sed neque his, qui ad huius modi administrationes temporalis honoris amore raptantur, neque rursum his, qui cum sunt privati, negotiosam vitam appetunt, hoc tantum bonum concedi arbitror, ut inter strepitus inquietosque conventus atque discursus cum morte familiaritatem, quam quaerimus, faciant; deificari enim utrisque in otio licebat. Aut si hoc falsum est, ego sum omnium ne dicam stultissimus, certe ignavissimus, cui nisi proveniat quaedam secura cessatio, sincerum illud bonum gustare atque amare non possum. Magna secessione a tumultu rerum labentium, mihi crede, opus est, ut non duritia, non audacia, non cupiditate inanis gloriae, non superstitiosa credulitate fiat in homine nihil timere. Hinc enim fit illud etiam solidum gaudium nullis omnino laetitiis ulla ex particula conferendum. Quod si in natura humana talis vita non cadit, cur aliquando evenit ista securitas? Cur tanto evenit crebrius, quanto quisque in mentis penetralibus adorat deum? Cur in actu etiam humano plerumque ista tranquillitas manet, si ex illo adyto ad agendum quisque procedat? Cur interdum et cum loquimur, mortem non formidamus, cum autem non loquimur, etiam cupimus? Tibi dico, non enim hoc cuilibet dicerem, tibi, inquam, dico, cuius itinera in superna bene novi, tune, cum expertus saepe sis, quam dulce vivat, cum amori corporeo animus moritur, negabis tandem totam hominis vitam posse intrepidam fieri, ut rite sapiens nominetur? Aut hanc affectionem, ad quam 1 ratio nititur, tibi accidisse umquam, nisi cum in intimis tuis ageres, asserere audebis? Quae cum ita sint, restare unum vides, ut tu quoque in commune consulas, quo vivamus simul. Quid enim cum matre agendum sit, quam certe frater Victor non deserit, tu multo melius calles quam ego.Alia scribere, ne te ab ista cogitatione a verterem, nolui. Non haec epistula sic inopiam chartae indicat, ut membranas saltem abundare testetur? Tabellas eburneas, quas habeo, avunculo tuo cum litteris misi. Tu enim huic pelliculae facilius ignosces, quia differri non potuit, quod ei scripsi, et tibi non scribere etiam ineptissimum existimavi. Sed tabellas, si quae ibi nostrae sunt, propter huius modi necessitates mittas peto. Scripsi quiddam de catholica religione, quantum dominus dare dignatus est, quod tibi volo ante adventum meum mittere, si charta interim non desit. Tolerabis enim qualemcumque scripturam ex officina Maiorini. De codicibus praeter libros de Oratore totum mihi excidit. Sed nihil amplius rescribere potui, quam ut ipse sumeres, quos liberet, et nunc in eadem maneo sententia. Absens enim quid plus faciam, non invenio. Gratissimum mihi est. quod in ultima epistula me participem domestici tui gaudii facere voluisti. Sed mene salis placidi vultum fluctusque quietos ignorare iubes? quamquam nec me iubeas nec ipse ignores. Quare si ad melius cogitandum quies aliqua data est, utere divino beneficio. Nec enim nobis debemus, cum ista proveniunt, sed illis, per quos proveniunt, gratulari, quoniam iusta et officiosa et pro suo genere pacatior atque tranquillior rerum temporalium administrata recipiendorum aeternorum meritum gignit, si non teneat, cum tenetur, non implicet, cum multiplicatur, si non, cum . . . putatur, involvat. Ipsius enim veritatis ore dictum est: Si in alieno fideles non fuistis, vestrum quis dabit vobis? Laxatis ergo curis mutabilium rerum bona stabilia et certa quaeramus, supervolemus terrenis opibus nostris. Nam et in mellis copia non frustra pennas habet apicula; necat enim haerentem.Avens crebro tuis affatibus laetificari et instinctu tui sermonis, quod me paulo ante iucundissime salva caritate pulsasti, paria redhibere non destiti, ne silentium meum paenitudinem appellasses. Sed quaeso, ut. si haec quasi seniles artus esse duxeris, benignarum aurium indulgentia prosequaris. Olympum montem deorum esse habitaculum sub incerta fide Graecia fabulatur. At vero nostrae urbis forum salutarium numinum frequentia possessum nos cernimus et probamus. Et quidem unum esse deum summum sine initio, sine prole naturae ceu patrem magnum atque magnificum quis tam demens, tam mente captus neget esse certissimum? Huius nos virtutes per mundanum opus diffusas multis vocabulis invocamus, quoniam nomen eius cuncti proprium videlicet ignoramus. Nam deus omnibus religionibus commune nomen est. Ita fit, ut, dum eius quasi quaedam membra carptim variis supplicationibus prosequimur, totum colere profecto videamur. Sed inpatientem me esse tanti erroris dissimulare non possum. Quis enim ferat Iovi fulmina vibranti praeferri Migginem, Iunoni. Minervae, Veneri Vestaeque Sanamem et cunctis, pro nefas! diis immortalibus archimartyrem Namphamonem? Inter quos Lucitas etiam haud minore cultu suspicitur atque alii interminato numero, diis hominibusque odiosa nomina, qui conscientia nefandorum facinorum specie gloriosae mortis scelera sua sceleribus cumulantes dignum moribus factisque suis exitum maculati reppererunt. Horum busta, si memoratu dignum est, relictis templis, neglectis maiorum suorum manibus stulti frequentant, ita ut praesagium vatis illius indigne ferentis emineat: inque deum templis iurabit Roma per umbras. Sed mihi hac tempestate propemodum videtur bellum Actiacum rursus exortum, quo Aegyptia monstra in Romanorum deos audeant tela vibrare minime duratura.