Denique factum est ut vinculum continentiae, quo se dilectus innexuerat, contemptus abrumperet et iratus tibi non parceret sibi Sicut enim mihi rettulit perlator epistulae tuae, cum cognovisset quod omnia vel paene omnia quae habebas, nescio quibus duobus transeuntibus monachis tamquam pauperibus eroganda donaveris, tunc ille detestans eos tecum et non dei servos sed domus alienae penetratores et tuos captivatores et depraedatores putans, tam sanctam sarcinam quam tecum subierat, indignatus abiecit. Infirmus enim erat et ideo tibi, quae in communi proposito fortior videbaris, non erat praesumptione turbandus sed dilectione portandus, quia, etiamsi ad ipsas elemosynas largius faciendas forte pigrius movebatur, posset et ista condiscere, si tuis inopinatis non feriretur expensis, sed expectatis invitaretur obsequiis, ut etiam hoc quod temere sola fecisti, multo consultius dilectione concordi multoque ordinatius et honestius ambo faceretis, nec blasphemarentur servi dei, si tamen hoc fuerunt qui marito absente atque nesciente ab ignota muliere et aliena uxore tanta sumpserunt, et laudaretur deus in operibus vestris, quorum esset tam fida societas, ut a vobis communiter teneretur non solum summa castitas verum etiam gloriosa paupertas. Nunc autem inconsiderata festinatione adtende quid feceris. Ut enim de illis monachis, a quibus te ipse non aedificatam sed spoliatam esse conqueritur, ego bene sentiam nec homini prae ira turbatum oculum habenti contra dei fortasse famulos facile consentiam, numquid tantum bonum est quod pauperum carnem largioribus elemosynis refecisti, quantum malum est quod viri tui mentem a tam bono proposito subruisti? An cuiusquam tibi temporalis salus carior esse debuerat quam huius aeterna?Nonne si ampliorem misericordiam cogitans ideo pauperibus res tuas erogare differres, ne scandalizatus maritus tuus deo periret, uberiores tibi deus elemosynas inputaret? Proinde, si recolis quid adquisiveras, quando lucrata fueras virum tuum ut tecum Christo sanctiore castitate serviret, intellege, per illas elemosynas tuas quibus cor eius eversum est, quanto graviore damno percussa fueris, quam sunt illa lucra quae caelestia cogitabas. Si enim habet ibi magnum locum panis fractus esurienti, quantum locum ibi credenda est habere misericordia qua homo eripitur diabolo, tamquam leoni rugienti et quem devoret inquirenti! Neque hoc ita dicimus, ut, si quisquam scandalizatus fuerit de bonis operibus nostris, ab eis desistendum putemus; sed alia causa est alienarum alia necessariarum in societate aliqua personarum, alia fidelis alia infidelis, alia parentum erga filios alia filiorum erga parentes, alia postremo ea quae in his rebus vel maxime intuenda est, viri et uxoris, ubi mulierem coniugatam non licet dicere: Facio quod volo de meo, cum et ipsa non sit sua sed capitis sui, hoc est viri sui. Nam sic quaedam, ut commemorat apostolus Petrus, mulieres sanctae, quae in deum sperabunt, ornabant se subiectae suis viris, sicut Sarra obsequebatur Abrahae dominum eum vocans, cuius, inquit, factae estis filiae, cum ad Christianas, non ad Iudaeas feminas loqueretur. Quid autem mirum, si pater communem filium nolebat huius vitae sustentaculis a matre nudari, ignorans quid sectaturus esset, cum in aetate grandiuscula esse coepisset, utrum monachi professionem an ecclesiasticum ministerium an coniugalis necessitudinis vinculum?Quamvis enim ad meliora excitandi et erudiendi sint filii sanctorum, unusquisque tamen proprium donum habet a deo alius sic, alius autem sic, nisi forte talia prospiciens et praecavens reprehendendus est pater, eum beatus apostolus dicat: Quisquis autem suis et maxime domesticis non providet, fidem denegat et est infideli deterior. Cum vero de faciendis ipsis elemosynis loqueretur, ait: Non ut aliis refectio, vobis autem angustia. Pariter ergo consilium de omnibus haberetis, pariter moderaremini quid thesaurizandum esset in caelo, quid ad vitae huius sufficientiam vobis et vestris vestroque filio relinquendum, ne aliis esset refectio, vobis autem angustia. Et in his disponendis atque faciendis si quid tibi forte melius videretur, suggereres viro reverenter eiusdemque auctoritatem tamquam tui capitis sequereris oboedienter, ut omnes qui sanum sapiunt, ad quos posset hoc bonum vestrum fama perferre, de domus vestrae fructu ac pace gauderent, et adversarius revereretur, nihil habens de vobis dicere pravi. Porro si de faciendis elemosynis et in pauperes inpendendis rebus tuis, de quo bono opere et magno tam evidentia praecepta sunt domini, cum viro tuo fideli et tecum sancta continentiae pacta servante consilium communicare deberes eiusdemque non spernere voluntatem, quanto magis de habitu atque vestitu nihil tibi praeter eius arbitrium mutandum vel usurpandum fuit, unde nihil divinitus legimus imperatum! Scriptum est quidem mulieres esse debere in habitu ordinato, aurique circumpositio et intortio crinium et cetera huius modi, quae vel ad inanem pompam vel ad inlecebram formae adhiberi solent, merito reprehensa sunt. Sed est quidam pro modulo personae habitus matronalis a viduali veste distinctus, qui potest fidelibus coniugatis salva religionis observantia convenire.