Peto igitur, sicut iam petivi per fratres nostros, bonos atque honestos viros, quos ad tuam eximietatem misi, ut quaerere digneris utrum Proculiani presbyter Victor non hoc ab epi- scopo suo mandatum acceperit, quod officio publico renuntiavit, an forte, cum et ipse Victor aliud dixerit, falsum illi apud acta prosecuti sint, cum sint communionis eiusdem; aut. si consentit ut ipsam totam quaestionem dissensionis nostrae placide pertractemus, ut error qui iam manifestus est, manifestius innotescat, libenter amplector. Audivi enim quod dixerit, ut sine tumultu populari adsint nobiscum deni ex utraque parte graves et honesti viri, et secundum scripturas quid in vero sit perquiramus. Nam illud quod rursus eum dixisse nonnulli ad me pertulerunt, cur non ierim Constantinam, quando ibi plures ipsi erant, vel me debere ire Mileum, quod illic, sicut perhibent, concilium proxime habituri sunt, ridiculum est dicere, quasi ad me pertineat cura propria nisi Hipponiensis ecclesiae. Mihi tota huius quaestionis ratio maxime cum Proculiano est. Sed si forte inparem se putat, cuius voluerit collegae sui inploret auxilium. In aliis enim civitatibus tantum agimus quod ad ecclesiam pertinet, quantum vel nos permittunt vel nobis inponunt earundem civitatium episcopi, fratres et consacerdotes nostri. Quamquam et iste qui se tot annorum episcopum dicit, quid in me tirone timeat quominus mecum velit conferre sermonem, non satis intellego: si doctrinam liberalium litterarum, quas forte ipse aut non didicit aut minus didicit, quid hoc pertinet ad eam quaestionem quae vel de sanctis scripturis vel documentis ecclesiasticis aut publicis discutienda est, in quibus ille per tot annos versatur, unde in eis deberet esse peritior?Postremo est hic frater et collega meus Samsucius, episcopus Turrensis ecclesiae, qui nullas tales didicit quales iste dicitur formidare; ipse adsit, agat cum illo; rogabo eum et, ut confido in nomine Christi, facile mihi concedet ut suscipiat in hac re vicem meam, et eum dominus pro veritate certantem, quamvis sermone inpolitum, tamen vera fide eruditum, sicut confidimus, adiuvabit. Nulla ergo causa est cur ad alios nescio quos differat, ne inter nos quod ad nos pertinet peragamus. Nec tamen, ut dixi, etiam illos defugio, si eorum ipse poscit auxilium. Plenas bonorum gaudiorum litteras, quod sis memor mei meque, ut soles, diligas magnaeque gratulationi tibi sit, quicquid in me donorum suorum dominus conferre dignatus est misericordia sua, non meritis meis, missas munere tuae sanctitatis accepi. In quibus affectum in me paternum tuo benignissimo corde non repentinum et novum hausi, sed expertum plane cognitumque repetivi, domine beatissime et venerabiliter sincerissima caritate amplectende. Unde autem tanta exorta est felicitas litterario labori nostro quo in librorum quorundam conscriptione sudavimus, ut a tua dignatione legerentur, nisi quia dominus, cui subdita est anima mea, consolari voluit curas meas et a timore recreare, quo me in talibus operibus necesse est esse sollicitum, necubi forte indoctior vel incautior quamvis in planissimo campo veritatis offendam? Cum enim tibi placet, quod scribo, novi cui placeat, quoniam quis te inhabitet novi. Idem quippe omnium munerum spiritalium distributor atque largitor per tuam sententiam confirmavit oboedientiam meam. Quicquid enim habent illa scripta delectatione tua dignum, in meo ministerio dixit deus: Fiat, et factum est; in tua vero approbatione vidit deus, quia bonum est.Quaestiunculas sane quas mihi enodandas iubere dignatus es, etsi mea tarditate implicatus non intellegerem, tuis meritis adiutus aperirem. Tantum illud quaeso ut pro infirmitate mea depreceris deum et sive in his quibus me exercere benigne paterneque voluisti, sive in aliis, quaecumque nostra in tuas sanctas manus forte pervenerint, quia sicut dei data sic etiam mea errata cogito, non solum curam legentis inpendas, sed etiam censuram corrigentis adsumas. Secundum spiritum, quantum domino placet atque ipse vires praebere dignatur, recte sumus; corpore autem ego in lecto sum; nec ambulare enim nec stare nec sedere possum rhagadis vel exochadis dolore et tumore. Sed etiam sic, quoniam id domino placet, quid aliud dicendum est, nisi quia recte sumus? Potius enim, si id nolumus quod ille vult, nos culpandi sumus, quam ille non recte aliquid vel facere vel sinere existimandus est. Nosti haec omnia; sed quia mihi es alter ego, quid libentius tecum loquerer, nisi quod mecum loquor? Commendamus ergo sanctis orationibus tuis et dies et noctes nostras, ut oretis pro nobis, ne diebus intemperanter utamur, ut noctes aequo animo toleremus, ut, etiam si ambulemus in medio umbrae mortis, nobiscum sit dominus, ne timeamus mala. Quod senex Megalius defunctus sit, iam vos audisse quis dubitet? Erant autem a depositione corporis eius. cum haec scriberem, dies ferme viginti quattuor. Utrum iam videris, disponebas enim, successorem primatus eius, si fieri potest, nosse volumus. Non desunt scandala sed neque refugium; non desunt maerores sed neque consolationes. Atque inter haec quam vigilandum sit, ne cuiusquam odium cordis intima teneat neque sinat, ut oremus deum in cubili nostro clauso ostio, sed adversus ipsum deum claudat ostium, nosti optime, optime frater;