Carmina qui quondam studio florente peregi,Flebilis heu maestos cogor inire modos.Ecce mihi lacerae dictant scribenda CamenaeEt ueris elegi fletibus ora rigantHas saltem nullus potuit peruincere terror,Ne nostrum comites prosequerentur iter.Gloria felicis olim uiridisque iuuentaeSolantur maesti nunc mea fata senis.Venit enim properata malis inopina senectusEt dolor aetatem iussit inesse suam.Intempestiui funduntur uertice caniEt tremit effeto corpore laxa cutis.Mors hominum felix quae se nec dulcibus annisInserit et maestis saepe uocata uenit.Eheu quam surda miseros auertitur aureEt flentes oculos claudere saeua negat.Dum leuibus male fida bonis fortuna falleret,Paene caput tristis merserat hora meum.Nunc quia fallacem mutauit nubila uultum,Protrahit ingratas impia uita moras.Quid me felicem totiens iactastis amici?Qui cecidit, stabili non erat ille gradu.Haec dum mecum tacitus ipse reputarem querimoniamque lacrimabilem stili officio signarem, adstitisse milli supra uerticem uisa est mulier reuerendi admodum uultus, oculis ardentibus et ultra communem hominum ualentiam perspicacibus colore umido atque inexhausti uigoris, quamuis ita aeui plena foret ut nullo modo nostrae crederetur aetatis, statura discretionis ambiguae. Nam nunc quidem ad communem sese hominum mensuram cohibebat, nunc uero pulsare caelum summi uerticis cacumine uidebatur; quae cum altius caput extulisset, ipsum etiam caelum penetrabat respicientiumque hominum frustrabatur intuitum. Vestes erant tenuissimis filis subtili artificio, indissolubili materia perfectae quas, uti post eadem prodente cognoui, suis manibus ipsa texuerat. Quarum speciem, ueluti fumosas imagines solet, caligo quaedam neglectae uetustatis obduxerat. Harum in extrema margine Graecum, in supremo uero , legebatur intextum. Atque inter utrasque litteras in scalarum modum gradus quidam insigniti uidebantur quibus ab inferiore ad superius elementum esset ascensus. Eandem tamen uestem uiolentorum quorundam sciderant manus et particulas quas quisque potuit abstulerant. Et dextera quidem eius libellos, sceptrum uero sinistra gestabat. Quae ubi poeticas Musas uidit nostro adsistentes toro fletibusque meis uerba dictantes, commota paulisper ac toruis inflammata luminibus: Quis, inquit, has scenicas meretriculas ad hunc aegrum permisit accedere quae dolores eius non modo nullis remediis fouerent, uerum dulcibus insuper alerent uenenis? Hae sunt enim quae infructuosis affectuum spinis uberem fructibus rationis segetem necant hominumque mentes assuefaciunt morbo, non liberant.At si quem profanum, uti uulgo solitum uobis, blanditiae uestrae detraherent, minus moleste ferendum putarem, nihil quippe in eo nostrae operae laederentur. Hunc uero Eleaticis atque Academicis studiis innutritum? Sed abite potius Sirenes usque in exitium dulces meisque eum Musis curandum sanandumque relinquite. His ille chorus increpitus deiecit humi maestior uultum confessusque rubore uerecundiam limen tristis excessit. At ego cuius acies lacrimis mersa caligaret nec dinoscere possem, quaenam haec esset mulier tam imperiosae auctoritatis, obstipui uisuque in terram defixo quidnam deinceps esset actura, exspectare tacitus coepi. Tum illa propius accedens in extrema lectuli mei parte consedit meumque intuens uultum luctu grauem atque in humum maerore deiectum his uersibus de nostrae mentis perturbatione conquesta est.Heu quam praecipiti mersa profundoMens hebet et propria luce relictaTendit in externas ire tenebras,Terrenis quotiens flatibus auctaCrescit in inmensum noxia cura.Hic quondam caelo liber apertoSuetus in Aetherios ire meatusCernebat rosei lumina solis,Visebat gelidae sidera lunaeEt quaecumque uagos stella recursusExercet uarios flexa per orbes,Comprensam numeris uictor habebat.Quin etiam causas unde sonoraFlamina sollicitent aequora ponti,Quis uoluat stabilem spiritus orbemVel cur hesperias sidus in undas