subrepit autem, dum nulli irascenti ira sua videtur iniusta. Ita enim inveterescens ira fit odium, dum quasi iusti doloris admixta dulcedo diutius eam in vase detinet, donec totum acescat vasque corrumpat. Quapropter multo melius nec iuste cuiquam irascimur, quam velut iuste irascendo in alicuius odium irae occulta facilitate delabimur. In recipiendis enim hospitibus ignotis solemus dicere multo esse melius malum hominem perpeti quam forsitan per ignorantiam excludi bonum, dum cavemus, ne recipiatur malus. Sed in affectibus animi contra est. Nam incomparabiliter salubrius est irae etiam iuste pulsanti non aperire penetrale cordis quam admittere non facile recessuram et per- venturam de surculo ad trabem. Audet quippe inpudenter etiam crescere citius, quam putatur. Non enim erubescit in tenebris, cum super eam sol occiderit. Recolis certe, qua cura et quanta sollicitudine ista scripserim, si recolis quid mecum nuper in itinere quodam locutus sis. Fratrem Severum et qui cum eo sunt salutamus. Etiam ipsis fortasse scriberemus, si per festinationem perlatoris liceret. Peto autem, ut apud eundem fratrem nostrum Victorem, cui ago etiam apud tuam sanctitatem gratias, quod Constantinam cum pergeret indicavit, petendo adiuves, propter negotium quod ipse novit, de quo gravissimum pondus pro ea re multum deprecantis Nectarii maioris patior, per Calamam remeare ne gravetur; sic enim promisit mihi. Vale. Num etiam hoc sperari aut expectari posset, ut per fratrem Severum rescripta flagitaremus tam diu tam ardentibus nobis a vestra caritate non reddita? Quid est, qui duas aestates easdemque in Africa sitire cogamur? Quid amplius dicam? O qui res vestras cotidie donatis, debitum reddite.An forte, quod adversus daemonicolas te scribere audieram atque id opus vehementer desiderare me ostenderam, volens perficere ac mittere tanto tempore ad nos epistulas distulisti? Utinam saltem tam opima mensa iam annosum ab stilo tuo ieiunium meum tandem accipias! Quae si nondum parata est, non desinemus conqueri, si nos, dum illud perficis, non interim reficis. Salutate fratres, maxime Romanum et Agilem. Hinc, qui nobiscum sunt, vos salutant et parum nobiscum irascuntur, si parum diligunt. Quando quietem vestram cogitamus, quam habetis in Christo, etiam nos, quamvis in laboribus variis asperisque versemur, in vestra caritate requiescimus. Unum enim corpus sub uno capite sumus, ut et vos in nobis negotiosi et nos in vobis otiosi simus, quia, si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra et, si glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra. Admonemus ergo et petimus et obsecramus per Christi altissimam humilitatem et misericordissimam celsitudinem, ut nostri memores sitis in sanctis orationibus vestris, quas vos vigilantiores et magis sobrias habere credimus; nostras enim saepe sauciat et debilitat caligo et tumultus saecularium actionum. Quas etsi nostras non habemus, eorum tamen, qui nos angariant mille passus et iubemur ire cum eis alia duo, tanta nobis ingeruntur, ut vix respirare possimus, credentes tamen, quod ille, in cuius conspectu intrat gemitus conpeditorum, perseverantes nos in eo ministerio, in quo conlocare dignatus est cum promissa mercede, adiuvantibus orationibus vestris ab omni angustia liberabit.Vos autem, fratres, exhortamur in domino, ut propositum vestrum custodiatis et usque in finem perseveretis ac, si qua opera vestra mater ecclesia desideraverit, nec elatione avida suscipiatis nec blandiente desidia respuatis, sed miti corde obtemperetis deo, cum mansuetudine portantes eum qui vos regit, qui dirigit mites in iudicio, docebit mansuetos vias suas. Nec vestrum otium necessitatibus ecclesiae praeponatis, cui parturienti si nulli boni ministrare vellent, quo modo nasceremini, non inveniretis. Sicut autem inter ignem et aquam tenenda est via, ut nec exuratur homo nec demergatur, sic inter apicem superbiae et voraginem desidiae iter nostrum temperare debemus, sicut scriptum est: Non declinantes neque ad dexteram neque ad sinistram. Sunt enim, qui, dum nimis timent, ne quasi in dexteram rapti extollantur, in sinistram lapsi demerguntur, et sunt rursus, qui, dum nimis se auferunt a sinistra, ne torpida vacationis mollitia sorbeantur, ex altera parte iactantiae fastu corrupti atque consumpti in fumum favillamque vanescunt. Sic ergo, dilectissimi, diligite otium, ut vos ab omni terrena delectatione refrenetis et memineritis nullum locum esse, ubi non possit laqueos tendere, qui timet, ne revolemus ad deum, et inimicum omnium bonorum, cuius captivi fuimus, iudicemus, nullamque esse nobis perfectam requiem cogitetis, donec transeat iniquitas et in iudicium iustitia convertatur.