Casurum rutilo surgat ab ortu,Quid ueris placidas temperet horas,Vt terram roseis floribus ornet,Quis dedit ut pleno fertilis annoAutumnus grauidis influat uuisRimari solitus atque latentisNaturae uarias reddere causas.Nunc iacet effeto lumine mentisEt pressus grauibus colla catenisDecliuemque gerens pondere uultumCogitur, heu, stolidam cernere terram.Sed medicinae, inquit, tempus est quam querelae Tum uero totis in me intenta luminibus: Tune ille es, ait, qui nostro quondam lacte nutritus nostris educatus alimentis in uirilis animi robur euaseras? Atqui talia contuleramus arma quae nisi prior abiecisses, inuicta te firmitate tuerentur. Agnoscisne me? Quid taces? Pudore an stupore siluisti? Mallem pudore, sed te, ut uideo, stupor oppressit. Cumque me non modo tacitum sed elinguem prorsus mutumque uidisset, admouit pectori meo leniter manum et: Nihil, inquit, pericli est; lethargum patitur communem inlusarum mentium morbum. Sui paulisper oblitus est; recordabitur facile, si quidem nos ante cognouerit. Quod ut possit, paulisper lumina eius mortalium rerum nube caligantia tergamus. Haec dixit oculosque meos fletibus undantes contracta in rugam ueste siceauit.Tunc me discussa liquerunt nocte tenebraeLuminibusque prior rediit uigor,Vt, cum praecipiti glomerantur sidera CoroNimbosisque polus stetit imbribus.Sol latet ac nondum caelo uenientibus astris,Desuper in terram nox funditur;Hanc si Threicio Boreas emissus ab antroVerberet et clausam reseret diem,Emicat ac subito uibratus lumine PhoebusMirantes oculos radiis ferit.Haud aliter tristitiae nebulis dissolutis hausi caelum et ad cognoscendam medicantis faciem mentem recepi. Itaque ubi in eam deduxi oculos intuitumque defixi, respicio nutricem meam cuius ab adulescentia laribus obuersatus fueram Philosophiam. Et quid, inquam, tu in has exilii nostri solitudines o omnium magistra uirtutum supero cardine delapsa uenisti? An ut tu quoque mecum rea falsis criminationibus agiteris? An, inquit illa, te alumne desererem nec sarcinam quam mei nominis inuidia sustulisti, communicato tecum labore partirer? Atqui Philosophiae fas non erat incomitatum relinquere iter innocentis; meam scilicet criminationem uererer et quasi nouum aliquid acciderit, perhorrescerem? Nunc enim primum censes apud inprobos mores lacessitam periculis esse sapientiam? Nonne apud ueteres quoque ante nostri Platonis aetatem magnum saepe certamen cum stultitiae temeritate certauimus eodemque superstite praeceptor eius Socrates iniustae uictoriam mortis me adstante promeruit? Cuius hereditatem cum deinceps Epicureum uulgus ac Stoicum ceterique pro sua quisque parte raptum ire molirentur meque reclamantem renitentemque uelut in partem praedae traherent, uestem quam meis texueram manibus, disciderunt abreptisque ab ea panniculis totam me sibi cessisse credentes abiere. In quibus quoniam quaedam nostri habitus uestigia uidebantur, meos esse familiares inprudentia rata nonnullos eorum profanae multitudinis errore peruertit. Quod si nec Anaxagorae fugam nec Socratis uenenum nec Zenonis tormenta quoniam sunt peregrina nouisti, at Canios, at Senecas, at Soranos quorum nec peruetusta nec incelebris memoria est, scire potuisti. Quos nihil aliud in cladem detraxit nisi quod nostris moribus instituti studiis improborum dissimillimi uidebantur.Itaque nihil est quod admirere, si in hoc uitae salo circumflantibus agitemur procellis, quibus hoc maxime propositum est pessimis displicere. Quorum quidem tametsi est numerosus exercitus, spernendus tamen est, quoniam nullo duce regitur, sed errore tantum temere ac passim lymphante raptatur. Qui si quando contra nos aciem struens ualentior incubuerit, nostra quidem dux copias suas in arcem contrahit, illi uero circa diripiendam inutiles sarcinulas occupantur. At nos desuper inridemus uilissima rerum quaeque rapientes securi totius furiosi tumultus eoque uallo muniti quo grassanti stultitiae adspirare fas non sit.Quisquis composito serenus aeuoFatum sub pedibus egit 1 superbumFortunamque tuens utramque rectusInuictum potuit tenere uultum,Non illum rabies minaequc pontiVersum funditus exagitantis aestumNec ruptis quotiens uagus caminisTorquet fumificos Vesaeuus ignesAut celsas soliti ferire turresArdentis uia fulminis mouebit.Quid tantum miseri saeuos tyrannosMirantur sine uiribus furentes?Nec speres aliquid nec extimescas,Exarmaueris impotentis iram.At quisquis trepidus pauet uel optat,Quod non sit stabilis suique iuris,