Iam quidem unam epistulam miseram in negotio sancti fratris et collegae mei Bonifatii episcopi Cataquensis; sed nondum ad nos pervenerat graviora, quae nos vehementius agitarent, quibus comprimendis vel corrigendis quem ad modum meliore secundum viam Christi consilio succurratur, commodius episcopi qui propterea navigaverunt, cum tanta benignitate tui cordis acturi sunt, qui potuerunt communi consilio diligentius deliberatum aliquid ferre, quantum temporis permittebat angustia. Illud tamen quo animum clementissimi et religiosissimi principis erga ecclesiam provincia noverit, nullo modo esse differendum, sed etiam antequam episcopos qui profecti sunt, videas, quam primum tua praestantissima pro Christi membris in tribulatione maxima constitutis vigilantia potuerit, accelerandum suggero, peto, obsecro, flagito. Neque enim parvum in his malis solatium dominus obtulit, quod te voluit multo amplius posse quam poteras, quando iam de tuis multis et magnis bonis operibus gaudebamus. Multum sane de quorundam neque paucorum fide firma et stabili gratulamur, qui ex occasione legum ipsarum ad Christianam religionem vel catholicam pacem conversi sunt, pro quorum salute sempiterna nos in hac temporali etiam periclitari delectat. Propterea enim maxime ab hominibus nimium durumque perversis nunc inimicitiarum graviores impetus sustinemus, quos nonnulli eorum nobiscum patientissime sustinent; sed plurimum infirmitati metuimus, donec discant et valeant adiuvante misericordissima gratia domini saeculum praesens et hominum diem robore cordis valentiore contemnere. Commonitorium quod misi, fratribus episcopis, si, ut puto, nondum ibi sunt, ab eximietate tua illis tradatur, cum venerint.Tantam quippe tui sincerissimi pectoris habemus fiduciam, ut adiuvante domino deo nostro non solum impertitorem auxilii te velimus verum etiam consilii participem. Tres epistulas tuae benignitatis acceperam, cum ista rescripsi: unam quae adhuc meas litteras exigebat, alteram quae ad te iam pervenisse indicabat, tertiam quae benivolentissimam pro nobis curam tuam etiam de domo clarissimi et egregii iuvenis Iuliani, quae nostris adhaeret parietibus, continebat. Qua accepta, continuo respondere non distuli, quia procurator eximietatis tuae cito se Romam posse mittere scripsit. Cuius litteris graviter contristati sumus, quod ea quae illic in urbe vel circa urbem geruntur, non nobis insinuare curavit, ut certum apud nos fieret quod incertae famae credere nolebamus. Fratrum quippe litteris ante transmissis quamvis molesta et dura multo tamen leviora nuntiata sunt. Plus sane quam dici potest, miratus sum, quod nec tanta occasione hominum tuorum fratres sancti episcopi scripserint nec epistula tua quicquam nobis de tantis tribulationibus vestris insinuaverit, quae utique per viscera caritatis et nostrae sunt, nisi forte faciendum non putasti, quod nihil prodesse duxisti aut nos tuis litteris maestificari noluisti. Prodest aliquid, quantum ego arbitror, etiam ista cognoscere, primo quia iniustum est gaudere velle cum gaudentibus et flere non velle cum flentibus, deinde quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem, spes autem non confundit, quia caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. Absit itaque ut recusemus audire etiam quae amara et tristia sunt erga carissimos nostros. Nescio quo enim modo minus fit quod patitur unum membrum, si compatiuntur alia membra.Nec ipsa mali relevatio fit per communionem cladis sed per solatium caritatis, ut, quamvis alii ferendo patiuntur, alii cognoscendo compatiuntur, communis sit tamen tribulatio, quibus probatio, spes, dilectio spiritusque communis est. Omnes autem nos dominus consolatur, qui et haec temporalia mala praedixit et post haec bona aeterna promisit. Nec debet, cum proeliatur, infringi, qui vult post proelium coronari, vires illo subministrante certantibus, qui praeparat ineffabilia dona victoribus. Rescripta illa nostra non tibi ad nos auferant scribendi fiduciam, praesertim quia timorem nostrum non inprobabili defensione lenisti. Parvulos tuos resalutamus et in Christo tibi grandescere optamus, qui iam in hac aetate cernunt quam sit amor huius saeculi periculosus et noxius. Atque utinam, cum magna et dura quatiuntur, parva et flexibilia corrigantur. De domo illa quid dicam, nisi benignissimae tuae curae gratias agam? Nam eam quam dare possumus, nolunt, quam volunt autem dare non possumus. Neque enim, sicut falso audierunt, a decessore meo relicta est ecclesiae, sed inter antiqua eius praedia possidetur et antiquae alteri ecclesiae sic cohaeret quem ad modum ista qua de agitur, alteri. Nollem quidem in his afflictionibus esse Africanam ecclesiam constitutam, ut terrenae ullius potestatis indigeret auxilio. Sed quia, sicut apostolus dicit, non est potestas nisi a deo, procul dubio, cum per vos sincerissimos catholicae matris filios eidem subvenitur, auxilium nostrum in nomine domini est, qui fecit caelum et terram.