Gratias ago plurimum quod me litteris tuis ex-hilarare dignatus es et certum facere de salute vestra. Retribuat tibi dominus bona, quibus semper sis bonus, et cum illo aeterno vivas in aeternum, domine dilectissime et desiderantissime frater. Ego autem etsi in me non agnosco praeconia de me tua, quae tuae benignitatis epistula continet, benivolo tamen animo erga exiguitatem meam ingratus esse non possum, simul admonens ut potius ores pro me, quo talis a domino fiam, qualem me iam esse arbitraris. Et alia manu Memor nostri incolumis domino placeas, domine dilectissime et desiderantissime frater. Implestis gaudio cor nostrum tanto iucundius quanto carius, tanto gratius quanto citius. Vestrae namque stirpis sanctimoniam virginalem quoniam quacumque innotuistis, ac per hoc ubique, fama celeberrima praedicat, velocissimum volatum eius fideliore atque certiore litterarum nuntio praevenistis et prius nos fecistis exultare de cognito tam excellentissimo bono quam dubitare de audito. Quis verbis explicet, quis digno praeconio prosequatur, quantum incomparabiliter gloriosius atque fructuosius habeat ex vestro sanguine feminas virgines Christus quam viros consules mundus? Nam volumina temporum si magnum atque praeclarum est nominis dignitate signare, quanto est maius atque praeclarius cordis et corporis integritate transcendere! Magis itaque gaudeat puella nobilis genere, nobilior sanctitate, quod sit per divinum consortium praecipuam in caelis consecutum sublimitatem, quam si esset per humanum conubium prolem propagatura sublimem. Generosius quippe elegit Aniciana posteritas tam inlustrem familiam beare nuptias nesciendo quam multiplicare pariendo et in carne iam imitari vitam angelorum quam ex carne numerum adhuc augere mortalium.Haec est uberior fecundiorque felicitas non ventre gravescere sed mente grandescere, non lactescere pectore sed corde candescere, non visceribus terram sed caelum orationibus parturire. Dominarum honore dignissimae et merito inlustres et praestantissimae filiae, perfruamini in illa quod defuit vobis, ut nasceretur ex vobis; perseveret usque in finem, adhaerens coniugio quod non habet finem. Imitentur eam multae famulae dominam ignobiles nobilem, fragiliter excelsae excelsius humilem; virgines quae sibi optant Aniciorum claritatem, eligant sanctitatem. Illud enim quanta libet cupiditate quando adsequentur? Hoc autem, si plene cupierint, mox habebunt. Protegat vos incolumes et feliciores dextera altissimi, dominae honore dignissimae et praestantissimae filiae. Pignera sanctitatis vestrae, praecipue ipsam sanctitate praecipuam debito vestris meritis officio dilectione domini salutamus. Velationis apophoretum gratissime accepimus. Frater iste nomine Barbarus servus dei est iam diu apud Hipponem constitutus et verbi dei fervidus ac studiosus auditor. Desideravit ad tuam sanctitatem litteras nostras, in quibus tibi eum in domino commendamus tibique per eum salutem debitam dicimus. Litteris autem sanctitatis tuae quibus ingentes texuisti quaestiones, respondere operosissimum est etiam otiosis et multo maiore, quam nos sumus, praeditis facultate disserendi et acrimonia intellegendi. Duarum sane epistularum tuarum, quibus multa et magna conquiris, una nescio quo modo aberravit et diu quaesita non potuit reperiri; altera vero, quae inventa est, habet commendationem suavissimam servi dei boni et casti adulescentis, quo modo ex hac vita migraverit et quibus visionum fraternarum adtestationibus meritum eius vobis insinuari potuerit.Deinde ex hac occasione proponis et versas de anima obscurissimam quaestionem, utrum cum aliquo corpore egreditur e corpore, quo possit ad corporalia loca ferri vel locis corporalibus contineri. Huius igitur rei tractatus, si tamen ad liquidum a talibus, quales nos sumus, examinari potest, curam atque operam negotiosissimam postulat ac per hoc mentem ab his occupationibus otiosissimam. Si autem breviter vis audire quid mihi videatur, nullo modo arbitror animam e corpore exire cum corpore. Visiones autem illae futurorumque praedictiones quo modo fiant, ille iam explicare conetur qui novit qua vi efficiantur in unoquoque animo tanta, cum cogitat. Videmus enim planeque cernimus in eo fieri multarum rerum visibilium et ad ceteros sensus corporis pertinentium innumerabiles imagines, quae nunc non interest quam ordinate vel turbide fiant; sed tantum, quia fiunt, quod manifestum est, qua vi et quo modo fiant, quisquis potuerit explicare—quae omnia certe cotidiana sunt atque continua,—audeat praesumere aliquid ac definire etiam de illis rarissimis visis. Ego autem tanto minus hoc audeo, quanto minus id quoque in nobis quod vita continua vigilantes dormientesque experimur, quo pacto fiat, explicare sufficio. Nam cum ad te dictarem hanc epistulam, te ipsum animo contuebar, te utique absente atque nesciente, et quo modo possis his verbis moveri, secundum notitiam quae mihi de te inest, imaginabar; atque id quonam modo in animo meo fieret, capere ac investigare non poteram certus tamen non fieri corporeis molibus nec corporeis qualitatibus, cum corpori simillimum fieret. Hoc interim habeas ut ab occupato et festinante dictatum.