si autem praecauta non fuerint, ea iura eis servare oportet, quae talibus habendis vel non habendis secundum civilem societatem sunt instituta, ut ab omni non solum re sed etiam specie maligna, quantum possumus, nos abstineamus et bonam famam custodiamus dispensationi nostrae multum necessariam. Quam vero species maligna sit, advertat sancta prudentia tua. Excepta illorum tristitia, quam experti sumus, ne quid forte ipse fallerer, sicut fieri solet, dum in sententiam meam proclivior erro, narravi causam fratri et collegae nostro Samsucio, nondum dicens quod mihi modo videtur, sed illud potius adiungens quod utrique nostrum visum sit, cum illis resisteremus. Vehementer exhorruit et nobis hoc visum esse miratus est, nulla re alia permotus nisi ipsa specie foeda, non nostra sed cuiuslibet vita ac moribus indignissima. Proinde obsecro, ut epistulam quam eis communi nomine scripsi, subscriptam non differas mittere. Et si forte illic illud iustum acutissime pervides, non cogantur infirmi modo discere, quod ego nondum intellego, ut hoc circa eos in hac causa servetur quod dominus ait: Multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo. Tali quippe infirmitati parcens etiam illud de tributo solvendo ait: Ergo liberi sunt filii; sed ne scandalizemus eos et cetera, quando Petrum misit ut didrachmas quae tunc exigebantur, solverent. Noverat enim aliud ius, quo nihil tale debebat; sed eo iure tributum ei ille solvebat, quo iure diximus heredem presbyteri Honorati successurum fuisse, si, antequam rem suam vel donaret vel venderet, moreretur.Quamquam in ipso ecclesiae iure Paulus apostolus parcit infirmis et debitum stipendium non exigit, certus conscientia quod rectissime exigeret, sed nihil aliud quam suspicionem devitans bonum odorem Christi turbantem et ab illa maligna specie sese abstinens in eis regionibus, ubi hoc noverat oportere, et forte antequam tristitiam hominum fuisset expertus. Sed nos tardiores vel experti corrigamus quod praevidere debuimus. Postremo, quia omnia timeo et memini in digressu nostro quid proposueris, quod me fratres Tagastenses teneant debitorem in dimidio illius pretii, si hoc iustum esse liquido perspicis, ea dum taxat condicione non abnuo, ut, cum habuero, reddam, id est cum aliquid tantum obvenerit Hipponiensi monasterio, ubi hoc sine angustia fieri possit, ut tanta ibi summa detracta non minus quam aequalis pro numero cohabitantium pars ad nostros perveniat. Et ego sentio quam durus videar, et me ipse vix fero, quod filium meum diaconum Lucillum germanum tuum sanctitati tuae non mitto atque permitto. Sed cum ipse quoque aliquos ex tuis nutrimentis valde carissimos atque dulcissimos necessitatibus ecclesiarum longe abs te positarum concedere coeperis, tunc senties quibus desideriorum stimulis fodiar, quod quidam mihi maxima et dulcissima familiaritate coniuncti non sunt etiam corporaliter mecum. Nam ut longe mittam cognationem tuam, quantum libet valeat germanitas tui sanguinis, non vincit amicitiae vinculum quo nobis invicem ego et frater Severus inhaeremus; et tamen nosti quam raro mihi eum videre contingat. Atque hoc fecit non utique voluntas vel mea vel illius, sed dum matris ecclesiae necessitates propter futurum saeculum quo nobiscum inseparabiliter convivemus, nostri temporis necessitatibus anteponimus.Quanto ergo aequius te tolerare oportet pro utilitate ipsius matris ecclesiae eius fratris absentiam cum quo non tam diu cibum dominicum ruminas, quam diu ego cum dulcissimo concive meo Severo, qui mecum tamen nunc vix et interdum per exiguas chartulas loquitur et eas quidem plures aliarum curarum et negotiorum refertas quam portantes aliquid nostrorum in Christi suavitate pratorum! Hic forsitan dicas: Quid enim? Et apud nos germanus meus ecclesiae non erit utilis aut propter aliud eum mecum habere desidero? Plane si tantum ibi, quantum hic mihi eius praesentia lucrandis vel regendis ovibus domini utilis videretur, non dico duritiam sed iniquitatem meam nemo non iure culparet. Sed cum Latina lingua, cuius inopia in nostris regionibus evangelica dispensatio multum laborat, illic autem eiusdem linguae usus omnino sit,—itane censes nos saluti plebium domini oportere consulere, ut hanc facultatem illuc mittamus et hinc auferamus, ubi eam magno cordis aestu requirimus? Da itaque veniam quod non solum contra tuum desiderium, sed etiam contra sensum meum, facio quod me facere sarcinae nostrae cura constringit. Dabit tibi dominus in quo posuisti cor tuum, ut tales sint labores tui, ut pro isto beneficio remunereris; sic enim regionum nostrarum ardentissimae siti diaconum Lucillum tu potius concessisti; neque enim parum praestabis, cum de hac re nulla petitione me ulterius onerabis, ne nihil aliud quam durior appaream venerabili mihi et sanctae benivolentiae tuae. Administrationis tuae castitas et fama virtutum, pietatis quoque Christianae laudanda diligentia et fida sinceritas, quae tibi divina munera eo donante gaudes tributa a quo speras promittente potiora, excitaverunt me ut hoc epistulari alloquio aestus causarum mearum excellentia participaret tua.