ventus ad praefurnium caveto ne accedat: inibi austrum caveto maxime. hoc signi erit, ubi calx cocta erit, summos lapides coactos esse oportebit: item infimi lapides cocti cadent, et flamma minus fumosa exibit. Si ligna et virgas non poteris vendere neque lapidem habebis, unde calcem coquas, de lignis carbones coquito, virgas et sarmenta, quae tibi usioni supererunt, in segete conburito. ubi eas conbusseris, ibi papaver serito. Vbi tempestates malae erunt, cum opus fieri non poterit, stercus in stercilinum egerito. bubile, ovile, cohortem, villam bene purgato. dolia plumbo vincito vel materie quernea virisicca alligato. si bene sarseris aut bene alligaveris et in rimas medicamentum indideris beneque picaveris, quodvis dolium vinarium facere poteris. medicamentum in dolium hoc modo facito: cerae P. I, resinae P. I, sulpuris P. C' C'. haec omnia in calicem novum indito, eo addito gypsum contritum, uti crassitudo fiat quasi emplastrum, eo dolia sarcito. ubi sarseris, qui colorem eundem facias, cretae crudae partes duas, calcis tertiam conmisceto: inde laterculos facito, coquito in fornacem, eum conterito idque inducito. Per imbrem in villam quaerito quid fieri possit. ne cessetur, munditias facito. cogitato, si nihil fiet, nihilo minus sumptum futurum. Per ver haec fieri oportet. sulcos et scrobes fieri, seminariis, vitiariis locum verti, vites propagari, in locis crassis et umectis ulmos, ficos, poma, oleas seri oportet. ficos, oleas, mala, pira, vites inseri oportet luna silenti post meridiem sine vento austro. oleas, ficos, pira, mala hoc modo inserito. quem ramum insiturus eris, praecidito, inclinato aliquantum, ut aqua defluat: cum praecides, caveto ne librum convellas. sumito tibi surculum durum, eum praeacuito, salicem Graecam discindito.argillam vel cretam coaddito, harenae paululum et fimum bubulum, haec una bene condeposito, quam maxime uti lentum fiat. capito tibi scissam salicem, ea stirpem praecisum circumligato, ne liber frangatur. ubi id feceris, surculum praeacutum inter librum et stirpem artito primoris digitos II. postea capito tibi surculum, quod genus inserere voles, eum primorem praeacuito oblicum primoris digitos II. surculum aridum, quem artiveris, eximito, eo artito surculum, quem inserere voles. librum ad librum vorsum facito, artito usque adeo, quo praeacueris. idem alterum surculum, tertium, quartum facito: quot genera voles, tot indito. salicem Graecam amplius circumligato, luto dempsto stirpem oblinito digitos crassum tres. insuper lingua bubula obtegito, si pluat, ne aqua in librum permanet. eam linguam insuper libro alligato, ne cadat. postea stramentis circumdato alligatoque, ne gelus noceat. Vitis insitio una est per ver, altera est cum uva floret, ea optuma est. pirorum ac malorum insitio per ver et per solstitium dies l et per vindemiam. oleae et ficorum insitio est per ver. vitem sic inserito: praecidito quam inseres, eam mediam diffindito per medullam: eo surculos praeacutos artito: quos inseres, medullam cum medulla conponito. altera insitio est: si vitis vitem continget, utriusque vitem teneram praeacuito, obliquo inter sese medullam cum medulla libro conligato. tertia insitio est: terebra vitem quam inseres pertundito, eo duos surculos vitigineos, quod genus esse voles, insectos obliquos artito ad medullam: facito iis medullam cum medulla coniungas artitoque ea qua terebraveris alterum ex altera parte. eos surculos facito sint longi pedes binos, eos in terram demittito replicatoque ad vitis caput, medias vitis vinclis in terram defigito terraque operito.haec omnia luto depsto oblinito, alligato integitoque ad eundem modum, tamquam oleas. Ficos et oleas altero modo. quod genus aut ficum aut oleam esse voles, inde librum scalpro eximito, alterum librum cum gemma de eo fico, quod genus esse voles, eximito, adponito in eum locum unde exicaveris in alterum genus facitoque uti conveniat. librum longum facito digitos III S, latum digitos III. ad eundem modum oblinito, integito, uti cetera. Sulcos, si locus aquosus erit, alveatos esse oportet, latos summos pedes tres, altos pedes quattuor, infimum latum P. I et palmum. eos lapide consternito: si lapis non erit, perticis saligneis viridibus controversus conlatis consternito: si pertica non erit, sarmentis conligatis. postea scrobes facito altos P. III S, latos P. IIII, et facito de scrobe aqua in sulcum defluat: ita oleas serito. vitibus sulcos et propagines ne minus P. II S quoquo versus facito. si voles vinea cito crescat et olea, quam severis, semel in mense sulcos et circum capita oleaginea quot mensibus, usque donec trimae erunt, fodere oportet. eodem modo ceteras arbores procurato. Olivetum diebus XV ante aequinoctium vernum incipito putare. ex eo die dies XLV recte putabis. id hoc modo putato. qua locus recte ferax erit, quae arida erunt, et siquid ventus interfregerit, ea omnia eximito. qua locus ferax non erit, id plus concidito aratoque. bene enodato stirpesque levis facito. Taleas oleagineas, quas in scrobe saturus eris, tripedaneas decidito diligenterque tractato, ne liber laboret, cum dolabis aut secabis. quas in seminario saturus eris, pedalis facito, eas sic inserito. locus bipalio subactus siet beneque terra tenera siet beneque glittus siet. cum taleam demittes, pede taleam opprimito.