BEATUS apostolus Paulus scribens ad Corinthios et rudem Christi ecclesiam sacris instruens disciplinis inter cetera mandata hoc quoque posuit dicens: Si qua mulier habet virum infidelem et hic consentit habitare cum ea, ne dimittat virum. Sanctificatus est enim vir infidelis in uxore fideli et sanctificata est mulier infidelis in fratre. Alioquin filii vestri inmundi essent, nunc autem sancti sunt. Si cui forte hactenus videbantur nimium disciplinae vincula laxata et praeceps indulgentia praeceptoris, consideret domum patris tui, clarissimi quidem et eruditissimi viri, sed adhuc ambulantis in tenebris, et intelleget consilium apostoli illuc profecisse, ut radicis amaritudinem dulcedo fructuum conpensaret et .vites virgulae balsama pretiosa sudarent. Tu es nata de inpari. matrimonio, de te et Toxotio meo Paula generata est. Quis hoc crederet, ut Albini pontificis neptis de repromissione matris nasceretur, ut praesente et gaudente avo parvulae adhuc lingua balbutiens alleluia resonaret et virginem Christi in suo gremio nutriret et senex? Bene et feliciter expectavimus. Sancta et fidelis domus unum sanctificat infidelem. Candidatus est fidei, quem filiorum et nepotum credens turba circumdat. Ego puto etiam ipsum Iovem, si habuisset talem cognationem, potuisse in Christum credere. Despuat licet et inrideat epistulam meam et me vel stultum vel insanum clamitet, hoc et gener eius faciebat, antequam crederet. Fiunt, non nascuntur Christiani. Auratum squalet Capitolium, fuligine et aranearum telis omnia Romae templa cooperta sunt, movetur urbs sedibus suis et inundans populus ante delubra semiruta currit ad martyrum tumulos. Si non extorquet fidem prudentia, extorqueat saltim verecundia.Hoc .Laeta, religiosissima in Christo filia, dictum sit, ut non desperes parentis salutem et eadem fide, qua meruisti filiam, et patrem recipias totaque domus beatitudine perfruaris sciens illud a domino repromissum: Quae apud homines inpossibilia, apud Deum possibilia sunt. Numquam est sera conversio. Latro de cruce transiit ad paradisum: Nabuchodonosor, rex Babylonius, post efferationem et cordis et corporis et beluarum in heremo convictum mentem recepit humanam. Et, ut omittam vetera, ne apud incredulos nimis fabulosa videantur, ante paucos annos propinquus vester Gracchus, nobilitatem patriciam nomine sonans, cum praefecturam regeret urbanam, nonne specu Mithrae et omnia portentuosa simulacra, quibus corax, nymphius, 1 miles, leo, Perses, heliodromus, pater initiantur, subvertit, fregit, excussit et his quasi obsidibus ante praemissis inpetravit baptismum Christi? Solitudinem patitur et in urbe gentilitas. Dii quondam nationum cum bubonibus et noctuis in solis culminibus remanserunt; vexilla militum crucis insignia sunt, regum purpuras et ardentes diadema-tum gemmas patibuli salutaris pictura condecorat. Iam et Aegyptius Serapis factus est Christianus; Marnas Gazae luget inclusus et eversionem templi iugiter pertremescit. De India, Perside et Aethiopia monachorum cotidie turbas suscipimus.; deposuit faretras Armenius, Huni discunt psalterium, Scythae fervent calore fidei; Getarum rutulus et flavus exercitus ecclesiarum circumfert tentoria et ideo forsitan contra nos aequa pugnat acie, quia pari religione confidunt.Paene lapsus sum ad aliam materiam et currente rota, dum urceum facere cogito, amphoram finxit manus. Propositum enim mihi erat sanctae Marcellae et tuis precibus invitato ad matrem, id est ad te, sermonem dirigere et docere, quomodo instruere Paululam nostram debeas, quae prius Christo est consecrata quam genita, quam ante votis quam utero suscepisti. Vidimus aliquid temporibus nostris de prophetalibus libris: Anna. sterilitatem alvi fecunditate mutavit, tu luctuosam fecunditatem vitalibus liberis conmutasti. Fidens loquor accepturam te filios, quae primum foetum domino reddidisti. Ista sunt primogenita, quae offeruntur in lege. Sic natus Samuel, sic ortus est Samson, sic Iohannes propheta ad introitum Mariae exultavit et lusit. Audiebat enim per os virginis verba domini pertonantis et de uteie matris in occursum eius gestiebat erumpere. Igitur, quae de repromissione nata est, dignam habeat ortu suo institutionem parentum. Samuel nutritur in templo, Iohannes in solitudine praeparatur. Ille sacro crine venerabilis est, vinum et siceram non bibit, adhuc parvulus cum Deo sermocinatur; hic fugit urbes, zona pellicia cingitur, locustis alitur et melle silvestri et in typum paenitentiae praedicat tortuosissimi animalis vestitus exuviis.