Misi et alios libros, quos non petisti, ne hoc tantum modo facerem quod petisti: de fide rerum quae non videntur, de patientia, de continentia, de providentia, et unum grandem de fide et spe et caritate. Hos omnes si dum es intra Africam, legeris, iudicium tuum mitte de illis, aut mitte nobis aut quod nobis a domino sene Aurelio mittatur, ibi dimitte. Quamquam et ubicumque fueris, speramus inde litteras tuas et hinc tu, dum possumus, nostras. Suscepi gratissime quae misisti, ubi et salutem meam quamvis corporalem. quoniam vis me utique sine impedimento malae valitudinis deo vacare, et bibliothecam nostram, ut sit unde libri vel parentur vel reparentur, adiuvare dignatus es. Rependat tibi dominus et hic et in futuro saeculo bona quae talibus, qualem te esse voluit, praeparavit. Pignus pacis apud te depositum nostrumque utrique dulcissimum, sicut ante a me salutari, ita nunc resalutari peto. Si forte illi qui inter vos catholici Christiani sunt, talia mihi scripta miserunt, hoc tantum miror, quod non suo potius quam ordinis nomine. Si autem re vera omnes aut prope omnes ordinis viri ad me dignati estis litteras dare, miror quod patri et in domino salutem scripsistis, quorum mihi superstitiosus cultus idolorum, contra quae idola facilius templa vestra quam corda clauduntur, vel potius quae idola non magis in templis quam in vestris cordibus includuntur, cum magno est dolore notissimus, nisi forte iam de salute ipsa quae in domino est, per quam me salutare voluistis, tandem prudenti consideratione cogitatis. Nam si non ita est, quaeso vos, quid laesi, quid offendi benivolentiam vestram, ut me titulo epistulae vestrae inridendum potius quam honorandum esse putaretis, domini praedicabiles et dilectissimi fratres?Quod enim scripsistis: Patri Augustino in domino aeternam salutem, cum legerem, tanta spe subito erectus sum, ut crederem vos ad ipsum dominum et ad ipsam aeternam salutem aut iam esse conversos aut per nostrum ministerium desiderare converti. Sed ubi legi cetera, refriguit animus meus; quaesivi tamen ab epistulae perlatore utrum iam vel essetis Christiani vel esse cuperetis. Cuius responsione posteaquam comperi nequaquam vos esse mutatos, gravius dolui, quod Christi nomen, cui iam totum orbem subiectum esse conspicitis, non solum a vobis repellendum. sed etiam in nobis inridendum esse credidistis. Non enim potui cogitare alterum dominum, secundum quem posset episcopus pater a vobis vocari, praeter dominum Christum, et si esset hinc aliqua de interpretatione vestrae sententiae dubitatio, subscriptione epistulae tolleretur, ubi aperte posuistis: Optamus te, domine, in deo et Christo eius per multos annos semper in clero tuo gaudere. Quibus omnibus perlectis atque discussis, quid aliud mihi occurrere potuit aut cuilibet homini potest, nisi aut veridico aut fallaci scribentium animo haec esse conscripta? Sed si veridico animo ista scribitis, quis vobis ad hanc veritatem interclusi viam? Quis aspera dumeta substravit? Quis rupium praerupta inimicus opposuit? Postremo quis basilicae ianuam ingredi cupientibus clausit, ut in eodem domino per quem nos salutatis, eandem salutem nobiscum habere nolitis? Si autem fallaciter atque inridenter haec scribitis, itane tandem mihi negotia vestra curanda inponitis, ut nomen eius per quem aliquid possum, audeatis non veneratione debita adtollere, sed insultatione adulatoria ventilare? Sciatis me, carissimi, cum ineffabili pro vobis tremore cordis haec dicere;novi enim quanto graviorem et perniciosiorem causam sitis habituri apud deum, si frustra vobis haec dixero. Omnia quae praeteritis temporibus erga humanum genus maiores nostri gesta esse meminerunt nobisque tradiderunt, omnia etiam quae nos videmus et posteris tradimus, quae tamen pertinent ad veram religionem quaerendam et tenendam, divina scriptura non tacuit, sed ita omnino cuncta transeunt, ut transitum esse praedicta sunt. Videtis certe populum Iudaeorum avulsum a sedibus suis per omnes fere terras disseminatum atque diffusum; et origo eiusdem populi et incrementa et regni amissio et per cuncta dispersio sicut praedicta, ita facta sunt. Videtis certe ex ipso populo verbum dei legemque prodeuntem per Christum, qui ex illis mirabiliter natus est, omnium gentium fidem occupasse atque tenuisse; ita haec omnia praenuntiata legimus, ut videmus. Videtis certe multos praecisos a radice Christianae societatis, quae per sedes apostolorum et successiones episcoporum certa per orbem propagatione diffunditur, de sola figura originis sub Christiano nomine quasi arescentia sarmenta gloriari, quas haereses et schismata nominamus; praevisa, praedicta, scripta sunt omnia. Videtis certe simulacrorum templa partim sine reparatione conlapsa, partim diruta, partim clausa, partim in usus alios commutata, ipsaque simulacra vel confringi vel incendi vel includi vel destrui, atque ipsas huius saeculi potestates, quae aliquando pro simulacris populum Christianum persequbeantur, victas et domitas non a repugnantibus sed a morientibus Christianis et contra eadem simulacra, pro quibus Christianos occidebant, impetus suos legesque vertisse et imperii nobilissimi eminentissimum culmen ad sepulcrum piscatoris Petri submisso diademate supplicare.