Est interdum praestare mercaturis rem quaerere, nisi tam periculosum sit, et item fenerari, si tam honestum sit. maiores nostri sic habuerunt et ita in legibus posiverunt, furem dupli condemnari, feneratorem quadrupli. quanto peiorem civem existimarint feneratorem quam furem, hinc licet existimare. et virum bonum quom laudabant, ita laudabant, bonum agricolam bonumque colonum. amplissime laudari existimabatur qui ita laudabatur. mercatorem autem strenuum studiosumque rei quaerendae existimo, verum, ut supra dixi, periculosum et calamitosum. at ex agricolis et viri fortissimi et milites strenuissimi gignuntur, maximeque pius quaestus stabilissimusque consequitur minimeque invidiosus, minimeque male cogitantes sunt qui in eo studio occupati sunt. nunc ut ad rem redeam, quod promisi institutum principium hoc erit. Praedium quom parare cogitabis, sic in animo habeto, uti ne cupide emas neve opera tua parcas visere et ne satis habeas semel circumire. quotiens ibis, totiens magis placebit quod bonum erit. vicini quo pacto niteant, id animum advertito: in bona regione bene nitere oportebit. et uiti eo introeas et circumspicias, uti inde exire possis. uti bonum caelum habeat, ne calamitosum siet, solo bono, sua virtute valeat. si poteris, sub radice montis siet, in meridiem spectet, loco salubri, operariorum copia siet, bonumque aquarium, oppidum validum prope siet si aut mare aut amnis, qua naves ambulant, aut via bona celebrisque. siet in his agris, qui non saepe dominos mutant: qui in his agris praedia vendiderint, eos pigeat vendidisse. uti bene aedificatum siet. caveto alienam disciplinam temere contemnas. de domino bono colono bonoque aedificatore melius emetur.ad villam cum venies, videto, vasa torcula et dolia multane sient: ubi non erunt, scito pro ratione fructum esse. instrumenti ne magni siet, loco bono siet. videto, quam minimi instrumenti sumptuosusque ager ne siet. scito idem agrum quod hominem, quamvis quaestuosus siet, si sumptuosus erit, relinqui non multum. praedium quod primum siet, si me rogabis, sic dicam: de omnibus agris optimoque loco iugera agri centum, vinea est prima, vel si vino bono et multo est, secundo loco hortus inriguus, tertio salictum, quarto oletum, quinto pratum, sexto campus frumentarius, septimo silva caedua, octavo arbustum, nono glandaria silva. Pater familias ubi ad villam venit, ubi larem familiarem salutavit, fundum eodem die, si potest, circumeat; si non eodem die, at postridie. ubi cognovit, quo modo fundus cultus siet operaque quae facta infectaque sient, postridie eius diei vilicum vocet, roget, quid operis siet factum, quid restet, satisne temperi opera sient confecta, possitne quae reliqua sient conficere, et quid factum vini, frumenti aliarumque rerum omnium. ubi ea cognovit, rationem inire oportet operarum, dierum. si ei opus non apparet, dicit vilicus sedulo se fecisse, servos non valuisse, tempestates malas fuisse, servos aufugisse, opus publicum effecisse, ubi eas aliasque causas multas dixit, ad rationem operum operarumque vilicum revoca. cum tempestates pluviae fuerint, quae opera per imbrem fieri potuerint, dolia lavari, picari, villam purgari, frumentum transferri, stercus foras efferri, stercilinum fieri, semen purgari, funes sarciri, novos fieri; centones, cuculiones familiam oportuisse sibi sarcire. per ferias potuisse fossas veteres tergeri, viam publicam muniri, vepres recidi, hortum fodiri, pratum purgari, virgas vinciri, spinas runcari, expinsi far, munditias fieri.cum servi aegrotarint, cibaria tanta dari non oportuisse. ubi ea cognita aequo animo sint, quaue reliqua opera sint curare uti perficiantur: rationes putare argentariam, frumentariam, pabuli causa quae parata sunt; rationem vinariam, oleariam, quid venierit, quid exactum siet, quid reliquum siet, quid siet quod veneat: quae satis accipiunda sint, satis accipiantur: reliqua quae sint uti conpareant. siquid desit in annum, uti paretur: quae supersint, ut veneant: quae opus sint locato, locentur: quae opera fieri velit et quae locari velit, uti imperet et ea scripta relinquat. pecus consideret. auctionem uti faciat: vendat oleum, si pretium habeat, vinum, frumentum quod supersit vendat: boves vetulos, armenta delicula, oves deliculas, lanam, pelles, plostrum vetus, ferramenta vetera, servum senem, servum morbosum, et siquid aliut supersit, vendat. patrem familias vendacem, non emacem esse oportet. Prima adulescentia patrem familiae agrum conserere studere oportet. aedificare diu cogitare oportet, conserere cogitare non oportet, sed facere oportet. ubi aetas accessit ad annos XXXVI, tum aedificare oportet, si agrum consitum habeas. ita aedifices, ne villa fundum quaerat neve fundus villam. patrem familiae villam rusticam bene aedificatam habere expedit, cellam oleariam, vinariam, dolia multa, uti lubeat caritatem expectare: et rei et virtuti et gloriae erit. torcularia bona habere oportet, ut opus bene effici possit. olea ubi lecta siet, oleum fiat continuo, ne corrumpatur. cogitato quotannis tempestates magnas venire et oleam deicere solere. si cito sustuleris et vasa parata erunt, damni nihil erit ex tempestate et oleum viridius et melius fiet. si in terra et tabulato olea nimium diu erit, putescet, oleum fetidum fiet.