si haec sic feceris, neque scabrae fient et lanae plus et meliorem habebunt, et ricini non erunt molesti. eodem in omnes quadripedes utito, si scabrae erunt. Amurca decocta axem unguito et lora et calciamenta et coria: omnia meliora facies. Vestimenta ne tiniae tangant. amurcam decoquito ad dimidium, ea unguito fundum arcae et extrinsecus et pedes et angulos. ubi ea adaruerit, vestimenta condito. si ita feceris, tiniae non nocebunt. et item ligneam supellectilem omnem si ungues, non putescet, et cum ea terseris, splendidior fiet. item ahenea omnia unguito, sed prius extergeto bene. postea cum unxeris, cum uti voles, extergeto. splendidior erit, et aerugo non erit molesta. Fici aridae si voles uti integrae sint, in vas fictile condito. id amurca decocta unguito. Oleum si in metretam novam inditurus eris, amurca, ita uti est cruda, prius conluito agitatoque diu, ut bene conbibat. id si feceris, metreta oleum non bibet, et oleum melius faciet, et ipsa metreta firmior erit. Virgas murteas si voles cum bacis servare et item aliut genus quod vis, et si ramulos ficulneos voles cum foliis, inter se alligato, fasciculos facito, eos in amurcam demittito, supra stet amurca facito. sed ea quae demissurus eris sumito paulo acerbiora. vas, quo condideris, oblinito plane. Si bovem aut aliam quamvis quadrupedem serpens momorderit, melanthi acetabulum, quod medici vocant zmurnaeum, conterito in vini veteris hemina. id per nares indito et ad ipsum morsum stercus suillum adponito. et idem hoc, si usus evenerit, homini facito. Boves uti valeant et curati bene sint, et qui fastidient cibum, uti magis cupide adpetant, pabulum quod dabis amurca spargito; primo paululum, dum consuescant, postea magis, et dato rarenter bibere conmixtam cum aqua aequabiliter.quarto quinto quoque die hoc sic facies. ita boves et corpore curatiores erunt, et morbus aberit. Vinum familiae per hiemem qui utatur. musti Q. X in dolium indito, aceti acris Q. II eodem infundito, sapae Q. II, aquae dulcis Q. L. haec rude misceto ter in die dies quinque continuos. eo addito aquae marinae veteris sextarios LXIIII et operculum in dolium inponito et oblinito post dies X. hoc vinum durabit tibi usque ad solstitium. siquid superfuerit post solstitium, acetum acerrimum et pulcherrimum erit. Qui ager longe a mari aberit, ibi vinum Graecum sic facito. musti Q. XX in aheneum aut plumbeum infundito, ignem subdito. ubi bullabit vinum, ignem subducito. ubi id vinum refrixerit, in dolium quadragenarium infundito. seorsum in vas aquae dulcis Q. I infundito, salis (??) I, sinito muriam fieri. ubi muria facta erit, eodem in dolium infundito. schoenum et calamum in pila contundito, quod satis siet, sextarium unum eodem in dolium infundito, ut odoratum siet. post dies XXX dolium oblinito. ad ver diffundito in amphoras. biennium in sole sinito positum esse. deinde in tectum conferto. hoc vinum deterius non erit quam Coum. Aquae marinae concinnatio. aquae marinae Q. I ex alto sumito, quo aqua dulcis non accedit. sesquilibram salis frigito, eodem indito et rude misceto usque adeo, donec ovum gallinaceum coctum natabit, desinito miscere. eodem vini veteris vel Aminnii vel miscelli albi congios II infundito, misceto probe. postea in vas picatum confundito et oblinito. siquid plus voles aquae marinae concinnare, pro portione ea omnia facito. Quo labra doliorum circumlinas, ut bene odorata sint et nequid viti in vinum accedat. sapae congios VI quam optimae infundito in aheneum aut in plumbeum et iris aridae contusae heminam et sertam Campanicam P.V bene odoratam una cum iri contundas quam minutissime, per cribrum cernas et una cum sapa coquas sarmentis et levi flamma. conmoveto, videto ne aduras. usque coquito, dum dimidium excoquas. ubi refrixerit, confundito in vas picatum bene odoratum et oblinito et utito in labra doliorum. Vinum si voles experiri duraturum sit necne, polentam grandem dimidium acetabuli in caliculum novum indito et vini sextarium de eo vino quod voles experiri eodem infundito et inponito in carbones: facito bis aut ter inferveat. tum id percolato, polentam abicito. vinum ponito sub dio. postridie mane gustato. si id sapiet, quod in dolio est, scito duraturum: si subacidum erit, non durabit. Vinum asperum quod erit lene et suave si voles facere, sic facito. de ervo farinam facito libras IIII et vini cyatos IIII conspargito sapa. postea facito laterculos. sinito conbibant noctem et diem. postea conmisceto cum eo vino in dolio et oblinito post dies LX. id vinum erit lene et suave et bono colore et bene odoratum. Odorem deteriorem demere vino. testam de tegula crassam puram calfacito in igni bene. ubi calebit, eam picato, resticula alligato, testam demittito in dolium infimum leniter, sinito biduum oblitum dolium. si demptus erit odor deterior, id optime; si non, saepius facito, usque dum odorem malum dempseris. Si voles scire, in vinum aqua addita sit necne, vasculum facito de materia hederacia. vinum id, quod putabis aquam habere, eo demmittito. si habebit aquam, vinum effluet, aqua manebit. nam non continet vinum vas hederaceum. Vinum Coum si voles facere, aquam ex alto marinam sumito mari tranquillo, cum ventus non erit, dies LXX ante vindemiam, quo aqua dulcis non perveniet. ubi hauseris de mari, in dolium infundito, nolito inplere, quadrantalibus quinque minus sit quam plenum.