Aestas Cererem feruida siccat,Remeat pomis grauis autumnus,Hiemem defluus inrigat imberHaec temperies alit ac profertQuidquid uitam spirat in orbe.Eadem rapiens condit et aufertObitu mergens orta supremo.Sedet interea conditor altusRerumque regens flectit habenasRex et dominus fons et origoLex et sapiens arbiter aequiEt quae motu concitat ire.Sistit retrahens ac uaga firmat.Nam nisi rectos reuocans itusFlexos iterum cogat in orbes,Quae nunc stabilis continet ordoDissaepta suo fonte fatiscant.Hic est cunctis communis amorRepetuntque boni fine teneri,Quia non aliter durare queant,Nisi conuerso rursus amoreRefluant causae quae dedit esse.Iamne igitur uides quid haec omnia quae diximus consequatur? Quidnam.? inquam. Omnem, inquit, bonam prorsus esse fortunam. Et qui id, inquam, fieri potest? Attende, inquit. Cum omnis fortuna uel iucunda uel aspera tum remunerandi exercendiue bonos tum puniendi corrigendiue improbos causa deferatur, omnis bona quam uel iustam constat esse uel utilem. Nimis quidem, inquam, uera ratioet si quam paulo ante docuisti prouidentiam fatumue considerent, firmis uiribus nixa sententia. Sed eam si placet inter eas quas inopinabiles paulo ante posuisti numeremus. Qui? inquit. Quia id hominum sermo communis usurpat et quidem crebro quorundam malam esse fortunam. Visne igitur, inquit, paulisper uulgi sermonibus acce- damus, ne nimium uelut ab humanitatis usu recessisse uideamur? Vt placet, inquam. Nonne igitur bonum censes esse Quod prodest? Ita est, inquam, Quae uero aut exercet aut corrigit, prodest? Fateor, inquam. Bona igitur? Quidni? Sed haec eorum est qui uel in uirtute positi contra aspera bellum gerunt, uel a uitiis declinantes uirtutis iter arripiunt. Negare, inquam, nequeo. Quid uero iucunda, quae in praemium tribuitur bonis, num uulgus malam esse decernit? Nequaquam; uerum uti est ita quoque esse optimam censet. Quid reliqua, quae cum sit aspera, iusto supplicio malos coercet, num bonam populus putat? Immo omnium, inquam, quae excogitari possunt, iudicat esse miserrimam. Vide igitur ne opinionem populi sequentes quiddam ualde inopinabile confecerimus. Quid? inquam. Ex his enim, ait, quae concessa sunt, euenit eorum quidem qui uel sunt uel in possessione uel in prouectu uel in adeptione uirtutis, omnem quaecumque sit bonam, in improbitate uero manentibus omnem pessimam esse fortunam. Hoc, inquam, uerum est, tametsi nemo audeat confiteri.Quare, inquit, ita uir sapiens moleste ferre non debet, quotiens in fortunae certamen adducitur, ut uirum fortem non decet indignari, quotiens increpuit bellicus tumultus; utrique enim, huic quidem gloriae propagandae illi uero conformandae sapientiae, difficultas ipsa materia est. Ex quo etiam uirtus uocatur quod suis uiribus nitens non superetur aduersis. Neque enim uos in prouectu positi uirtutis diffluere deliciis et emarcescere uoluptate uenistis. Proelium cum omni fortuna nimis 1 acre conseritis, ne uos aut tristis opprimat aut iucunda corrumpat. Firmis medium uiribus occupate! Quidquid aut infra subsiste aut ultra progreditur, habet contemptum felicitatis, non habet praemium laboris. In uestra enim situm manu qualem uobis fortunam formare malitis; omnis enim quae uidetur aspera nisi aut exercet aut corrigit punit.Bella bis quinis operatus annisVltor Atrides Phrygiae ruinisFratris amissos thalamos piauit;Ille dum Graiae dare uela classiOptat et uentos redimit cruore,Exuit patrem miserumque tristisFoederat natae iugulum sacerdos,Fleuit amissos Ithacus sodalesQuos ferus uasto recubans in antroMersit inmani Polyphemus aluo;Sed tamen caeco furibundus oreGaudium maestis lacrimis rependit.Herculem duri celebrant labores.Ille Centauros domuit superbos,Abstulit saeuo spolium leoniFixit et certis uolucres sagittis.