Nam omnino non est, cui alteri praeter dominum Christum dicat genus humanum: te duce, si qua manent sceleris vestigia nostri, inrita perpetua solvent formidine terras. Quod ex Cymaeo, id est ex Sibyllino carmine se fassus est transtulisse Vergilius, quoniam fortassis etiam illa vates aliquid de unico salvatore in spiritu audierat, quod necesse habuit confiteri. Haec tibi, domine merito suscipiende et in Christo dilectissime ac desiderantissime frater, sive pauca sive forsitan multa sint, utcumque occupatissimus scripsi. Tua sumere rescripta desidero et te nomen vel dedisse inter competentes vel daturum esse iam iamque cognoscere. Dominus deus, in quem credidisti, et hic et in futuro saeculo te conservet, domine merito suscipiende et in Christo dilectissime ac desiderantissime frater. Lectis litteris reverentiae tuae et earum perlatore interrogato, quae interroganda restabant, vehementer dolui sic te voluisse agere cum marito, ut aedificium continentiae, quod in eo iam construi coeperat, amissa perseverantia in adulterii ruinam miserabiliter laberetur. Cum enim lugendus esset, si post continentiam votam deo iamque actu ipso moribusque susceptam reverteretur ad coniugis carnem, quanto magis nunc demersus in interitum profundiorem lugendus est, qui tam abrupta dissolutione moechatur iratus tibi perniciosus sibi, tamquam in te acerbius saeviat, si ipse pereat!Hoc autem tantum mali accidit, dum tu eius animum non qua debuisti moderatione tractasti, quia, etsi carnali consortio iam ex consensu vobis non miscebamini, in ceteris tamen rebus coniugali obsequio viro tuo mulier servire debuisti, praesertim cum ambo essetis membra corporis Christi Et utique, si maritum infidelem fidelis habuisses, agere te conversatione subdita oportuit, ut eum domino lucrareris, sicut apostoli monuerunt. Omitto enim, quod ipsam continentiam, illo non- dum volente, non secundum sanam doctrinam te suscepisse cognovi. Neque enim corporis tui debito fraudandus fuit, priusquam ad illud bonum quod superat pudicitiam coniugalem, tuae voluntati voluntas quoque eius accederet, nisi forte non legeras nec audieras vel non adtenderas apostolum dicentem: Bonum est homini mulierem non tangere; propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat et unaquaeque suum virum habeat. Uxori vir debitum reddat, similiter autem et uxor viro. Uxor non habet potestatem corporis sui sed vir; similiter autem ei vir non habet potestatem corporis sui sed mulier. Nolite fraudare invicem nisi ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi, et iterum ad id ipsum estote, ne vos temptet Satanas propter incontinentiam vestram. Secundum haec verba apostolica, etiam si se ipse continere voluisset et tu noluisses, debitum tibi reddere cogeretur et illi deus inputaret continentiam, si non suae sed tuae cedens infirmitati, ne in adulterii damnabile flagitium caderes, maritalem tibi concubitum non negaret; quanto magis te, quam magis subiectam esse decuerat, ne ipse quoque in adulterium diabolica temptatione traheretur, in reddendo huius modi debito voluntati eius obtemperare convenerat, cum tibi voluntatem continendi acceptaret deus, quia propterea non faceres, ne periret maritus!Sed hoc, ut dixi, omitto, quoniam postea tibi nolenti sibi ad reddenda coniugalia debita consentire ad eadem continentiae pacta ipse consensit et tecum continentissime diu vixit suoque consensu a peccato illo, quo ei debitum carnis negabas, ipse te absolvit. Non ergo iam in tua causa ista vertitur quaestio, utrum redire debeas ad concubitum viri. Quod enim deo pari consensu ambo voveratis, perseveranter usque in finem reddere ambo debuistis, a quo proposito si lapsus est ille, tu saltem constantissime persevera. Quod te non exhortarer nisi quia tibi ad hoc ipse consenserat. Nam si numquam tenuisses eius adsensum, numerus te nullus defendisset annorum, sed post quantum libet tempus me consuluisses, nihil tibi aliud responderem nisi quod ait apostolus: Uxor non habet potestatem corporis sui sed vir. De qua potestate sic tibi iam permiserat continentiam, ut eam tecum et ipse susciperet. Sed illud est quod minus te observasse contristor, quia tanto humilius et oboedientius ei obsequi in domestica conversatione debuisti, quanto ille religiosus tibi rem tam magnam etiam imitando concesserat. Non enim quia pariter temperabatis a commixtione carnali, ideo tuus maritus esse destiterat; immo vero tanto sanctius inter vos coniuges manebatis, quanto sanctiora concorditer placita servabatis. Nihil ergo de tua veste, nihil de auro vel argento vel quacumque pecunia, rebus ullis terrenis tuis, sine arbitrio eius facere debuisti, ne scandalizares hominem qui deo tecum maiora voverat et ab eo quod de tua carne licita potestate posset exigere, se continenter abstinuerat.