Tellus tua iura tremescatEt seruiat ultima Thyle,Tamen atras pellere curasMiserasque fugare querelasNon nosse potentia non est.Gloria uero quam fallax saepe, quam turpis est! Vnde non iniuria tragicus exclamat: Plures enim magnum saepe nomen falsis uulgi opinionibus abstulerunt; quo quid turpius excogitari potest? Nam qui falso praedicantur, suis ipsi necesse est laudibus erubescant. Quae si etiam meritis conquisita sit, quid tamen sapientis adiecerit conscientiae qui bonum suum non populari rumore, sed conscientiae ueritate metitur? Quod si hoc ipsum propagasse nomen pulchrum uidetur, consequens est ut foedum non extendisse iudicetur. Sed cum, uti paulo ante disserui, plures gentes esse necesse sit ad quas unius fama hominis nequeat peruenire, fit ut quem tu aestimas esse gloriosum, pro maxima parte terrarum uideatur inglorius. Inter haec uero popularem gratiam ne commemoratione quidem dignam puto, quae nec iudicio prouenit nec umquam firma perdurat. Iam uero quam sit inane quam futtile nobilitatis nomen, quis non nideat? Quae si ad claritudinem refertur, aliena est. Videtur namque esse nobilitas quaedam de meritis ueniens laus parentum. Quod si claritudinem praedicatio facit, illi sint clari necesse est qui praedicantur. Quare splendidum te, si tuam non habes, aliena claritudo non efficit. Quod si quid est in nobilitate bonum, id esse arbitror solum, ut inposita nobilibus necessitudo uideatur ne a maiorum uirtute degeneret.Omne hominum genus in terris simili surgit ab ortuVnus enim rerum pater est, unus cuncta ministrat.Ille dedit Phoebo radios dedit et cornua lunae,Ille homines etiam terris dedit ut sidera caelo,Hic clausit membris animos celsa sede petitos.Mortales igitur cunctos edit nobile germen.Quid genus et proauos strepitis? Si primordia uestraAuctoremque deum spectes, nullus degener exstat,Ni uitiis peiora fouens proprium deserat ortum.Quid autem de corporis uoluptatibus loquar, quarum appetentia quidem plena est anxietatis, satietas uero poenitentiae? Quantos illae morbos, quam intolerabiles dolores quasi quendam fructum nequitiae fruentium solent referre corporibus! Quarum motus quid habeat iucunditatis, ignoro. Tristes uero esse uoluptatum exitus, quisquis reminisci libidinum suarum uolet, intelleget. Quae si beatos explicare possunt, nihil causae est quin pecudes quoque beatae esse dicantur quarum omnis ad explendam corporalem lacunam festinat intentio. Honestissima quidem coniugis foret liberorumque iucunditas, sed nimis e natura dictum est nescio quem filios inuenisse tortorem; quorum quam sit mordax quaecumque condicio, neque alias expertum te neque nunc anxium necesse est admonere. In quo Euripidis mei sententiam probo, qui carentem liberis infortunio dixit esse felicem.Habet hoc uoluptas omnis,Stimulis agit fruentesApiumque par uolantumVbi grata mella fudit,Fugit et nimis tenaciFerit icta corda morsu.Nihil igitur dubium est quin hae ad beatitudinem uiae deuia quaedam sint nec perducere quemquam eo ualeant ad quod se perducturas esse promittunt. Quantis uero implicitae malis sint, breuissime monstrabo. Quid enim? Pecuniamne congregare conaberis? Sed eripies habenti. Dignitatibus fulgere uelis? Danti supplicabis et qui praeire ceteros honore cupis, poscendi humilitate uilesces. Potentiamne desideras? Subiectorum insidiis obnoxius periculis subiacebis. Gloriam petas? Sed per aspera quaeque distractus securus esse desistis. Voluptariam uitam degas? Sed quis non spernat atque abiciat uilissimae fragilissimaeque rei corporis seruum? Iam uero qui bona prae se corporis ferunt, quam exigua, quam fragili possessione nituntur! Num enim elephantos mole, tauros robore superare potentis, num tigres uelocitate praeibitis? Respicite caeli spatium, firmitudinem, celeritatem et aliquando desinite uilia mirari. Quod quidem caelum non his potius est quam sua qua regitur ratione mirandum. Formae uero nitor ut rapidus est, ut uelox et uernalium florum mutabilitate fugacior! Quod si? ut Aristoteles 1 ait, Lynceis oculis homines uterentur, ut eorum uisus obstantia penetraret, nonne introspectis uisceribus illud Alcibiadis superficie pulcherrimum corpus turpissimum uideretur? Igitur te pulchrum uideri non tua natura sed oculorum spectantium reddit infirmitas. Sed aestimat e quam uultis nimio corporis bona, dum sciatis hoc quodcumque miramini triduanae febris igniculo posse dissolui! Ex quibus omnibus illud redigere in summam licet, quod haec quae nec praestare quae polluentur bona possunt nec omnium bonorum congregatione perfecta sunt, ea nec ad beatitudinem quasi quidam calles ferunt nec beatos ipsa perficiuntEheu quae miseros tramite deuiosAbducit ignorantia!Non aurum in uiridi quaeritis arboreNec uite gemmas carpitis,Non altis laqueos montibus abditisVt pisce ditetis dapesNec uobis capreas si libeat sequi,Tyrrhena captatis uada.Ipsos quin etiam fluctibus abditosNorunt recessus aequoris,Quae gemmis niueis unda feraciorVel quae rubentis purpuraeNec non quae tenero pisce uel asperisPraestent echinis litora.Sed quonam lateat quod cupiunt bonum,Nescire caeci sustinent,Et quod stelliferum trans abiit polum,