Post haec paulisper obticuit atque ubi attentionem meam modesta taciturnitate collegit, sic exorsa est: Si penitus aegritudinis tuae causas habitumque cognovi, fortunae prioris affectu desiderioque tabescis. Ea tantum animi tui sicuti tu tibi fingis mutata peruertit. Intellego multiformes illius prodigii fucos et eo usque cum his quos eludere nititur blandissimam familiaritatem, dum intolerabili dolore confundat quos insperata reliquerit. Cuius si naturam mores ac meritum reminiscare, nec habuisse te in ea pulchrum aliquid nec amisisse cognosces, sed ut arbitror haud multum tibi haec in memoriam reuocare laborauerim. Solebas enim praesentem quoque blandientemque uirilibus incessere uerbis eamque de nostro adyto prolatis insectabare sententiis. Verum omnis subita mutatio rerum non sine quodam quasi fluctu contingit animorum; sic factum est ut tu quoque paulisper a tua tranquillitate descisceres. Sed tempus est haurire te aliquid ac degustare molle atque iucundum quod ad interiora transmissum ualidioribus haustibus uiam fecerit. Adsit igitur Rhetoricae suadela dulcedinis quae tum tantum recto calle procedit, cum nostra instituta non deserit cumque hac Musica laris nostri uernacula nunc leuiores nunc grauiores modos succinat. Quid est igitur o homo quod te in maestitiam luctumque deiecit? Nouum, credo, aliquid inusitatumque uidisti. Tu fortunam putas erga te esse mutatam; erras. Hi semper eius mores sunt ista natura. Seruauit circa te propriam potius in ipsa sui mutabilitate constantiam. Talis erat cum blandiebatur, cum tibi falsae inlecebris felicitatis alluderet. Deprehendisti caeci numinis ambiguos uultus. Quae sese adhuc uelat aliis, tota tibi prorsus innotuit. Si probas, utere moribus; ne queraris. Si perfidiam perhorrescis, sperne atque abice perniciosa ludentem.Nam quae nunc tibi est tanti causa maeroris, haec eadem tranquillitas esse debuisset. Reliquit enim te quam non relicturam nemo umquam poterit esse securus. An uero tu pretiosam aestimas abituram felicitatem? Et cara tibi est fortuna praesens nec manendi fida et cum discesserit adlatura maerorem. Quod si nec ex arbitrio retineri potest et calamitosos fugiens facit, quid est aliud fugax quam futurae quoddam calamitatis indicium? Neque enim quod ante oculos situm est, suffecerit intueri; rerum exitus prudentia metitur eademque in alterutro mutabilitas nec formidandas fortunae minas nec exoptandas facit esse blanditias. Postremo aequo animo toleres oportet quidquid intra fortunae aream geritur, cum semel iugo eius colla submiseris. Quod si manendi abeundique scribere legem uelis ei quam tu tibi dominam sponte legisti, nonne iniurius fueris et inpatientia sortem exacerbes quam permutare non possis? Si uentis uela committeres, non quo uoluntas peteret sed quo flatus impellerent, promoueres; si aruis semina crederes, feraces inter se annos sterilesque pensares. Fortunae te regendum dedisti; dominae moribus oportet obtemperes. Tu uero uoluentis rotae impetum retinere conaris? .At, omnium mortalium stolidissime, si manere incipit, fors esse desistit.Haec cum superba uerterit uices dextraEt aestuantis more fertur Euripi,Dudum tremendos saeua proterit regesHumilemque uicti subleuat fallax uultum.Non illa miseros audit aut curat fletusVltroque gemitus dura quos fecit ridet.Sic illa ludit, sic suas probat uiresMagnumque suis demonstrat 1 ostentum, si quisVisatur una stratus ac felix hora.Vellem autem pauca tecum fortunae ipsius uerbis agitare. Tu igitur an ius postulet, animaduerte. 'Quid tu homo ream me cotidianis agis querelis? Quam tibi fecimus iniuriam? Quae tua tibi detraximus bona? Quouis iudice de opum dignitatumque mecum possessione contende. Et si cuiusquam mortalium proprium quid horum esse monstraueris, ego iam tua fuisse quae repetis, sponte concedam. Cum te matris utero natura produxit, nudum rebus omnibus inopemque suscepi, meis opibus foui et quod te nunc inpatientem nostri facit, fauore prona indulgentia educaui, omnium quae mei iuris sunt affluentia et splendore circumdedi. Nunc milli retrahere manum libet. Habes gratiam uelut usus alienis, non habes ius querelae tamquam prorsus tua perdideris. Quid igitur ingemiscis? Nulla tibi a nobis est allata uiolentia. Opes honores ceteraque talium mei sunt iuris. Dominam famulae cognoscunt j mecum ueniunt, me abeunte discedunt. Audacter adfirmem, si tua forent quae amissa conquerens nullo modo perdidisses. An ego sola meum ius exercere prohibebor? Licet caelo proferre lucidos dies eosdemque tenebrosis noctibus condere. Licet anno terrae uultum nunc floribus frugibusque redimire, nunc nimbis frigoribusque confundere. Ius est mari nunc strato aequore blandiri, nunc procellis ac fluctibus iuborrescere. Nos ad constantiam nostris moribus alienam inexpleta hominum cupiditas alligabit? Haec nostra uis est, hunc continuum ludum ludimus; rotam uolubili orbe uersamus, infima summis summa infimis mutare gaudemus. Ascende si placet, sed ea lege ne utique 1 cum Iudicia mei ratio poscet, descendere iniuriam putes. An tu mores ignorabas meos? Nesciebas Croesum regem Lydorum Cyro paulo ante formidabilem mox deinde miserandum rogi flammis traditum misso caelitus imbre defensum?Num te praeterit Paulum Persi regis a se capti calamitatibus pias inpendisse lacrimas? Quid tragoediarum clamor aliud deflet nisi indiscreto ictu fortunam felicia regna uertentem? Nonne adulescentulus in Iouis limine iacere didicisti? Quid si liberius de bonorum parte sumpsisti? Quid si a te non tota discessi? Quid si haec ipsa mei mutabilitas iusta tibi causa est sperandi meliora? tamen ne animo contabescas et intra commune omnibus regnum Iocatus proprio uiuere iure desideres.Si quantas rapidis flatibus incitusPontus uersat barenasAut quot stelliferis edita noctibusCaelo sidera fulgentTantas fundat opes nec retrahat manumPleno copia cornu.Humanum miseras haud ideo genusCesset flere querellas.Quamuis uota libens excipiat deusMulti prodigus auriEt claris auidos ornet honoribus,Nil iam parta uidentur,Sed quaesita uorans saeua rapacitasAltos 1 pandit hiatus.Quae iam praecipitem frena cupidinemCerto fine retentent,Largis cum potius muneribus fluensSitis ardescit habendi?Numquam diues agit qui trepidus gemensSese credit egentem.His igitur si pro se tecum fortuna loqueretur, quid profecto contra hisceres non haberes, aut si quid est quo querelam tuam iure tuearis, proferas oportet. Dabimus dicendi locum. Tum ego: Speciosa quidem ista sunt, inquam, oblitaque Rhetoricae ac Musicae melle dulcedinis; tum tantum, cum audiuntur, oblectant. Sed miseris malorum altior sensus est. Itaque cum haec auribus insonare desierint, insitus animum maeror praegrauat. Et illa: Ita est, inquit. Haec enim nondum morbi tui remedia sed adhuc contumacis aduersum curationem doloris fomenta quaedam sunt. Nam quae in profundum sese penetrant, cum tempestiuum fuerit admouebo. Verumtamen ne te existimari miserum uelis, an numerum modumque tuae felicitatis oblitus es? Taceo quod desolatum parente summorum te uirorum cura suscepit delectusque in affiniatem principum ciuitatis, quod pretiosissimum propinquitatis genus est, prius carus quam proximus esse coepisti. Quis non te felicissimum cum tanto splendore socerorum, cum coniugis pudore, cum masculae quoque prolis opportunitate praedicauit? Praetereo, libet enim praeterire communia, sumptas in adulescentia negatas senibus dignitates; ad singularem felicitate tuae cumulum uenire delectat. Si quis rerum mortalium fructus ullum beatitudinis pondus habet, poteritne illius memoria lucis quantalibet ingruentium malorum mole deleri, cum duos pariter consules liberos tuos domo prouehi sub frequentia patrum, sub plebis alacritate uidisti, cum eisdem in curia curules in-sidentibus tu regiae laudis orator ingenii gloriam facundiaeque meruisti, cum in circo duorum medius consulum circumfusae multitudinis expectationem triumphali largitione satiasti? Dedisti ut opinor uerba fortunae, dum te illa demulcet, dum te ut delicias suas fouet.Munus quod nulli umquam priuato commodauerat abstulisti. Visne igitur cum fortuna calculum ponere? Nunc te primum liuenti oculo praestrinxit. Si numerum modumque laetorum tristiumue consideres, adhuc te felicem negare non possis. Quod si idcirco te fortunatum esse non aestimas, quoniam quae tunc laeta uidebantur abierunt, non est quod te miserum putes, quoniam quae nunc creduntur maesta praetereunt. An tu in hanc uitae scaenam nunc primum subitus hospesque uenisti? VI Iamne humanis rebus inesse constantiam reris, cum ipsum saepe hominem uelox hora dissoluat? Nam etsi rara est fortuitis manendi fides, ultimus tamen uitae dies mors quaedam fortunae est etiam manentis. Quid igitur referre putas, tune illam moriendo deseras an te illa fugiendo?Cum polo Phoebus roseis quadrigisLucem spargere coeperit,Pallet albentes hebetata uultusFlammis stella prementibus.Cum nemus flatu Zephyri tepentis