Talia mihi de vobis nuntientur, quibus noverim non propter meam praesentiam sed propter dei praeceptum, qui numquam est absens, vos solere facere quod multis annis me praesente et aliquando etiam me absente fecistis. Dominus vos in pace conservet, dilectissimi fratres; orate pro nobis. Cum habitu valitudinis vel natura frigus ferre non possim, numquam tamen maiores aestus quam ista hieme tam horrenda perpeti potui, quod ad vos, ad quos volatu maria transeunda fuerant, tam in proximo constitutos, tam de longinquo visendi nos gratia venientes, non dicam pergere sed volare non potui. Et forsitan sanctitas vestra eandem hiemalem asperitatem poenae meae tantum causam putaverit. Absit, carissimi. Quid enim grave ac molestum vel etiam periculosum habent imbres isti, quod non mihi subeundum ac ferendum fuit, ut ad vos venirem, tanta in tantis malis nostris solatia, in hac generatione tortuosa ac perversa tam ardenter accensa de summo lumine lumina suscepta humilitate sublimia et contempta claritate clariora? Simul etiam fruerer carnalis patriae meae tam spiritali felicitate, quae vos etiam praesentes habere meruit, de quibus absentibus, cum id quod nati estis et quod gratia Christi facti estis, audiret, quamvis caritate crederet, tamen ne non crederetur, narrare forsitan verebatur. Dicam igitur quare non venerim et quibus malis a tanto bono impeditus sum, ut non solum a vobis veniam, sed etiam vestris orationibus ab illo qui in vobis quod ei vi vitis, operatur, merear misericordiam. Populus Hipponiensis, cui me dominus servum dedit, cum ex magna ac pene ex omni parte ita infirmus sit, ut pressura etiam levioris tribulationis possit graviter aegrotare, nunc tam magna tribulatione caeditur, ut etiam si non sic esset infirmus, vix eam cum aliqua salute animi sustineret.Eum autem, cum modo regressus sum, periculosissime scandalizatum comperi de absentia mea; vestris autem de quorum spiritali robore gaudemus in domino, sanis utique faucibus sapit quo modo dictum sit: Quis infirmatur et ego non infirmor? Quis scandalizatur et ego non uror?, praesertim quoniam multi sunt hic qui detrahendo nobis ceterorum animas a quibus diligi videmur, adversus nos perturbare conantur, ut locum in eis diabolo faciant. Cum autem irascuntur nobis de quorum salute satagimus, magnum illis consilium vindicandi est libido moriendi non in corpore sed in corde, ubi funus occulte prius suo putore sentitur, quam nostra cogitatione prospicitur. Huic meae sollicitudini procul dubio libenter ignoscitis, praesertim quoniam, si suscenseretis et velleris ulcisci, nihil fortasse gravius inveniretis, quam id quod patior cum vos Tagastae non video. Spero autem vestris adiutus orationibus, quod mihi ad vos, ubicumque in Africa fueritis, venire quantocius concedetur, cum hoc quo nunc detentus sum, praeterierit, si haec civitas in qua laboramus, digna non est, quia nec ego audeo dignam putare, quae nobiscum de vestra praesentia conlaetetur. Dolorem animi tui, quem te scribis explicare non posse, consolari aequum est, non augere, ut, si fieri potest, sanemus suspiciones tuas, non ut eis pro nostra causa suscensendo venerandum cor tuum et deo dicatum amplius perturbemus. Sancto fratri nostro filio tuo Piniano nullus ab Hipponiensibus metus mortis ingestus est, etiamsi forte ipse tale aliquid timuit; nam et nos metuebamus ne ab aliquibus perditis, qui saepe multitudini occulta con- spiratione miscentur, in violentam prorumperetur audaciam occasione seditionis inventa, quam velut iusta indignatione concitaret.Sed, sicut post audire potuimus, nihil tale a quoquam dictum est vel moli-tum, sed vere in fratrem meum Alypium multa contumeliosa et indigna clamabant, a quo tam ingenti reatu utinam per illius orationes mereantur absolvi. Ego autem post primos eorum clamores cum eis dixissem de illo invito non ordinando, qua iam promissione detinerer, atque adiecissem quod, si mea fide violata illum haberent presbyterum, me episcopum non haberent, ad nostra subsellia relicta turba redierant. Tum illi aliquantulum inopinata mea responsione cunctati atque turbati velut flamma vento paululum pressa, deinde coeperunt multo ardentius excitari, existimantes fieri posse, ut vel mihi extorqueretur illud non servare promissum vel me tenente promissi fidem ab alio episcopo ordinaretur. Dicebam ego quibus poteram, qui ad nos in absidem honoratiores et graviores ascenderant, nec a promissi fide me posse dimoveri nec ab alio episcopo in ecclesia mihi tradita nisi me interrogato ac permittente posse ordinari; quod si permitterem, a fide nihilo minus deviarem. Addebam etiam nihil eos velle, si ordinaretur invitus, nisi ut ordinatus abscederet. Illi hoc posse fieri non credebant. Multitudo vero pro gradibus constituta horrendo et perseverantissimo clamorum fremitu in eadem voluntate persistens incertos animi consiliique faciebant. Tunc illa in fratrem meum indigna clamabantur, tunc a nobis graviora timebantur. Sed quamvis tanto motu populi et tanta perturbatione ecclesiae permoverer nec aliud constipationi illi dixissem nisi eum me invitum ordinare non posse, nec sic tamen adductus sum, quia et hoc promiseram non me fuisse facturum, ut aliquid ei de suscipiendo presbyterio suaderem; quod si persuadere potuissem, non iam ordinaretur invitus.