Proinde, domine merito inlustris et magnificentissime atque in Christo carissime fili, gaude isto tuo tam magno et vero bono et fruere in deo, unde sumpsisti ut talis esses et talia gerenda susciperes. Confirmet deus quod per te operatus est nobis. Accipe hanc salutationem nostram et tuam dignare rependere. Sicut mihi scripsit frater Novatus, egit ut me excellentia et eruditio tua etiam in meis opusculis nosset. Si ergo legisti quae dedit, ego quoque innotui interioribus tuis sensibus, non multum displicere, quantum existimo, si propensiore caritate quam severitate legisti. Non est multum sed multum gratum, si pro litteris nostris et his et illis unam nobis epistulam reddas. Saluto etiam pignus pacis, quod domino deo nostro adiuvante feliciter accepisti, ea dilectione qua debeo. Quod acceperim libenter litteras tuas, mea re-scripta indicio esse voluisti. Ecce rescribo et tamen rescriptis hoc indicare non possum vel istis vel quibuslibet aliis, sive breviter sive prolixissime scribam; neque enim aut paucis aut multis verbis indicari potest quod indicari verbis non potest. Et ego quidem parum eloquor, etsi multum loquor; sed nulli eloquenti omnino concesserim ut qualicumque et quantacumque epistula sua affectum explicet, quem fecit in me tua, quod non possum ego, etiam si eum possit ita in animo meo videre sicut ego. Restat ergo sic tibi indicare quod scire voluisti, ut in verbis meis, et quod non indicant, sentias. Quid igitur dicam nisi delectatum me esse litteris tuis valde valde? Repetitio verbi huius non est repetitio sed quasi perpetua dictio; quia enim fieri non posset ut semper diceretur, ideo factum est ut saltem repeteretur; sic enim fortasse dici potest quod dici non potest.Hic si quaerat aliquis quid me tandem in tuis tam valde litteris delectaverit, utrum eloquium, respondebo: Non; et ille forsitan respondebit: Ergo laudes tuae; sed de his quoque respondebo: Non, nec ideo, quia non sunt ista in illa epistula; nam et eloquium ibi tantum est, ut et optimo te natum ingenio et talibus disciplinis satis eruditum praeclarissime luceat, et prorsus plena est meis laudibus. Ergone, ait quispiam, non te ista delectant? Immo vero; neque enim mihi, ut ait quidam, cornea fibra est, ut haec non sentiam vel sine delectatione sentiam. Delectant et ista; sed ad illud, quo me valde dixi esse delectatum, quid sunt ista? nam eloquium tuum me delectat, quoniam graviter suave est vel suaviter grave; meis autem laudibus cum profecto nec omnibus delecter nec ab omnibus, sed eis qualibus me dignum esse arbitratus es, et ab eis qualis es, id est qui propter Christum diligunt servos eius, etiam laudibus meis me delectatum in litteris tuis negare non possum. Viderint graves et periti viri quid de illo Themistocle sentiant, si tamen hominis nomen verum recolo, qui cum in epulis, quod clari et eruditi Graeciae facere solebant, canere fidibus recusasset et ob hoc indoctior haberetur totumque illud iucunditatis genus aspernatus esset, dictum illi est: Quid ergo audire te delectat? Ad quod ille respondisse fertur: Laudes meas. Viderint ergo quo fine qua intentione illud dixisse crediderint vel ipse qua dixerit. Erat enim secundum hoc saeculum vir magnificus. Nam etiam cum ei dictum fuisset: Quid igitur nosti? Rem publicam, inquit, ex parva magnam facere. Ego autem, quod ait Ennius: Omnes mortales sese laudari exoptant, partim puto adprobandum, partim cavendum.Ut enim appetenda est veritas, quae procul dubio est, etiam si non laudetur, sola laudabilis, sic ea quae facile subrepit, vanitas in hominum laude fugienda est; haec est autem, cum vel ipsa bona quae laudatione digna sunt, non putantur habenda, nisi laudetur ab hominibus homo, vel ea quoque vult in se multum quisque laudari, quae aut exigua laude aut etiam vituperatione digniora sunt. Unde Horatius Ennio vigilantior ait: laudis amore tumes? sunt certa piacula, quae te ter pure lecto poterunt recreare libello. Ita tumorem de amore laudis humanae velut serpentis morsum medicinalibus verbis quasi excantandum putavit. Docuit itaque nos per apostolum suum magister bonus neque propterea nos recte vivere et recte facere, ut laudemur ab hominibus, id est finem recti nostri non in hominum laudibus ponere et tamen propter ipsos homines quaerere laudes hominum. Etenim cum laudantur boni, non laudatis sed laudantibus prodest. Nam illis, quantum ad ipsos adtinet, quod boni sunt sufficit; sed eis, quibus expedit imitari bonos, gratulandum est, cum ab eis laudantur boni, quoniam sic indicant eos sibi placere, quos veraciter laudant. Dicit ergo apostolus quodam loco: Si hominibus placerem, Christi servus non essem, et idem dicit alio loco: Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus per omnia placeo, sed adiungens causam: Non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant. Ecce quod quaerebat in laude hominum, ubi etiam dicebat: De cetero, fratres, quaecumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque casta, quaecumque sancta, quaecum- que carissima, quaecumque bonae famae, si qua virtus, si qua laus, haec cogitate; quae didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me, haec agite et deus pacis erit vobiscum.