si orbes in veteres trapetos parabis, medios crassos P. I digitos III, altos P. I, foramen semipedem quoquo vorsum. eos cum advexeris, ex trapeto temperato. ii emuntur ad Rufri macerias (??) CXXC, temperantur (??) XXX. tantidem Pompeis emitur. Fac ad vindemiam quae opus sunt ut parentur. vasa laventur, corbulae sarciantur, picentur, dolia quae opus sunt picentur, quom pluet; quala parentur, sarciantur, far molatur, menae emantur, oleae caducae salliantur. uvas miscellas, vinum praeliganeum quod operarii bibant, ubi tempus erit, legito. siccum puriter omnium dierum pariter in dolia dividito. si opus erit, defrutum indito in mustum de musto lixivo coctum, partem quadragesimam addito defruti vel salis sesquilibram in culleum. marmor si indes, in culleum libram indito: id indito in urnam, misceto cum musto: id indito in doleum. resinam si indes, in culleum musti P. III, bene conminuito, indito in fiscellam et facito uti in doleo musti pendeat: eam quassato crebro, uti resina condeliquescat. ubi indideris defrutum aut marmor aut resinam, dies XX permisceto crebro, tribulato cotidie. tortivum mustum circumcidaneum suo cuique dolio dividito additoque pariter. Vinum Graecum hoc modo fieri oportet. uvas Apicias percoctas bene legito. ubi delegeris, in eius musti culleum aquae marinae veteris Q. II indito vel salis puri modium: eum in fiscella suspendito sinitoque cum musto distabescat. si helviolum vinum facere voles, dimidium helvioli, dimidium Apicii vini indito, defruti veteris partem tricesimam addito. quidquid vini defrutabis, partem tricesimam defruti addito. Quom vinum coctum erit et quom legetur, facito uti servetur familiae primum suisque, facitoque studeas bene percoctum siccumque legere, ne vinum nomen perdat.vinaceos cotidie recentis succernito lecto restibus subtento, vel cribrum illius rei parato. eos conculcato in dolia picata vel in lacum vinarium picatum. id bene iubeto oblini, quod des bubus per hiemem. indidem, si voles, lavito paulatim. erit lorea familiae quod bibat. Vindemia facta vasa torcula, corbulas, fiscinas, funis, patibula, fibulas iubeto suo quidquid loco condi. dolia cum vino bis in die fac extergeantur, privasque scopulas in dolia facito habeas illi rei, qui labra doliorum circumfrices. ubi erit lectum dies triginta, si bene deacinata erunt dolia, oblinito. si voles de faece demere vinum, tum erit ei rei optimum tempus. Sementim facito, ocinum, viciam, faenum Graecum, fabam, ervum, pabulum bubus. alteram et tertiam pabuli sationem facito. deinde alias fruges serito. scrobis in vervacto oleis, ulmis, vitibus, ficis: simul cum semine serito. si erit locus siccus, tum oleas per sementim serito, et quae ante satae erunt, teneras tum supputato et arbores ablaqueato. Oleas, ulmos, ficos, poma, vites, pinos, cupressos cum seres, bene cum radicibus eximito cum terra sua quam plurima circumligatoque, uti ferre possis: in alveo aut in corbula ferri iubeto. caveto, quom ventus siet aut imber, effodias aut feras: nam id maxime cavendum est. in scrobe quom pones, summam terram subdito: postea operito terra radicibus fini, deinde calcato pedibus bene, deinde festucis vectibusque calcato quam optime poteris: id erit ei rei primum. arbores crassiores digitis V quae erunt, eas praecisas serito oblinitoque fimo summas et foliis alligato. Stercus dividito sic. partem dimidiam in segetem, ubi pabulum seras, invehito, et si ibi olea erit, simul ablaqueato stercusque addito: postea pabulum serito.partem quartam circum oleas ablaqueatas, quom maxime opus erit, addito terraque stercus operito. alteram quartam partem in pratum reservato idque, quom maxime opus erit, ubi favonius flabit, evehito luna silenti. Bubus frondem ulmeam, populneam, querneam, ficulneam, usque dum habebis, dato. ovibus frondem viridem, usque dum habebis, praebeto: ubi sementim facturus eris. ibi oves delectato: et frondem usque ad pabula matura. pabulum aridum quod condideris in hiemem quam maxime conservato, cogitatoque hiemis quam longa siet. Ad oleam cogendam quae opus erunt parentur. vimina matura, salix per tempus legatur, uti sit unde corbulae fiant et veteres sarciantur. fibulae unde fiant, aridae iligneae, ulmeae, nuceae, ficulneae, fac in stercus aut in aquam coniciantur: inde, ubi opus erit, fibulas facito. vectes iligneos, acrufolios, laureos, ulmeos facito uti sient parati. prelum ex carpino atra potissimum facito. ulmeam, pineam, nuceam, hanc atque aliam materiem omnem cum effodies, luna decrescente eximito post meridiem sine vento austro. tum erit tempestiva, cum semen suum maturum erit, cavetoque per errorem trahas aut doles. quae materies semen non habebit, cum glubebit, tempestiva erit. vento austro caveto nequam materiem neve vinum tractes nisi necessario. Vineas arboresque mature face incipias putare. vites propages in sulcos: susum vorsum, quod eius facere poteris, vitis facito uti ducas. arbores hoc modo putentur, rami uti divaricentur, quos relinques, et uti recte caedantur et ne nimium crebri relinquantur. vites bene nodentur: per omnes ramos diligenter caveto ne vitem praecipites et ne nimium praestringas.