Nam in parvo peccato illi sunt qui metu deterriti maximeque, ne offenderent eos quos in illo oppido plurimum posse et inimicos ecclesiae noverant, opem ferre non ausi sunt; scelerato autem omnes, quibus etsi non facientibus neque inmittentibus tamen volentibus ista commissa sunt; sceleratiores, qui commiserunt; sceleratissimi, qui inmiserunt. Sed de inmissione suspicionem putemus esse, non veritatem, nec ea discutiamus, quae nisi tormentis eorum per quos inquiruntur, inveniri omnino non possunt. Demus etiam veniam timori eorum, qui potius deum pro episcopo et servis eius deprecandum quam potentes inimicos ecclesiae offendendos esse putaverunt. Quid eos qui restant, nullane censes disciplina cohercendos et proponendum aestimas inpunitum tam immanis furoris exemplum? Non praeterita vindicando pascere iram nostram studemus, sed misericorditer in futurum consulendo satagimus. Habent homines mali ubi et per Christianos non solum mansuete verum etiam utiliter salubriterque plectantur; habent enim quod corpore incolumi vivunt, habent unde vivunt, habent unde male vivunt. Duo prima salva sint, ut quos paeniteat sint; hoc optamus, hoc, quantum in nobis est, etiam inpensa opera instamus. Tertium vero si deus voluerit tamquam putre noxiumque resecari, valde misericorditer puniet; si autem vel amplius voluerit vel ne hoc quidem permiserit, altioris et profecto iustioris consilii ratio penes ipsum est; a nobis curam officiumque oportet inpendi, quousque videre conceditur, deprecantibus eum, ut animum nostrum adprobet, quo cunctis volumus esse consultum, nihilque fieri sinat per nos quod et nobis et ecclesiae suae non expedire longe melius novit ipse quam nos.Modo cum apud Calamam essemus, ut nostri in tam gravi dolore vel consolarentur afflicti vel sedarentur accensi, quantum potuimus, quod in tempore oportuisse existimavimus,cum Christianis egimus. Deinde ipsos etiam paganos, mali tanti caput et causam, petentes ut ab eis videremur, admisimus, ut hac occasione admoneremus eos, quid facere deberent, si saperent, non tantum pro removenda praesenti sollicitudine verum etiam pro inquirenda salute perpetua. Multa a nobis audierunt, multum etiam ipsi rogaverunt; sed absit ut tales servi simus, quos ab eis rogari delectet, a quibus noster dominus non rogatur. Unde pervides pro vivacitate mentis tuae ad hoc esse nitendum servata mansuetudine et moderatione Christiana, ut aut ceteros deterreamus eorum imitari perversitatem aut ceteros optemus eorum imitari correctionem. Damna, quae inlata sunt, vel tolerantur a Christianis vel resarciuntur per Christianos. Animarum nos lucra, quibus adquirendis cum periculo etiam sanguinis inhiamus, et in loco illo quaestuosius provenire et aliis locis illo exemplo non impediri desideramus. Dei misericordia nobis praestet de tua salute gaudere. Quamvis mox ut audivimus te merito sublimatum, cum ipsa fama nondum certissima nobis esset, nihil aliud de animo tuo credidimus erga ecclesiam dei, cuius te veraciter filium esse gaudemus, quam quod tuis litteris mox aperuisti, tamen etiam illis lectis, quibus ultro dignatus es, etiam si pigri et cunctantes essemus, exhortationem benivolentissimam mittere, ut instruente humilitate nostra per religiosam oboedientiam tuam dominus, cuius munere talis es, ecclesiae suae iam iamque subveniat, maiore fiducia tibi scribimus, domine eximie et merito praestantissime multumque in Christi caritate honorande fili.Et fratres quidem multi sancti collegae mei graviter ecclesia perturbata profecti sunt paene fugientes ad gloriosissimum comitatum, quos sive iam videris sive litteras eorum ab urbe Roma opportunitate cuiusquam occasionis acceperis, ego tamen, licet nullum consilium cum eis communicare potuerim, non potui praetermittere per hunc fratrem et conpresbyterum meum, qui urgenti necessitate pro salute civis sui etiam media hieme quomodocumque ad illas partes venire compulsus est, et salutare et admonere caritatem tuam, quam habes in Christo Iesu domino nostro, ut opus tuum bonum diligentissima acceleretur instantia, quo noverint inimici ecclesiae leges illas quae de idolis confringendis et haereticis corrigendis vivo Stilichone in Africam missae sunt, voluntate imperatoris piissimi et fidelissimi constitutas; quo nesciente vel nolente factum sive dolose iactant sive libenter putant atque hinc animos inperitorum turbulentissimos reddunt nobisque periculose ac vehementer infestos. Hoc autem quod petendo vel suggerendo admoneo praestantiam tuam, non dubito omnium per Africam collegarum meorum fieri voluntate. Arbitror quacumque primitus exorta occasione facillime posse ac debere maturari, ut noverint, sicut dixi, homines vani, quorum et adversantium salutem requirimus, et leges quae pro ecclesia Christi missae sunt, magis Theodosii filium quam Stilichonem curasse mittendas. Propterea quippe memoratus presbyter harum perlator, cum de regione sit Milevitana, ab episcopo suo venerabili fratre meo Severo, qui tuam mecum sincerissimam dilectionem multum salutat, per Hipponem-Regium. ubi ego sum, transire iussus est, quia, cum forte simul essemus in magnis ecclesiae tribulationibus et perturbationibus, quaerebamus occasionem scribendi ad eximietatem tuam et non inveniebamus.