DIXERAT orationisque cursum ad alia quaedam tractanda atque expedienda uertebat. Tum ego: Recta quidem, inquam, exhortatio tuaque prorsus auctoritate dignissima, sed quod tu dudum de prouidentia quaestionem pluribus aliis implicitam esse dixisti, re experior. Quaero enim an esse aliquid omnino et quidnam esse casum arbitrere. Tum illa Festino, inquit, debitum promissionis absoluere uiamque tibi qua patriam reueharis aperire. Haec autem etsi perutilia cognitu tamen a propositi nostri tramite paulisper auersa sunt, uerendumque est ne deuiis fatigatus ad emetiendum rectum iter sufficere non possis. Ne id, inquam, prorsus uereare. Nam quietis mihi loco fuerit ea quibus maxime delector agnoscere, simul cum omne disputatione tuae latus indubitata fide constiterit, nihil de sequentibus ambigatur. Tum illa . Morem, inquit, geram tibi, simulque sic orsa est: Si quidem, inquit, aliquis euentum temerario motu nullaque causarum conexione productum casum esse definiat, nihil omnino casum esse confirmo et praeter subiectae rei significationem inanem prorsus uocem esse decerno. Quis enim coercente in ordinem cuncta deo locus esse ullus temeritati reliquus potest? Nam nihil ex nihilo exsistere uera. sententia, est cui nemo umquam ueterum refragatus est, quamquam id illi non de operante principio, sed de materiali subiecto hoc omnium de natura rationum quasi quoddam iecerint fundamentum. At si nullis ex causis aliquid oriatur, id de nihilo ortum esse uidebitur. Quod si hoc fieri nequit, ne casum quidem huiusmodi esse possibile est qualem paulo ante definiuimus. Quid igitur, inquam, nihilne est quod uel casus uel fortuitum iure appellari queat? An est aliquid, tametsi uulgus lateat, cui uocabula ista conueniant?Aristoteles meus id, inquit, in Physicis et breui et ueri propinqua ratione definiuit. Quonam, inquam modo? Quotiens, ait, aliquid cuiuspiam rei gratia geritur aliudque quibusdam de causis quam quod intendebatur obtingit, casus uocatur, ut si quis colendi agri causa fodiens humum defossi auri pondus inueniat. Hoc igitur fortuito quidem creditur accidisse, uerum non de nihilo est; nam proprias causas habet quarum inprouisus inopinatusque concursus casum uidetur operatus. Nam nisi cultor agri humum foderet, nisi eo loci pecuniam suam depositor obruisset, aurum non esset inuentum. Haec sunt igitur fortuiti causa compendii, quod ex obuiis sibi et confluentibus causis, non ex gerentis intentione prouenit. Neque enim uel qui aurum obruit uel qui agrum exercuit ut ea pecunia reperiretur intendit; sed uti dixi, quo ille obruit hunc fodisse conuenit atque concurrit. Licet igitur definire casum esse inopinatum ex confluentibus causis in his quae ob aliquid geruntur euentum; concurrere uero atque confluere causas facit ordo ille ineuitabili conexione procedens, qui de prouidentiae fonte descendens cuncta suis locis temporibusque disponit.Rupis Achaemeniae scopulis ubi uersa sequentumPectoribus figit spicula pugna fugax,Tigris et Euphrates uno se fonte resoluuntEt mox abiunctis dissociantur aquis.Si coeant cursumque iterum reuocentur in unum,Confluat alterni quod trahit unda uadi;Conuenient puppes et uulsi flumine trunciMixtaque fortuitos implicet unda modos,Quos tamen ipsa uagos terrae decliuia casusGurgitis et lapsi defluus ordo regit.Sic quae permissis fluitare uidetur habenisFors patitur frenos ipsaque lege meat.Anmiaduerto, inquam, idque, uti tu dicis, ita esse consentio. Sed in hac haerentium sibi serie causarum, estne ulla nostri arbitrii libertas an ipsos quoque humanorum motus animorum fatalis catena constringit? Est, inquit, neque enim fuerit ulla rationalis natura quin eidem libertas adsit arbitrii. Nam quod ratione uti naturaliter potest id habet iudicium quo quidque discernat; per se igitur fugienda optandaue dinoscit. Quod uero quis optandum esse iudicat petit; refugit uero quod aestimat esse fugiendum. Quare quibus in ipsis inest ratio, inest etiam uolendi nolendique libertas. Sed hanc non in omnibus aequam esse constituo. Nam supernis diuinisque substantiis et perspicax iudicium et incorrupta uoluntas et efficax optatorum praesto est potestas. Humanas uero animas liberiores quidem esse necesse est cum se in mentis diuinae speculatione conseruant, minus uero cum dilabuntur ad corpora, minusque etiam, cum terrenis artubus colligantur. Extrema uero est seruitus, cum uitiis deditae rationis propriae possessione ceciderunt. Nam ubi oculos a summae luce ueritatis ad inferiora et tenebrosa deiecerint, mox inscitiae nube caligant, perniciosis turbantur affectibus quibus accedendo consentiendoque quam inuexere sibi adiuuant seruitutem et sunt quodam modo propria libertate captiuae. Quae tamen ille ab aeterno cuncta prospiciens prouidentiae cernit intuitus et suis quaeque meritis praedestinata disponit.Puro clarum lumine PhoebumMelliflui canit oris Homerus:Qui tamen intima uiscera terraeNon ualet aut pelagi radiorumInfirma perrumpere luce.Haud sic magni conditor orbis;Huic ex alto cuncta tuentiNulla terrae mole resistunt,Non nox atris nubibus obstat.Quae sint, quae fuerint ueniantqueVno mentis cernit in ictu;Quem, quia respicit omnia solus,Verum possis dicere solem.Tum ego: En, inquam, difficilior rursus ambiguitate confundor. Quaenam, inquit, ista est? Iam enim quibus perturbere coniecto. Nimium, inquam, aduersari ae repugnare uidetur praenoscere uniuersa deum et esse ullum libertatis arbitrium. Nam si cuncta prospicit deus neque falli ullo modo potest, euenire necesse est quod prouidentia futurum esse praeuiderit. Quare si ab aeterno non facta hominum modo sed etiam consilia uoluntatesque praenoscit, nulla erit arbitrii libertas; neque enim uel factum aliud ullum uel quaelibet exsistere poterit uoluntas nisi quam nescia falli prouidentia diuina praesenserit. Nam si aliorsum quam prousisae sunt detorqueri ualent, non iam erit futuri firma praescientia. sed opinio potius incerta, quod de deo credere nefas iudico. Neque enim illam probo rationem qua se quidam credunt hunc quaestionis nodum posse dissoluere. Aiunt enim non ideo quid esse euenturum, quoniam id prouidentia futurum esse prospexerit, sed e contrario potius, quoniam quid futurum est, id diuinam prouidentiam latere non posse eoque modo necessarium hoc in contrariam relabi partem, neque enim necesse esse contingere quae prouidentur, sed necesse esse quae futura sunt prouideri—quasi uero quae euius rei causa sit praeseientiane futurorum necessitatis an futurorum necessitas prouidentiae laboretur, ae non illud demonstrare nitamur, quoquo modo sese habeat ordo causarum, necessarium esse euentum praescitarum rerum, etiam si praescientia futuris rebus eueniendi necessitatem non uideatur inferre. Etenim si quispiam sedeat, opinionem quae eum sedere coniectat ueram esse necesse est; atque e conuerso rursus, si de quopiam uera sit opinio quoniam sedet, eum sedere necesse est. In utroque igitur necessitas inest, in hoc quidem sedendi, at uero in altero ueritatis.Sed non idcirco quisque sedet quoniam uera est opinio, sed haec potius uera est quoniam quempiam sedere praecessit. Ita cum causa ueritatis ex altera parte procedat, inest tamen communis in utraque necessitas Similia de prouidentia futurisque rebus ratiocinari patet. Nam etiam si idcirco quoniam futura sunt, prouidentur, non uero ideo quoniam prouidentur eueniunt, nihilo minus tamen ab deo uel uentura prouideri uel prouisa necesse est euenire,1 quod ad perimendam arbitrii libertatem solum satis est. Iam uero quam praeposterum est ut aeternae praescientiae temporalium rerum euentus causa esse dicatur! Quid est autem aliud arbitrari ideo deum futura quoniam sunt euentura prouidere, quam putare quae olim acciderunt causam summae illius esse prouidentiae? Ad haec sicuti cum quid esse scio, id ipsum esse necesse est, ita cum quid futurum noui, id ipsum futurum esse necesse est. Sic fit igitur ut euentus praescitae rei nequeat euitari. Postremo si quid aliquis aliorsum atque sese res habet existimet, id non modo scientia non est, sed est opinio fallax ab scientiae ueritate longe diuersa. Quare si quid ita futurum est ut eius certus ac necessarius non sit euentus, id euenturum esse praesciri qui poterit? Sicut enim scientia ipsa impermixta est falsitati, ita id quod ab ea concipitur esse aliter atque concipitur nequit. Ea namque causa est cur mendacio scientia careat, quod se ita rem quamque habere necesse est uti eam sese habere scientia comprehendit. Quid igitur? Quonam modo deus haec incerta futura praenoscit? Nam si incuitabiliter euentura censet quae etiam non euenire possibile est, fallitur;quod non sentire modo nefas est, sed etiam uoce proferre, At si ita uti sunt, ita ea futura esse decernit, ut aeque uel fieri ea uel non fieri posse cognoscat, quae est haec praescientia quae nihil certum nihil stabile comprehendit? Aut quid hoc refert uaticinio illo ridiculo Tiresiae? Quidquid dicam, aut erit aut non. Quid etiam diuina prouidentia humana opinione praestiteris si uti homines incerta iudicat quorum est incertus euentus? Quod si apud illum rerum omnium certissimum fontem nihil incerti esse potest, certus eorum est euentus quae futura firmi ter ille praescierit. Quare nulla est humanis consiliis actionibusque libertas quas diuina mens sine falsitatis errore cuncta prospiciens ad unum alligat et constringit euentum. Quo semel recepto quantus occasus humanarum rerum consequatur liquet. Frustra enim bonis malisque praemia poenaeue proponuntur quae nullus meruit liber ac uoluntarius motus animorum. Idque omnium uidebitur iniquissimum quod nunc aequissimum iudicatur uel puniri improbos uel remunerari probos quos ad alterutrum non propria mittit uoluntas, sed futuri cogit certa necessitas. Nec uitia igitur nec uirtutes quidquam fuerint, sed omnium meritorum potius mixta atque indisereta confusio. Quoque nihil sceleratus excogitari potest, cum ex prouidentia rerum omnis ordo ducatur nihilque consiliis liceat humanis, fit ut uitia quoque nostra ad honorum omnium referantur auctorem. Igitur nec sperandi aliquid nec deprecandi ulla ratio est. Quid enim uel speret quisque uel etiam deprecetur, quando optanda omnia series indeflexa conectit? Auferetur igitur unicum illud inter homines deumque commercium sperandi scilicet ac deprecandi.Si quidem iustae humilitatis pretio inaestimabilem uicem diuinae gratiae promeremur, qui solus modus est quo cum deo colloqui homines posse uideantur illique inaccessae luci prius quoque quam impetrent ipsa supplicandi ratione coniungi. Quae si recepta futurorum necessitate nihil uirium habere credantur, quid erit quo summo illi rerum principi conecti atque adhaerere possimus? Quare necesse erit humanum genus, uti paulo ante cantabas, dissaeptum atque disiunctum suo fonte fatiscere.Quaenam discors foedera rerumCausa resoluit? Quis tanta deusVeris statuit bella duobus,Vt quae carptim singula constentEadem nolint mixta iugari?An nulla est discordia uerisSemperque sibi certa cohaerent?Sed mens caecis obruta membris