Itane autem nullum est proprium uobis atque insitum bonum ut in externis ac sepositis rebus bona uestra quaeratis? Sic rerum uersa condicio est ut diuinum merito rationis animal non aliter sibi splendere nisi inanimatae supellectilis possessione uideatur? Et alia quidem suis contenta sunt; uos autem deo mente consimiles ab rebus infimis excellente naturae ornamenta captatis nec intellegitis quantam conditori uestro faciatis iniuriam. Ille genus humanum terrenis omnibus praestare uoluit; uos dignitatem uestram infra infima quaeque detruditis. Nam si omne cuiusque bonum eo cuius est constat esse pretiosius, cum uilissima rerum uestra bona esse iudicatis, eisdem uosmet ipsos uestra existimatione submittitis, quod quidem haud inmerito cadit. Humanae quippe naturae ista condicio est ut tum tantum ceteris rebus cum se cognoscit excellat, eadem tamen infra bestias redigatur, si se nosse desierit. Nam ceteris animantibus sese ignorare naturae est; hominibus uitio uenit. Quam uero late patet uester hic error qui ornari posse aliquid ornamentis existimatis alienis? At id fieri nequit. Nam si quid ex appositis luceat, ipsa quidem quae sunt apposita laudantur; illud uero his tectum atque uelatum in sua nihilo minus foeditate perdurat. Ego uero nego ullum esse bonum quod noceat habenti. Num id mentior? ' Minime,' inquis. Atqui diuitiae possidentibus persaepe nocuerunt, cum pessimus quisque eoque alieni magis auidus quidquid usquam auri gemmarumque est se solum qui habeat dignissimum putat. Tu igitur qui nunc contum gladiumque sollicitus pertimescis, si uitae huius callem uacuus uiator intrasses, coram latrone cantares. O praeclara opum mortalium beatitudo quam cum adeptus fueris securus esse desistis!Felix nimium prior aetasContenta fidelibus aruisNec inerti perdita luxu,Facili quae sera solebatIeiunia soluere glande.Non Bacchica munera norantLiquido confundere melleNec lucida uelleraSerum Tyrio miscere ueneno.Somnos dabat herba salubres,Potum quoque lubricus amnis,Vmbras altissima pinus.Nondum maris alta secabatNec mercibus undique lectisNoua litora uiderat hospes.Tunc classica saeua tacebant,Odiis neque fusus acerbisCruor horrida tinxerat arua.Quid enim furor hosticus ullaVellet prior arma mouere,Cum uulnera saeua uiderentNec praemia sanguinis ulla?Vtinam modo nostra redirentIn mores tempora priscos!Sed saeuior ignibus AetnaeFeruens amor ardet habendi.Heu primus quis fuit illeAuri qui pondera tectiGeminasque latere uolentesPretiosa pericula fodit?Quid autem de dignitatibus potentiaque disseram quae uos uerae dignitatis ac potestatis inscii caelo exaequatis? Quae si in improbissimum quemque ceciderunt, quae flammis Aetnae eructuantibus, quod diluuium tantas strages dederint? Certe, uti meminisse te arbitror, consulare imperium, quod libertatis principium fuerat, ob superbiam consulum uestri ueteres abolere cupiuerunt, qui ob eandem superbiam prius regium de ciuitate nomen abstulerant. At si quando, quod perrarum est, probis deferantur, quid in eis aliud quam probitas utentium placet? Ita fit ut non uirtutibus ex dignitate sed ex uirtute dignitatibus honor accedat. Quae uero est ista uestra expetibilis ac praeclara potentia? Nonne, o terrena animalia, consideratis quibus qui praesidere uideamini? Nunc si inter mures uideres unum aliquem ius sibi ac potestatem prae ceteris uindicantem, quanto mouereris cachinno! Quid uero, si corpus spectes, inbecillius homine reperire queas quos saepe muscularum quoque uel morsus uel in secreta quaeque reptantium necat introitus? Quo uero quisquam ius aliquod in quempiam nisi in solum corpus et quod infra corpus est, fortunam loquor, possit exserere? Num quidquam libero imperabis animo? Num mentem firma sibi ratione cohaerentem de statu propriae quietis amouebis? Cum liberum quendam uirum suppliciis se tyrannus adacturum Putaret, ut aduersum se factae coniurationis conscios proderet, linguam ille momordit atque abscidit et in os tyranni saeuientis abiecit; ita cruciatus, quos putabat tyrannus materiam crudelitatis, uir sapiens fecit esse uirtutis. Quid autem est quod in alium facere quisquam 1 possit, quod sustinere ab alio ipse non possit? Busiridem accipimus necare hospites solitum ab Hercule hospite fuisse mactatum.Regulus plures Poenorum bello captos in uincla coniecerat, sed mox ipse uictorum catenis manus praebuit. Vllamne igitur eius hominis potentiam putas, qui quod ipse in alio potest, ne id in se alter ualeat efficere non possit? Ad haec si ipsis dignitates ac potestatibus inesset aliquid naturalis ac proprii boni, numquam pessimis prouenirent. Neque enim sibi solent aduersa sociari; natura respuit ut contraria quaeque iungantur. Ita cum pessimos plerumque dignitatibus fungi dubium non sit, illud etiam liquet natura sui bona non esse quae se pessimis haerere patiantur. Quod quidem de cunctis fortunae muneribus dignius existimari potest, quae ad improbissimum quemque uberiora perueniunt. De quibus illud etiam considerandum puto, quod nemo dubitat esse fortem, cui fortitudinem inesse conspexerit, et cuicumque uelocitas adest manifestum est esse uelocem. Sic musica quidem musicos medicina medicos rhetorice rhetores facit. Agit enim cuiusque rei natura quod proprium est nec contrariarum rerum miscetur effectibus et ultro quae sunt auersa depellit. Atqui nec opes inexpletam restinguere auaritiam queunt nec potestas sui compotem fecerit quem uitiosae libidines insolubilibus adstrictum retinent catenis, et collata improbis dignitas non modo non efficit dignos, sed prodit potius et ostentat indignos. Cur ita prouenit? Gaudetis enim res sese aliter habentes falsis compellare nominibus quae facile ipsarum rerum redarguuntur effectu; itaque nec illae diuitiae nec illa potentia nec haec dignitas iure appellari potest. Postremo idem de tota concludere fortuna licet in qua nihil expetendum, nihil natiuae bonitatis inesse manifestum est, quae nec se bonis semper adiungit et bonos quibus fuerit adiuncta non efficit.Nouimus quantas dederit ruinasVrbe flammata patribusque caesisFratre qui quondam ferus interemptoMatris effuso maduit cruoreCorpus et uisu gelidum pererransOra non tinxit lacrimis, sed esseCensor extincti potuit decoris.