ea permaneat in domino, et, qui sub iugo est, sic debet currere, ne in luto comitem derelinquat, totum redde in subole, quod in te interim distulisti. Anna filium, quem Deo voverat, postquam obtulit tabernaculo, numquam recepit indecens arbitrata, ut futurus propheta in huius domo cresceret, quae adhuc alios filios habere cupiebat. Denique, postquam concepit et peperit, non est ausa ad templum accedere et vacua apparere coram domino, nisi prius redderet, quod debebat, talique immolato sacrificio reversa domum quinque liberos sibi genuit, quia primogenitum Deo peperat. Miraris felicitatem sanctae mulieris? Imitare fidem. Ipse, si Paulam miseris, balbutientia senex verba formabo multo gloriosior mundi philosopho, qui non regem Macedonum Babylonio periturum veneno, sed ancillam et sponsam Christi erudiam regnis caelestibus offerendam.