postea ubi deorsum versus ibit, heminam aut paulo plus bibat. si amplius ibit, sumito farinae minutae concas duas, infriet in aquam, paulum bibat, constituet. verum quibus tormina molesta erunt, brassicam in aqua macerare oportet. ubi macerata erit, coicito in aquam calidam, coquito usque donec conmadebit bene, aquam defundito. postea salem addito et cumini paululum et pollinem polentae eodem addito et oleum. postea fervefacito, infundito in catinum, uti frigescat. eo interito quod volet cibi, postea edit. sed si poterit solam brassicam esse, edit. et si sine febre erit, dato vini atri duri aquatum bibat quam minimum; si febris erit, aquam. id facito cotidie mane. nolito multum dare, ne pertaedescat, uti possit porro libenter esse. ad eundem modum viro et mulieri et puero dato. nunc de illis, quibus aegre lotium it quibusque substillum est. sumito brassicam, coicito in aquam ferventem, coquito paulisper, uti subcruda siet. postea aquam defundito non omnem. eo addito oleum bene et salem et cumini paululum, infervefacito paulisper. postea inde iusculum frigidum sorbere et ipsam brassicam esse, uti quam primum excoquatur. cotidie id facito. De brassica Pythagorea, quid in ea boni sit salubritatisque. principium te cognoscere oportet, quae genera brassicae sint et cuius modi naturam habeant. omnia ad salutem temperat conmutatque sese semper cum calore, arida simul et umida et dulcis et amara et acris. sed quae vocantur septem bona in conmixturam, natura omnia haec habet brassica. nunc uti cognoscas naturam earum, prima est levis quae nominatur: ea est grandis, latis foliis, caule magno, validam habet naturam et vim magnam habet. altera est crispa, apiacon vocatur: haec est natura et aspectu bona, ad curationem validior est quam quae supra scripta est.et item est tertia, quae lenis vocatur, minutis caulibus, tenera, et acerrima omnium est istarum tenui suco vehementissima. et primum scito, de omnibus brassicis nulla est illius modi medicamento. ad omnia vulnera tumores eam contritam inponito. haec omnia ulcera purgabit sanaque faciet sine dolore. eadem tumida concoquit, eadem erumpit, eadem vulnera putida canceresque purgabit sanosque faciet, quod aliud medicamentum facere non potest. verum prius quam id inponas, aqua calida multa lavato: postea bis in die contritam inponito: ea omnem putorem adimet. cancer ater, is olet et saniem spurcam mittit; albus purulentus est, sed fistulosus et subtus suppurat sub carne. in ea vulnera huiusce modi tetras brassicam, sanum faciet: optima est ad huiusce modi vulnus. et luxatum siquid est, bis die aqua calida foveto, brassicam tritam opponito, cito sanum faciet: bis die id opponito, dolores auferet. et siquid contusum est, erumpet: brassicam tritam opponito, sanum faciet. et siquid in mammis ulceris natum et carcinoma, brassicam tritam opponito, sanum faciet. et si ulcus acrimoniam eius ferre non poterit, farinam hordeaceam misceto, ita opponito. huiusce modi ulcera omnia haec sana faciet, quod aliud medicamentum facere non potest neque purgare. et puero et puellae si ulcus erit huiusce modi, farinam hordeaceam addito. et si voles eam consectam lautam siccam sale aceto sparsam esse, salubrius nihil est. quo libentius edis, aceto mulso spargito: lautam siccam et rutam coriandrum sectam sale sparsam paulo libentius edes. id bene faciet et mali nihil sinet in corpore consistere et alvum bonam faciet. siquid antea mali intus erit, omnia sana faciet, et de capite et de oculis omnia deducet et sanum faciet. hanc mane esse oportet ieiunum.et si bilis atra est et si lienes turgent et si cor dolet et si iecur aut pulmones aut praecordia, uno verbo omnia sana faciet et intro quae dolitabunt. eodem silpium inradito, bonum est. nam venae omnes ubi sufflatae sunt ex cibo, non possunt perspirare in toto corpore: inde aliqui morbus nascitur. ubi ex multo cibo alvus non it, pro portione brassica si uteris, id ut te moneo, nihil istorum usu veniet morbis. verum morbum articularium nulla res tam purgat, quam brassica cruda, si edes concisam et rutam et coriandrum concisam siccam et sirpicium inrasum et brassicam ex aceto oxymeli et sale sparsam. haec si uteris, omnis articulos poteris experiri. nullus sumptus est, et si sumptus esset, tamen valetudinis causa experirus. hanc oportet mane ieiunum esse. insomnis vel siquis est seniosus, hac eadem curatione sanum facies. verum assam brassicam et unctam caldam, salis paulum dato homini ieiuno. quam plurimum ederit, tam citissime sanus fiet ex eo morbo. tormina quibus molesta erunt, sic facito. brassicam macerato bene, postea in aulam coicito, defervefacito bene. ubi cocta erit bene, aquam defundito. eo addito oleum bene et salis paululum et cuminum et pollinem polentae. postea ferve bene facito. ubi ferverit, in catinum indito. dato edit, si poterit, sine pane; si non, dato panem purum ibidem madefaciat. et si febrim non habebit, dato vinum atrum bibat: cito sanus fiet. et hoc siquando usus venerit, qui debilis erit, haec res sanum facere potest: brassicam edit ita uti S. S. E. et hoc amplius lotium conservato eius qui brassicam essitarit, id calfacito, eo hominem demittito, cito sanum facies hac cura: expertum hoc est. item pueros pusillos si laves eo lotio, numquam debiles fient. et quibus oculi parum clari sunt, eo lotio inunguito, plus videbunt.