Qui quidem, inquam, mente consistat, nullus prorsus ambigat. Qui uero est, inquit, omnium potens, nihil est quod ille non possit. Nihil, inquam. Num igitur deus facere malum potest? Minime, inquam. Malum igitur, inquit, nihil est, cum id facere ille non possit, qui nihil non potest. Ludisne, inquam, me inextricabilem labyrinthum rationibus texens, quae nunc quidem qua egrediaris introeas, nunc uero quo introieris egrediare, an mirabilem quendam diuinae simplicitatis orbem complicas? Etenim paulo ante beatitudine incipiens eam summum bonum esse dicebas quam in summo deo sitam loquebare. Ipsum quoque deum summum esse bonum plenamque beatitudinem disserebas; ex quo neminem beatum fore nisi qui pariter deus esset quasi munusculum dabas. Rursus ipsam boni formam dei ac beatitudinis loquebaris esse substantiam ipsumque unum id ipsum esse bonum docebas quod ab omni rerum natura peteretur. Deum quoque bonitatis gubernaculis uniuersitatem regere disputabas uolentiaque cuncta parere nec ullam mali esse naturam. Atque haec nullis extrinsecus sumptis sed ex altero altero fidem trahente insitis domesticisque probationibus explicabas. Tum illa: Minime, inquit, ludimus remque omnium maximam dei munere quem dudum deprecabantur exegimus. Ea est enim diuinae forma substantiae ut neque in externa dilabatur nec in se externum aliquid ipsa suscipiat, sed, sicut de ea Parmenides ait: rerum orbem mobilem rotat, dum se immobilem ipsa conseruat. Quod si rationes quoque non extra petitas sed intra rei quam tractabamus ambitum collocatas agitauimus, nihil est quod admirere, cum Pia tone sanciente didiceris cognatos de quibus loquuntur rebus oportere esse sermones.Felix qui potuit boniFontem uisere lucidum,Felix qui potuit grauisTerrae soluere uincula.Quondam funera coniugisVates Threicius gemensPostquam flebilibus modisSiluas currere mobiles.Amnes stare coegerat,Iunxitque intrepidum latusSaeuis cerua leonibus,Nec uisum timuit lepusIam cantu placidum canem,Cum flagrantior intimaFeruor pectoris ureret,Nec qui cuncta subegerantMulcerent dominum modi,Inmites superos querensInfernas adiit domos.Illic blanda sonantibusChordis carmina temperansQuidquid praecipuis deaeMatris fontibus hauserat,Quod luctus dabat impotens,Quod luctum geminans amor,Deflet Taenara commouensEt dulci ueniam preceVmbrarum dominos rogat.Stupet tergeminus nouoCaptus carmine ianitor,Quae sontes agitant metuUltrices scelerum deaeIam maestae lacrimis madent.Non Ixionium caputVelox praecipitat rotaEt longa site perditusSpernit numina Tantalus.Vultur dum satur est modis,Non traxit Tityi iecur.