Discat et lanam facere, tenere colum, ponere in gremio calatum, rotare fusum, stamina pollice ducere. Spernat bombycum telas, Serum vellera et aurum in fila lentescens. Talia vestimenta paret, quibus pellatur frigus, non quibus corpora vestita nudentur. Cibus eius holusculum sit et simila raroque pisciculi. Et ne gulae praecepta longius traham, de quibus in alio loco plenius sum locutus, sic comedat, ut semper esuriat, ut statim post cibum possit legere, orare, psallere. Displicent mihi in teneris vel maxime aetatibus longa et inmoderata ieiunia, quibus iunguntur ebdomades et oleum in cibo ac poma vitantur. Experimento didici asellum in via, cum lassus fuerit, diverticula quaerere. Faciant hoc cultores Isidis et Cybelae, qui gulosa abstinentia Fasides aves et fumantes turtures vorant, ne scilicet Cerealia dona contaminent. Hoc in perpetuo ieiunio praeceptum sit, ut longo itineri vires perpetes supparentur, ne in prima mansione currentes corruamus in mediis. Ceterum, ut ante scripsi, in quadragesima continentiae vela pandenda sunt et tota aurigae retinacula equis laxanda properantibus, quamquam alia sit condicio saecularium, alia virginum ac monachorum. Saecularis homo in quadragesima ventris ingluviem decoquit et in coclearum morem suo victitans suco futuris dapibus ac saginae aqualiculum parat; virgo et monachus sic in quadragesima suos emittant equos, ut sibi meminerint semper esse currendum. Finitus labor maior, infinitus moderatior est; ibi enim respiramus, hic perpetuo incedimus.Si quando ad suburbana pergis, domi filiam non relinquas; nesciat sine te nec possit vivere; cum sola fuerit, pertremescat. Non habeat conloquia saecularium, non malarum virginum contubernia, non intersit nuptiis servulorum nec familiae perstrepentis lusibus misceatur. Scio praecepisse quosdam, ne virgo Christi cum eunuchis lavet, ne cum maritis feminis, quia alii non deponant animos virorum, aliae tumentibus uteris praeferant foeditatem. Mihi omnino in adulta virgine lavacra displicent, quae se ipsam debet erubescere et nudam videre non posse. Si enim vigiliis et ieiuniis macerat corpus suum et in servitutem redigit, si flammam libidinis et incentiva ferventis aetatis extinguere cupit continentiae frigore, si adpetitis sordibus turpare festinat naturalem pulchritudinem, cur c contrario balnearum fomentis sopitos ignes suscitat?Pro gemmis aut serico divinos codices amet, in quibus non auri et pellis Babyloniae vermiculata pictura, sed ad fidem placeat emendata et erudita distinctio. Discat primum Psalterium, his se canticis avocet, et in Proverbiis Salomonis erudiatur ad vitam. In Ecclesiaste consuescat calcare, quae mundi sunt; in Iob virtutis et patientiae exempla sectetur. Ad Evangelia transeat numquam ea positura de manibus; Apostolorum Acta et Epistulas tota cordis inbibat voluntate. Cumque pectoris sui cellarium his opibus locupletarit, mandet memoriae Prophetas et Heptateuchum et Regum ac Paralipomenon libros Hesdraeque et Hester volumina, ut ultimum sine periculo discat Canticum Canticorum, ne, si in exordio legerit, sub carnalibus verbis spiritalium nuptiarum epithalamium non intellegens vulneretur. Caveat omnia apocrypha et, si quando ea non ad signorum veritatem, sed ad signorum reverentiam legere voluerit, sciat non eorum esse, quorum titulis praenotantur, multaque his admixta vitiosa et grandis esse prudentiae aurum in luto quaerere. Cypriani opuscula semper in manu teneat, Athanasii epistulas et Hilarii libros inoffenso decurrat pede. Illorum tractatibus, illorum delectetur ingeniis, in quorum libris pietas fidei non vacillet; ceteros sic legat, ut magis iudicet quam sequatur.Respondebis: Quomodo haec omnia mulier saecularis in tanta frequentia hominum Romae custodire potero? Noli ergo subire onus, quod ferre non potes, sed, postquam ablactaveris eam cum Isaac et vestieris cum Samuhele, mitte aviae et amitae. Redde pretiosissimam gemmam cubiculo Mariae, et cunis Iesu vagientis inpone. Nutriatur in monasterio, sit inter virginum choros, iurare non discat, mentiri sacrilegium putet, nesciat saeculum, vivat angelice, sit in carne sine carne, omne hominum genus sui simile putet et, ut cetera taceam, certe te liberet servandi difficultate et custodiae periculo. Melius est tibi desiderare absentem quam pavere ad singula, cum quo loquatur, quid loquatur, cui adnuat, quem libenter aspiciat. Trade Eustochio parvulam, cuius nunc et ipse vagitus pro te oratio est, trade comitem, futuram sanctitatis heredem. Illam videat, illam amet, illam primis miretur ab annis, cuius et sermo et habitus et incessus doctrina virtutum est. Sit in gremio aviae, quae repetat in nepte, quidquid praemisit in filia, quae longo usu didicit nutrire. docere, servare virgines, in cuius corona centenarii cotidie numeri castitas texitur. Felix virgo, felix Paula Toxotii, quae per aviae amitaeque virtutes nobilior est sanctitate quam genere! O si tibi contingeret videre socrum et cognatam tuam et in parvis corpusculis ingentes animos intueri! Pro insita tibi pudicitia non ambigerem, quin praecederes filiam et primam Dei sententiam secunda evangelii lege mutares. Ne tu parvi penderes aliorum desideria liberorum et te ipsa magis offerres Deo!