arbores facito uti bene maritae sint vitesque uti satis multae adserantur et, sicubi opus erit, de arbore deiciantur, uti in terram deprimantur, et biennio post praecidito veteres. Viniam sic facito uti curetur. vitem bene nodatam deligato recte, flexuosa uti ne sit, susum vorsum semper ducito, quod eius poteris. vinarios custodesque recte relinquito. quam altissimam viniam facito alligatoque recte, dum ne nimium constringas. hoc modo eam curato. capita vitium per sementim ablaqueato. vineam putatam circumfodito, arare incipito, ultro citroque sulcos perpetuos ducito. vites teneras quam primum propagato, sic occato: veteres quam minimum castrato, potius, si opus erit, deicito biennioque post praecidito. vitem novellam resicari tum erit tempus, ubi valebit. si vinea a vite calva erit, sulcos interponito ibique viveradicem serito, umbram ab sulcis removeto crebroque fodito. in vinea vetere serito ocinum, si macra erit (quod granum capiat ne serito), et circum capita addito stercus, paleas, vinaceas, aliquid horum, quo rectius valeat. ubi vinea frondere coeperit, pampinato. vineas novellas alligato crebro, ne caules praefringantur, et quae iam in perticam ibit, eius pampinos teneros alligato leviter corrigitoque, uti recte spectent. ubi uva varia fieri coeperit, vites subligato, pampinato uvasque expellito, circum capita sarito. Salictum suo tempore caedito, glubito arteque alligato. librum conservato, cum opus erit in vinea, ex eo in aquam coicito, alligato. vimina, unde corbulae fiant, conservato. Redeo ad sementim. ubi quisque locus frigidissimus aquosissimusque erit, ibi primum serito. in caldissimis locis sementim postremum fieri oportet. terram cave cariosam tractes.ager rubricosus et terra pulla, materina, rudecta, harenosa, item quae aquosa non erit, ibi lupinum bonum fiet. in creta et uligine et rubrica et ager qui aquosus erit, semen adoreum potissimum serito. quae loca sicca et non herbosa erunt, aperta ab umbra, ibi triticum serito. fabam in locis validis non calamitosis serito. viciam et faenum Graecum quam minime herbosis locis serito. siliginem, triticum in loco aperto celso, ubi sol quam diutissime siet, seri oportet. lentim in rudecto et rubricoso loco, qui herbosus non siet, serito. hordeum, qui locus novus erit aut qui restibilis fieri poterit, serito. trimestrem, quo in loco sementim maturam facere non potueris et qui locus restibilis crassitudine fieri poterit, seri oportet. rapinam et coles rapicii unde fiant et raphanum in loco stercorato bene aut in loco crasso serito. Quae segetem stercorent. stercus columbinum spargere oportet in pratum vel in hortum vel in segetem. caprinum, ovillum, bubulum, item ceterum stercus omne sedulo conservato. amurcam spargas vel inriges ad arbores: circum capita maiora amphoras, ad minora urnas cum aquae dimidio addito, ablaqueato prius non alte. Quae mala in segete sint. si cariosam terram tractes. cicer, quod vellitur et quod salsum est, eo malum est. hordeum, faenum Graecum, ervum, haec omnia segetem exsugunt et omnia quae velluntur. nucleos in segetem ne indideris. Quae segetem stercorent fruges: lupinum, faba, vicia. Stercus unde facias: stramenta, lupinum, paleas, fabalia, acus, frondem iligneam, querneam. ex segeti vellito ebulum, cicutam et circum salicta herbam altam ulvamque: eam substernito ovibus bubusque, frondem putidam.partem de nucleis succernito et in lacum coicito, eo aquam addito, permisceto rutro bene: inde lutum circum oleas ablaqueatas addito, nucleos conbustos item addito. vitis si macra erit, sarmenta sua concidito minute et ibidem inarato aut infodito. Per hiemem lucubratione haec facito: ridicas et palos, quos pridie in tecto posueris, siccos dolato, faculas facito, stercus egerito. nisi intermestri lunaque dimidiata tum ne tangas materiem. quam effodies aut praecides abs terra, diebus vii proximis, quibus luna plena fuerit, optime eximetur. omnino caveto nequam materiem doles neu caedas neu tangas, si potes, nisi siccam neu gelidam neu rorulentam. frumenta face bis sarias runcesque avenamque destringas. de vinea et arboribus putatis sarmenta degere et fascinam face et vitis et ligna in caminum ficulna et codicillos domino in acervum conpone. Fornacem calcariam pedes latam X facito, altam pedes XX, usque ad pedes tres summam latam redigito. si uno praefurnio coques, lacunam intus magnam facito, uti satis siet ubi cinerem concipiat, ne foras sit educendus. fornacemque bene struito: facito fortax totam fornacem infimam conplectatur. si duobus praefurniis coques, lacuna nihil opus erit. cum cinere eruto opus erit, altero praefurnio eruito, in altero ignis erit. ignem caveto ne intermittas quin semper siet, neve noctu neve ullo tempore intermittatur caveto. lapidem bonum in fornacem quam candidissimum, quam minime varium indito. cum fornacem facies, fauces praecipites deorsum facito. ubi satis foderis, tum fornaci locum facito, uti quam altissima et quam minime ventosa siet. si parum altam fornacem habebis ubi facias, lateres summam statuito aut caementis cum luto summam extrinsecus oblinito. cum ignem subdideris, siqua flamma exibit nisi per orbem summum, luto oblinito.