Ita clarissimorum virorum in re publica excellentium et de re publica disputantium auctoritate Armatur nequissimos homines fieri deorum imitatione peiores, non sane verorum sed falsorum atque Actorum. At enim illa omnia quae antiquitus de vita deorum moribusque conscripta sunt, longe aliter sunt intellegent atque interpretanda sapientibus. Ita vero in templis populis congregatis recitari huiusce modi salubres interpretationes heri et nudiustertius audivimus. Quaeso te, sicine caecum est humanum genus adversus veritatem, ut tam aperta et manifesta non sentiat? Tot locis pingitur, funditur, tunditur, sculpitur, scribitur, legitur, agitur, cantatur, saltatur Iuppiter adulteria tanta committens; quantum erat, ut in suo saltem Capitolio ista prohibens legeretur? Haec mala dedecoris impietatisque plenissima si nemine prohibente in populis ferveant, adorentur in templis, rideantur in theatris, cum his victimas immolant, vastetur pecus etiam pauperum, cum haec histriones agunt et saltant, effundantur patrimonia divitum, civitates florere dicuntur? Horum plane florum non terra fertilis, non aliqua opulens virtus sed illa dea Flora digna mater inventa est, cuius ludi scenici tam effusiore et licentiore turpidine celebrantur, ut quivis intellegat quale daemonium sit, quod placari aliter non potest nisi illic non aves, non quadrupedes, non denique sanguis humanus, sed multo scelestius pudor humanus tamquam immolatus intereat. Haec dixi, propter quod scripsisti, quantum tibi aetas fini proxima est, cupere te ut patriam tuam incolumem ac florentem relinquas. Tollantur illa omnia vana et insana, convertantur homines ad verum dei cultum moresque castos et pios;tunc patriam tuam florentem videbis non opinione stultorum sed veritate sapientium, cum haec patria carnalis generationis tuae portio fuerit illius patriae, cui non corpore sed fide nascimur, ubi omnes sancti et fideles dei post labores velut hiemales vitae huius intermina aeternitate florebunt. Nobis itaque cordi est neque Christianam amittere mansuetudinem neque perniciosum ceteris imitationis exemplum in illa civitate relinquere. Quo modo id agamus, aderit deus, si eis non ita graviter indignetur. Alioquin et mansuetudo quam servare cupimus, et disciplina qua uti moderate nitimur, impediri potest, si deo aliud in occulto placet sive iudicanti hoc tantum malum flagello acriore plectendum sive etiam vehementius nascenti, si non correctis nec ad se conversis ad tempus esse voluerit inpunitum. Praescribit nobis quodam modo prudentia tua de persona episcopali et dicis patriam tuam non levi populi sui errato prolapsam. Quod quidem si iuris publici rigore metiamur, debet plecti severiore censura; sed episcopum, inquis, fas non est nisi salutem hominibus impertire et pro statu meliore causis adesse et apud omnipotentem deum veniam aliorum mereri delictis. Hoc omnino servare conamur, ut severiore censura nemo plectatur neque a nobis neque ab alio ullo intercedentibus nobis, et salutem hominibus cupimus impertire, quae posita est in recte vivendi felicitate, non in male faciendi securitate. Veniam quoque non tantum nostris verum et aliorum instamus delictis mereri, quod impetrare nisi pro correctis omnino non possumus. Adiungis etiam et dicis: Quanta possum supplicatione deposco, ut si defendenda res est, innoxius defendatur, ab innocentibus molestia separetur. Accipe breviter quae commissa sint, et noxios ab innocentibus ipse discerne.Contra recentissimas leges Kalendis Iuniis festo paganorum sacrilega sollemnitas agitata est, nemine prohibente, tam insolenti ausu, ut. quod nec Iuliani temporibus factum est, petulantissima turba saltantium in eodem prorsus vico ante fores transiret ecclesiae. Quam rem inlicitissimam atque indignissimam clericis prohibere temptantibus, ecclesia lapidata est. Deinde post dies ferme octo, cum leges notissimas episcopus ordini replicasset, et dum ea quae iussa sunt velut implere disponunt, iterum ecclesia lapidata est. Postridie nostris ad inponendum perditis metum, quod videbatur, apud acta dicere volentibus publica iura negata sunt, eodemque ipso die, ne vel divinitus terrerentur, grando lapidationibus reddita est; qua transacta continuo tertiam lapidationem et postremo ignes ecclesiasticis tectis atque hominibus intulerunt, unum servorum dei, qui oberrans occurrere potuit, occiderunt, ceteris partim ubi potuerant latitantibus, partim qua potuerant fugientibus, cum interea contrusus atque coartatus quodam loco se occultaret episcopus, ubi se ad mortem quaerentium voces audiebat sibique increpantium quod eo non invento gratis tantum perpetrassent scelus. Gesta sunt haec ab hora ferme decima usque ad noctis partem non minimam. Nemo compescere, nemo sub venire temptavit illorum quorum esse gravis posset auctoritas, praeter unum peregrinum, per quem et plurimi servi dei de manibus interficere conantium liberati sunt et multa extorta praedantibus. Per quem clarum factum est quam facile illa vel omnino non fierent vel coepta desisterent, si cives maximeque primates ea fieri perficique vetuissent. Proinde in universa illa civitate non innocentes a nocentibus sed minus nocentes a nocentioribus poteris fortasse discernere.