Haec omnia divinae scripturae, quae in manus omnium iam venerunt, ante longissima tempora futura esse testatae sunt; haec omnia tanto robustiore fide laetamur fieri, quanto maiore auctoritate praedicta esse in sanctis litteris invenimus. Numquidnam, obsecro vos, numquidnam solum iudicium dei, quod inter fideles atque infideles futurum esse in eisdem litteris legimus, cum illa omnia, sicut praedicta sunt, venerint, numquidnam solum iudicium dei venturum non esse putabimus? Immo vero veniet, sicut omnia illa venerunt. Nec quisquam erit homo nostrorum temporum, qui se in illo iudicio de sua possit infidelitate defendere, cum Christum cantet et iustus ad aequitatem et periurus ad fraudem et rex ad imperium et miles ad pugnam et maritus propter regimen et uxor propter obsequium et pater propter praeceptum et filius propter oboedientiam et dominus propter dominationem et servus propter famulatum et humilis ad pietatem et superbus ad aemulationem et dives, ut porrigat, et pauper, ut sumat, et ebriosus ad phialam et mendicus ad ianuam et bonus, ut praestet, et malus, ut fallat, et Christianus venerator et paganus adulator; omnes Christum cantant et, qua voluntate atque ore cantent, eidem ipsi, quem cantant, rationem sine dubio reddituri sunt. Est quiddam invisibile, ex quo creatore principio sunt omnia quae videmus, summum, aeternum, incommutabile et nulli effabile nisi tantum sibi. Est quiddam, quo se ipsa summitas maiestatis narrat et praedicat, non inpar gignenti atque narranti, verbum quo ille qui verbum gignit, ostenditur. Est quaedam sanctitas, omnium quae sancte fiunt, sanctificatrix, ipsius incommutabilis verbi, per quod narratur illud principium, et ipsius principii, quod pari se verbo narrat, inseparabilis et indivisa communio.Quis autem hoc totum, quod non dicendo dicere conatus sum et dicendo non dicere, quis hoc possit serenissima et sincerissima mente contueri eoque contuitu beatitudinem ducere, atque in id quod intuetur, deficiens quodam modo se oblivisci et pergere in illud, cuius visione sibi vilis est, quod est inmortalitate indui et obtinere aeternam salutem, per quam me salutare dignamini—quis hoc possit, nisi qui omnes superbiae suae toros inanes peccata sua confitens complanaverit seque substraverit mitem atque humilem ad excipiendum doctorem deum? Quoniam ergo a vanitate superbiae prius ad humilitatem deponendi sumus, ut inde surgentes solidam celsitudinem teneamus, non potuit nobis hoc tanto magnificentius quanto blandius inspirari, ut nostra ferocitas non vi sed persuasione sedaretur, nisi verbum illud, per quod se angelis indicat deus pater, quod virtus et sapientia eius est, quod corde humano visibilium rerum cupiditate caecato videri non poterat, personam suam in homine agere atque ostendere dignaretur, ut magis homo timeret extolli fastu hominis quam humiliari exemplo dei. Itaque non Christus regno terreno decoratus, nec Christus terrenis opibus dives, nec Christus ulla terrena felicitate praefulgens, sed Christus crucifixus per totum terrarum orbem praedicatur, quod riserunt prius populi superborum et adhuc rident reliquiae, crediderunt autem prius pauci, nunc populi, quia tunc ad fidem paucorum et contra inrisionem populorum, cum Christus crucifixus praedicaretur, claudi ambulabant, muti loquebantur, surdi audiebant, caeci videbant, mortui resurgebant. Sic tandem animadvertit terrena superbia nihil in ipsis terris esse potentius humilitate divina, ut etiam saluberrima humilitas humana contra insidiantem sibi superbiam divinae imitationis patrocinio tueretur.Expergiscimini aliquando, fratres mei et parentes mei Madaurenses; hanc occasionem scribendi vobis deus mihi obtulit. Quantum potui quidem in negotio fratris Florenti, per quem litteras misistis, sicut deus voluit, adfui et adiuvi; sed tale negotium erat, quod etiam sine opera mea facile peragi posset; prope omnes enim domus ipsius homines qui apud Hipponem sunt, noverunt Florentium et multum eius orbitatem dolent. Sed epistula mihi a vobis missa est, ut non inpudens esset epistula mea, cum occasione a vobis accepta idolorum cultoribus de Christo aliquid loqueretur. Sed obsecro vos, si eum non inaniter in mea epistula nominastis, ut non inaniter vobis haec scripserim. Si autem me inridere voluistis, timete illum, quem prius iudicatum inrisit superbus orbis terrarum et nunc iudicem subiectus expectat; erit enim testis affectus in vos cordis mei per hanc, quantum potui, paginam expressus, erit testis vobis in iudicio eius, qui credentes sibi confirmaturus est et incredulos confusurus. Deus unus et verus vos ab omni huius saeculi vanitate liberatos convertat ad se, domini praedicabiles et dilectissimi fratres. Magis quid agas cum eis qui obtemperare nolunt, cogitandum est, quam quem ad modum eis ostendas non licere quod faciunt. Sed nunc epistula sanctitatis tuae et occupatissimum me repperit et celerrimus baiuli reditus neque non rescribere tibi neque ad ea quae consuluisti, ita ut oportet, respondere permisit. Nolo tamen de ornamentis auri vel vestis praeproperam habeas in prohibendo sententiam, nisi eos qui, neque coniugati neque coniugari cupientes, cogitare debent quo modo placeant deo.