ubi ulmeam non habebis, querneam et ficulneam dato. nihil est quod magis expediat, quam boves bene curare. boves nisi per hiemem, cum non arabunt, pasci non oportet. nam viridem cum edunt, semper id expectant, et fiscellas habere oportet, ne herbam sectentur, cum arabunt. Ligna domino in tabulato condito, codicillos oleagineos, radices in acervo sub dio metas facito. Familiae cibaria. qui opus facient per hiemem tritici modios IIII, per aestatem modios IIII S, vilico, vilicae, epistatae, opilioni modios III, conpeditis per hiemem panis P. IIII, ubi vineam fodere coeperint, panis P. V, usque adeo dum ficos esse coeperint, deinde ad P. IIII redito. Vinum familiae. ubi vindemia facta erit, loram bibant menses tres: mense quarto heminas in dies, id est in mense congios II S: mense quinto, sexto, septimo, octavo in dies sextarios, id est in mense congios quinque: nono, decimo, undecimo, duodecimo in dies heminas ternas, id est inmense amphoram: hoc amplius Saturnalibus et Conpitalibus in singulos homines congios III S: summa vini in homines singulos inter annum Q. VII. conpeditis, uti quidquid operis facient, pro portione addito: eos non est nimium in annos singulos vini Q. X ebibere. Pulmentarium familiae. oleae caducae quam plurimum condito. postea oleas tempestivas, unde minimum olei fieri poterit, eas condito, parcito, uti quam diutissime durent. ubi oleae comesae erunt, hallecem et acetum dato. oleum dato in menses uni cuique S. I. salis uni cuique in anno modium satis est. Vestimenta familiae. tunicam P. III S, saga alternis annis. quotiens cuique tunicam aut sagum dabis, prius veterem accipito, unde centones fiant. sculponias bonas alternis annis dare oportet.Bubus cibaria annua in iuga singula lupini modios centum viginti aut glandis modios CCXL, faeni pondo I(??)XX, ocini *, fabae (??). XX, viciae (??). XXX. praeterea granatui videto uti satis viciae seras. pabulum cum seres, multas sationes facito. Quid est agrum bene colere? bene arare. quid secundum? arare. quid tertium? stercorare. Qui oletum saepissime et altissime miscebit, is tenuissimas radices exarabit. si male arabit, radices susum abibunt, crassiores fient, et in radices vires oleae abibunt. agrum frumentarium cum ares, bene et tempestivo ares, sulco vario ne ares. cetera cultura est multum sarire et diligenter eximere semina et per tempus radices quam plurimas cum terra ferre; ubi radices bene operueris, calcare bene, ne aqua noceat. siquis quaeret, quod tempus oleae serendae siet, agro sicco per sementim, agro laeto per ver. Quot iuga boverum, mulorum, asinorum habebis, totidem plostra esse oportet. Funem torculum esse oportet extentum pedes LV, funem loreum in plostrum P. LX, lora retinacula longa P. XXVI, subiugia in plostrum P. XIIX, funiculum P. XV, in aratrum subiugia lora P. XVI, funiculum P. VIII. Olea ubi matura erit, quam primum cogi oportet, quam minimum in terra et in tabulato esse oportet. in terra et in tabulato putescit. leguli volunt uti olea caduca quam plurima sit, quo plus legatur; factores, ut in tabulato diu sit, ut fracida sit, quo facilius efficiant. nolito credere oleum in tabulato posse crescere. quam citissime conficies, tam maxime expediet, et totidem modiis collecta et plus olei efficiet et melius. olea quae diu fuerit in terra aut in tabulato, inde olei minus fiet et deterius. oleum, si poteris, bis in die depleto. nam oleum quam diutissime in amurca et in fracibus erit, tam deterrimum erit. Oleum viride sic facito.oleam quam primum ex terra tollito. si inquinata erit, lavito, a foliis et stercore purgato. postridie aut post diem tertium, quam lecta erit, facito. olea ubi nigra erit, stringito. quam acerbissima olea oleum facies, tam oleum optimum erit. domino de matura olea oleum fieri maxime expediet. si gelicidia erunt, cum oleam coges, triduum atque quatriduum post oleum facito. eam oleam, si voles, sale spargito. quam calidissimum torcularium et cellam habeto. Custodis et capulatoris officia. servet diligenter cellam et torcularium. caveat quam minimum in torcularium et in cellam introeatur. quam mundissime purissimeque fiat. vaso aheneo neque nucleis ad oleum ne utatur. nam si utetur, oleum male sapiet. cortinam plumbeam in lacum ponito, quo oleum fluat. ubi factores vectibus prement, continuo capulator conca oleum, quam diligentissime poterit, tollat, ne cesset. amurcam caveat ne tollat. oleum in labrum primum indito, inde in alterum dolium indito. de iis labris fraces amurcamque semper subtrahito. cum oleum sustuleris de cortina, amurcam deorito. Item custodis officia. qui in torculario erunt vasa pura habeant curentque uti olea bene perficiatur beneque siccetur. ligna in torculario ne caedant. oleum frequenter capiant. factoribus det in singulos factus olei sextarios et in lucernam quod opus siet. fraces cotidie reiciat. amurcam conmutet usque adeo, donec in lacum qui in cella est postremum pervenerit. fiscinas spongia effingat. cotidie oleo locum conmutet, donec in dolium pervenerit. in torculario et in cella caveat diligenter nequid olei subripiatur. Vbi vindemia et oletas facta erit, prela extollito; funes torculos, melipontos, subductarios in carnario aut in prelo suspendito;