munda siet: villam conversam mundeque habeat: focum purum circumversum cotidie, priusquam cubitum eat, habeat. Kalendis, Idibus, Nonis, festus dies cum erit, coronam in focum indat, per eosdemque dies lari familiari pro copia supplicet. cibum tibi et familiae curet uti coctum habeat. gallinas multas et ova uti habeat. pira arida, sorba, ficos, uvas passas, sorba in sapa et pira et uvas in doliis et mala struthea, uvas in vinaciis et in urceis in terra obrutas et nuces Praenestinas recentes in urceo in terra obrutas habeat. mala Scantiniana in doliis et alia quae condi solent et silvatica, haec omnia quotannis diligenter uti condita habeat. farinam bonam et far suptile sciat facere. Oleam legendam hoc modo locare oportet. oleam cogito recte omnem arbitratu domini, aut quem custodem fecerit, aut cui olea venierit. oleam ne stringito neve verberato iniussu domini aut custodis. si adversus ea quis fecerit, quod ipse eo die delegerit, pro eo nemo solvet neque debebitur. qui oleam legerint, omnes iuranto ad dominum aut ad custodem sese oleam non subripuisse neque quemquam suo dolo malo ea oletate ex fundo L. Manli. qui eorum non ita iuraverit, quod is legerit omne, pro eo argentum nemo dabit neque debebitur. oleam cogi recte satis dato arbitratu L. Manli. scalae ita uti datae erunt, ita reddito, nisi quae vetustate fractae erunt. si non erunt reddet † eaeque arbitratu deducetur. siquid redemptoris opera domino damni datum erit, resolvito: id viri boni arbitratu deducetur. legulos, quot opus erunt, praebeto et strictores. si non praebuerit, quanti conductum erit aut locatum erit, deducetur: tanto minus debebitur. de fundo ligna et oleam ne deportato. qui oleam legerit, qui deportarit, in singulas deportationes (??) N. II deducentur neque id debebitur.omnem oleam puram metietur modio oleario. adsiduos homines L praebeto, duas partes strictorum praebeto. nequis concedat, quo olea legunda et faciunda carius locetur, extra quam siquem socium inpraesentiarum dixerit. siquis adversum ea fecerit, si dominus aut custos volent, iurent omnes socii. si non ita iuraverint, pro ea olea legunda et faciunda nemo dabit neque debebitur ei qui non iuraverit. accessiones: in (??) (??) CC accedit oleae salsae (??) V, olei puri p. VIIII, in tota oletate (??) V aceti Q. V. quod oleae salsae non acceperint, dum oleam legent, in modios singulos S. S. (??) V dabuntur. Oleam faciundam hac lege oportet locare. facito recte arbitratu domini aut custodis, qui id negotium curabit. si sex iugis vasis opus erit, facito. homines eos dato, qui placebunt aut custodi aut quis eam oleam emerit. † trapeti facito. si operarii conducti erunt aut facienda locata erit, pro eo resolvito, aut deducetur. oleum ne tangito utendi causa neque furandi causa, nisi quod custos dederit aut dominus. si sumpserit, in singulas sumptiones (??) N. XL deducentur neque debebitur. factores, qui oleum fecerint, omnes iuranto aut ad dominum aut ad custodem sese de fundo L. Manilii neque alium quemquam suo dolo malo oleum neque oleam subripuisse. qui eorum non ita iuraverit, quae eius pars erit, omne deducetur neque debebitur. socium nequem habeto, nisi quem dominus iusserit aut custos. siquid redemptoris opera domino damni datum erit, viri boni arbitratu deducetur. si viridem oleum opus siet, facito. accedet oleum et sale suae usioni quod satis siet, vasarium vict. II. Oleam pendentem hac lege venire oportet. olea pendens in fundo Venafro venibit. qui oleam emerit, amplius quam quanti emerit omnis pecuniae centesima accedet, praeconium praesens (??) L et oleum: romanici P.(??) D, viridis P. CC, oleae caducae (??) L, strictivae (??) X, modio oleario mensum dato, unguinis P. X. ponderibus modiisque domini dato † iri pri primae cotulas duas. dies argento ex K. Nov. mensum X oleae legendae faciendae quae locata est, et si emptor locarit, Idibus solvito. recte haec dari fierique satisque dari domino, aut cui iusserit, promittito satisque dato arbitratu domini. donicum solutum erit aut ita satis datum erit, quae in fundo inlata erunt, pigneri sunto: nequid eorum de fundo deportato: siquid deportaverit, domini esto. vasa torcula, funes, scalas, trapetos, siquid et aliut datum erit, salva recte reddito, nisi quae vetustate fracta erunt. si non reddet, aequom solvito. si emptor legulis et factoribus, qui illic opus fecerint, non solverit, cui dari oportebit, si dominus volet, solvat. emptor domino debeto et id satis dato, proque ea re ita uti S. S. E item pignori sunto. Hac lege vinum pendens venire oportet. vinaceos inlutos et faecem relinquito. locus vinis ad K. Octob. primas dabitur. si non ante ea exportaverit, dominus vino quid volet faciet. cetera lex, quae oleae pendenti. Vinum in doliis hoc modo venire oportet. vini in culleos singulos quadragenae et singulae urnae dabuntur. quod neque aceat neque muceat, id dabitur. in triduo proxumo viri boni arbitratu degustato. si non ita fecerit, vinum pro degustato erit. quot dies per dominum mora fuerit, quo minus vinum degustet, totidem dies emptori procedent. vinum accipito ante K. Ian. primas. si non ante acceperit, dominus vinum admetietur. quod admensus erit, pro eo dominus remsolvito. si emptor postularit, dominus ius iurandum dabit verum fecisse. locus vinis ad K. Octobres primas dabitur. si ante non deportaverit, dominus vino quid volet faciet. cetera lex, quae oleae pendenti.