Etiam hoc ad me sane perlatum utrum quidem crederem, dubitavi, sed hinc quoque tibi aliquid utrum scriberem, dubitare non debui. Hoc autem breve est: suggestum caritati tuae a nescio quibus fratribus mihi dictum est, quod librum adversus te scripserim Romamque miserim. Hoc falsum esse noveris; deum nostrum testor hoc me non fecisse. Sed si forte aliqua in aliquibus scriptis meis reperiuntur, in quibus aliter aliquid quam tu sensisse reperiar, non contra te dictum, sed quod mihi videbatur, a me scriptum esse puto te debere cognoscere aut, si cognosci non potest, credere. Ita sane hoc dixerim, ut ego non tantum paratissimus sim, si quid te in meis scriptis moverit, fraterne accipere quid contra sentias, aut de correctione mea aut de ipsa tua benivolentia gavisurus, verum etiam hoc a te postulem ac flagitem. O si licuisset etsi non cohabitante saltem vicino te in domino perfrui ad crebrum et dulce conloquium! Sed quia id non est datum, peto ut hoc ipsum quod in Christo, quam possimus, simul simus, conservare studeas et augeri ac perfici et rescripta quamvis rara non spernere. Saluta obsequio meo sanctum fratrem Paulinianum et omnes fratres, qui tecum ac de te in domino gaudent. Memor nostri exaudiaris a domino in omni sancto desiderio, domine carissime et desiderantissime et honorande in Christo frater. Tristitia Thiavensis ecclesiae cor meum conquie- scere non permittit. donec eos tecum audiam in pristinum animum restitutos, quod cito faciendum est.Si enim de homine uno tantum sategit apostolus dicens: Ne maiore tristitia absorbeatur, qui eius modi est, ubi etiam ait: Ut non possideamur a satana, non enim ignoramus mentes eius, quanto magis nos oportet vigilanter agere ne hoc in toto grege plangamus et maxime in eis qui nunc catholicae paci accesserunt et quos nullo modo relinquere possum. Sed quia temporis non sivit angustia ut simul inde nobis diligenter deliberatam liceret eliquare sententiam, quid mihi post digressum nostrum diu cogitanti placuerit, accipiat sanctitas tua et si tibi quoque placet, iam litterae quas ad eos communi nomine scripsi, sine dilatione mittantur. Dixisti ut dimidium habeant et alterum dimidium eis a me undecumque provideretur. Ego autem puto quia, si totum eis auferretur, esset quod diceremur non de pecunia nos sed de iustitia tantopere laborasse. Cum vero dimidium eis concedimus et eo modo cum eis pacem quandoque componimus, satis apparebit nostram curam nihil aliud quam pecuniariam fuisse et vides quae pernicies consequatur. Et illis enim videbimur alienam rem dimidiam tulisse et illi nobis videbuntur inhoneste et inique se passos fuisse, ut adiuvarentur de dimidio quod totum pauperum fuerat. Nam quod dixisti: Cavendum est, ne cum rem dubiam emendari volumus, maiora vulnera faciamus, tantundem valebit, si eis dimidium concedatur. Propter ipsum quippe dimidium illi, quorum conversioni consulere volumus, ut hoc exemplo secum agatur, rerum suarum venditionem per moras illas excusatorias dilaturi sunt. Deinde mirum si de re dubia est totius plebis tam grande scandalum, cum episcopos suos, quos pro magno habent, sordida avaritia maculatos putant, dum maligna species non vitatur?Nam cum quisque ad monasterium convertitur, si veraci corde convertitur, illud non cogitat maxime admonitus quantum malum sit. Si autem fallax est et sua quaerit, non quae Iesu Christi, non habet utique caritatem et quid ei prodest, si distribuerit omnia sua pauperibus et tradiderit corpus suum, ut ardeat? Huc accedit quia illud, sicut iam conlocuti sumus, deinceps vitari potest et agi cum eo qui convertitur, si non potest admitti ad societatem fratrum, antequam se omnibus illis impedimentis exuerit et ex otio tendatur, cum eius res iam esse destiterit. Haec autem mors infirmorum et tantum impedimentum salutis eorum, pro quibus tantopere laboramus, ut eos catholicae paci lucremur, aliter vitari non potest, nisi ut apertis- sime intellegant nullo modo nos de pecunia satagere in talibus causis, quod nullo modo intellecturi sunt, nisi illam rem quam semper presbyteri esse putaverunt, eorum usibus relinquamus, quia et si eius non erat, hoc ab initio scire debuerant. Videtur itaque mihi haec regula esse in rebus huiusce modi retinenda, ut, quicquid eo iure quo talia possidentur, eius fuerit qui alicubi clericus ordinatur, ad eam pertineat ecclesiam in qua ordinatur. Usque adeo autem eodem iure presbyteri Honorati est illud, unde agitur, ut non solum alibi ordinatus sed adhuc in Tagastensi monasterio constitutus si re sua non vendita nec per manifestam donationem in quempiam translata moreretur, non nisi heredes eius in eam succederent, sicut frater Aemilianus in illos triginta solidos fratri Privato successit. Haec ergo ante praecavenda sunt;