Quia ergo me primitus communione spiritus:, quo in unum nitimur, deinde illius ex ore iam diligis, nequaquam inpudenter quasi aliquis ignotus commendo germanitati tuae fratrem Profuturum, quem nostris conatibus, deinde adiu- torio tuo, vere profuturum speramus, nisi forte quod talis est, ut ipse tibi per eum fiam commendatior quam ille per me. Hactenus fortasse scribere debuerim, si esse vellem epistularum sollemnium more contentus. Sed scatet animus in loquelas communicandas tecum de studiis nostris quae habemus in Christo Iesu domino nostro, qui nobis multas utilitates et viatica quaedam demonstrati a se itineris etiam per tuam caritatem non mediocriter ministrare dignatur. II. Petimus ergo et nobiscum petit omnis Africa-narum ecclesiarum studiosa societas, ut interpretandis eorum libris qui graece scripturas nostras quam optime tractaverunt, curam atque operam inpendere non graveris. Potes enim efficere, ut nos quoque habeamus tales illos viros et unum potissimum, quem tu libentius in tuis litteris sonas. De vertendis autem in linguam latinam sanctis litteris canonicis laborare te nollem, nisi eo modo quo Iob interpretatus es, ut signis adhibitis, quid inter hanc tuam et LXX, quorum est gravissima auctoritas, interpretationem distet, appareat. Satis autem nequeo mirari si aliquid adhuc in hebraeis exemplaribus invenitur, quod tot interpretes illius linguae peritissimos fugerit. Omitto enim LXX, de quorum vel consilii vel spiritus maiore concordia quam si unus homo esset, non audeo in aliquam partem certam ferre sententiam, nisi quod eis praeminentem auctoritatem in hoc munere sine controversia tribuendam existimo. Illi me plus movent.qui, cum posteriores interpretarentur et verborum locutionumque hebraearum viam atque regulas mordacius, ut fertur, tenerent, non solum inter se non consenserunt, sed etiam reliquerunt multa, quae tanto post eruenda et prodenda remanerent. Si enim obscura sunt, te quoque in eis falli posse creditur; si manifesta, illos in eis falli potuisse non creditur. Huius igitur rei pro tua caritate expositis causis certum me facias obsecraverim. III. Legi etiam quaedam scripta, quae tua dicerentur, in epistulas apostoli Pauli,quarum ad Galatas cum enodare velles, venit in manus locus ille, quo apostolus Petrus a perniciosa simulatione revocatur. Ibi patrocinium mendacii susceptum esse vel abs te tali viro vel a quopiam, si alius illa scripsit, fateor, non mediocriter doleo, donec refellantur, si forte refelli possunt, ea quae me movent. Mihi enim videtur exitiosissimc credi aliquod in libris sanctis esse mendacium, id est, eos homines per quos nobis illa scriptura ministrata est atque conscripta, aliquid in libris suis fuisse mentitos. Alia quippe quaestio est, sitne aliquando mentiri viri boni, et alia quaestio est, utrum scriptorem sanctarum scripturarum mentiri oportuerit, immo vero non alia, sed nulla quaestio est. Admisso enim semel in tantum auctoritatis fastigium officioso aliquo mendacio, nulla illorum librorum particula remanebit, quae non, ut cuique videbitur vel ad mores difficilis vel ad fidem incredibilis, eadem perniciosissima regula ad mentientis auctoris consilium officiumque referatur. Si enim mentiebatur apostolus Paulus, cum apostolus Petrum obiurgans diceret: Si tu, cum sis Iudaeus, gentiliter et non iudaice vivis, quem ad modum gentes cogis iudaizare?et recte illi videbatur Petrus fecisse, quem non recte fecisse et dixit et scripsit, ut quasi animos tumultuantium deleniret, quid respondebimus, cum exsurrexerint perversi homines prohibentes nuptias, quos futuros ipse praenuntiavit, et dixerint totum illud, quod idem apostolus de matrimoniorum iure firmando locutus est, propter homines, qui dilectione coniugum tumultuari poterant, fuisse mentitum, scilicet non quod hoc senserit, sed ut illorum placaretur adversitas? Non opus est multa commemorare. Possunt enim videri etiam de laudibus dei esse officiosa mendacia, ut apud homines pigriores dilectio eius ardescat. Atque ita nusquam certa erit in sanctis libris castae veritatis auctoritas. Nonne adtendimus eundem apostolum cum ingenti cura commendandae veritatis dicere: Si autem Christus non resurrexit, inanis est praedicatio nostra, inanis est et fides vestra. Inveniatur autem et falsi testes dei. quia testimonium diximus adversus deum, quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit? Si quis huic diceret: Quid in hoc mendacio perhorrescis, cum id dixeris quod, etiam si falsum sit, ad laudem dei maxime pertinet, nonne huius detestatus insaniam quibus posset verbis et significationibus in lucem penetralia sui cordis aperiret, clamans non minore aut fortasse etiam maiore scelere in deo laudari falsitatem quam veritatem vituperari? Agendum est igitur, ut ad cognitionem divinarum scripturarum talis homo accedat, qui de sanctis libris tam sancte et veraciter existimet, ut nolit aliqua eorum parte delectari per officiosa mendacia, potiusque id, quod non intellegit, transeat, quam cor suum praefuerat illi veritati. Profecto enim cum hoc dicit, credi sibi expetit et id agit, ut divinarum scripturarum auctoritatibus non credamus.