Sed quoniam non sum de hac re commonitus, ut die pentecostes, quando aderat maior vestra frequentia, sermonem inde facerem, peto ut has litteras pro lingua mea praesente habere dignemini admonente vos et exhortante in cordibus vestris deo et domino nostro, cui credidistis, qui numquam discedit a nobis timentibus et honorantibus nomen suum, in quo vobis et nos semper coniuncti sumus, quamvis corpore a vobis profecti esse videamur, qui vobis de isto bonorum operum semine messem vitae aeternae promittit, dicente apostolo: Bonum autem facientes non deficiamus; tempore enim suo metemus infatigabiles. Itaque, dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Quoniam ergo domesticus fidei est, Christianus fidelis, catholicus frater noster, pro cuius supplenda necessitate vos peto ut faciatis quod dominus imperat, sine tristitia, sine murmuratione et cum laetitia et hilaritate facite; deo enim creditis non homini, quia ille promittit vos nihil eorum quae misericorditer facitis, perdituros, sed in illo die cum usuris inmortalibus recepturos. Et quoniam ipse apostolus dicit: Hoc autem dico: Qui parce seminat, parce et metet, intellegere debetis tempus esse, ut donum vitae aeternae, cum adhuc in ista vita sumus, festinanter et alacriter comparemus, quia, cum finis saeculi venerit, non dabitur nisi eis qui per fidem sibi hoc emerunt, antequam videre potuissent. Scripsi etiam presbyteris, ut, si quid minus fuerit post conlationem sanctitatis vestrae, compleant ex eo quod habet ecclesia, dum tamen vos, secundum quod placet, hilariter offeratis, quia sive de vestro sive de ecclesia detur, omnia dei sunt, et devotio magis vestra dulcior erit thesauris ecclesiae, sicut apostolus dicit: Non quia quaero datum, sed requiro fructum.Laetificate ergo cor meum, quia de fructibus vestris gaudere cupio; vos enim estis arbores dei. quas assiduis imbribus etiam per nostrum ministerium rigare dignatur. Tueatur vos dominus ab omni malo et hic et in futuro saeculo, domini dilectissimi et desiderantissimi fratres. Tanta est sollemnitas ad quam me affectus tuae fraternitatis invitat, ut corpusculum meum ad vos traheret voluntas, nisi teneret infirmitas. Possem venire, si hiems non esset; possem hiemem contemnere, si iuvenis essem; aut enim ferret rigorem temporis fervor aetatis aut temperaret frigus aetatis fervor aestatis. Nunc hieme iter tam prolixum non suffero cum annositate algida, quam mecum fero, domine beatissime, sancte ac venerabilis frater et consacerdos. Salutationem debitam reddo meritis tuis; salutem vero meam commendo precibus tuis, poscens et ipse a domino, ut dedicationem tantae fabricae pacis prosperitas prosequatur.