Deus testis est istam omnem rerum ecclesiasticarum procurationem, quarum credimur amare dominatum, propter servitutem quam debeo caritati fratrum et timori dei, tolerare me, non amare, ita ut ea, si salvo officio possim, carere desiderem. Nec aliud me de fratre meo Alypio sentire ipse deus testis est. Tamen et de illo aliter sentiendo populus et, quod est gravius, Hipponiensis in tantas est illius praecipitatus iniurias et de nobis vos sancti dei et pleni visceribus misericordiae talia credendo nomine eiusdem populi, qui ad causam huiusce modi cupiditatis omnino non pertinet, nos tangere atque admonere voluistis utique ad nos corrigendos, neque enim odio, quod absit a vobis. Unde non irasci sed gratias agere debeo, quod nec verecundius nec liberius agere potuistis, ut episcopo non quasi conviciose obiceretis quod sentiebatis, sed ex obliquo intellegendum relinqueretis. Nec molestum sit vobis ut vos velut gravatos arbitremini, quia iurandum putavi. Neque enim gravabat apostolus aut eos parum diligebat quibus dicebat: Non in sermone adulationis fuimus apud vos neque in occasione cupiditatis; deus testis est. Rei quippe apertae ipsos testes adhibuit, rei autem occultae quem nisi deum? Si ergo ille merito est veritus ne humana ignorantia de illo aliquid tale sentiret, cuius labor in promptu omnibus erat, quod nisi summa necessitate a populis quibus Christi gratiam dispensabat, in usus suos aliquid non sumebat, cetera vero suo victui necessaria suis manibus transigebat; quanto magis nobis laborandum est, ut credatur, qui et merito sanctitatis et virtute animi longe inpares sumus nec aliquid ad sustentacula vitae huius operari nostris manibus possumus, et si posse- mus, tantis occupationibus, quas tunc illos non credo fuisse perpessos, nequaquam sineremur!Non ergo ulterius in hac causa populo Christiano, quae ecclesia est dei, obiciatur pecuniae turpissimus appetitus. Tolerabilius enim nobis obicitur, in quos huius mali quamvis falsa, tamen verisimilis suspicio cadere potuit, quam illis quos ab hoc appetitu et a suspicione constat alienos. Denegare autem iurationem qualibet fide praeditas mentes, quanto magis fide Christiana, non dico aliquid contrarium confirmare, sed omnino dubitare, fas non est. De qua re quid sentiam, satis, ut arbitror, in epistula quam ad fratrem meum scripsi, planissime aperui. Scripsit mihi sanctitas tua: Si aut ego aut Hipponienses hoc censent, ut iuri iurando violenter extorto satis fiat. Tu enim ipsa quid censes? Placetne tibi, ut etiam certa morte imminente, quod tunc inaniter metuebatur, nomen domini dei sui in fallaciam Christianus adsumat, deum suum testem falsitati Christianus adhibeat? Qui profecto si praeter iurationem ad falsum testimonium morte imminente cogeretur, maculare vitam suam magis timere debuit quam finire. Hostiles inter se acies et armatae certe apertissima mortis intentione confligunt, et tamen, cum invicem iurant, laudamus fidem servantes, fallentes autem merito detestamur. Ut autem iurarent, quid utraeque ab alterutris nisi occidi vel capi timuerunt? Ac per hoc vel mortis vel captivitatis metu extortae iurationi nisi pareatur, nisi fides quae ibi data est custodiatur, sacrilegii, periurii crimine detinentur etiam tales homines, qui magis metuunt peierare quam hominem occidere; et nos, utrum implenda sit extorta iuratio servorum dei munere sanctitatis praeminentium, monachorum ad perfectionem mandatorum Christi rerum etiam suarum distributione currentium, quasi disceptaturi ponimus quaestionem.Nam quid exilii vel deportationis aut relegationis nomine promissa illa praesentia praegravatur, obsecro te? Puto quod presbyterium non est exilium. Hoc ergo noster eligeret quam illud exilium? Absit a nobis ut sic sanctus dei et nobis carissimus defendatur; absit, inquam, ut dicatur maluisse exilium quam presbyterium aut maluisse periurium quam exilium. Haec dicerem, si vere a nobis aut a populo iuratio ei fuisset extorta promittendae praesentiae; nunc vero non extorta est dum negaretur, sed, dum offerretur accepta, et hoc ea spe, sicut supra diximus, quia per illam praesentiam creditum est eum etiam ad clericatum suscipiendum posse desiderantibus consentire. Postremo, quodlibet de nobis vel de Hipponiensibus sentiatur, longe alia est eorum causa qui coegerint iurare, quam eorum qui non dicam coegerint, sed suaserint, peierare. Ipse etiam de quo agitur, considerare non renuat utrum sit peius sub quolibet timore ius iurandum, an remoto timore ipso periurium. Deo gratias quia non aliter Hipponienses promissum circa se impleri sentiunt, quam ut adsit voluntate habitandi, et eat quo necesse fuerit, cum dispositione redeundi. Nam si verba iurationis adtenderent et exigerent, nullo modo servus dei recedere quam ullo modo debuit peierare. Sed quia crimen eorum esset non dico talem virum sed quemlibet hominem sic tenere, nec ipsi aliam expectationem se habuisse probaverunt, qui audientes quod rediturus abscesserit, gratulati sunt, nec aliud illis verax iuratio debet quam id quod ab illa expectaverunt. Quid est autem, quod dicitur eum iuratione ore suo expressa exceptionem fecisse necessitatis, quasi non ore suo rursus hoc iussit auferri? Certe ad populum quando ipse locutus est, tunc etiam interponeret.