tuam causam potius aspice et inspice, quam non cum hominibus quibuslibet, sed cum deo habere te cognoscis; quia in Christo fideliter vivis, ipsum debes timere ne offendas. Nam causas ego superiores potius adtendo, quia, ut Africa tanta mala patiatur, suis debent inputare homines peccatis. Verum tamen nolo te ad eorum numerum pertinere, per quos malos et iniquos deus flagellat poenis temporalibus quos voluerit. Ipsis namque iniquis, si correcti non fuerint, servat aeterna supplicia, quorum malitia iuste utitur ut aliis mala ingerat temporalia. Tu deum adtende, tu Christum considera, qui tanta bona praestitit et tanta mala pertulit. Quicumque ad eius regnum cupiunt pertinere et cum illo ac sub illo semper beate vivere, diligunt etiam inimicos suos, bene faciunt illis qui eos oderunt, et orant pro eis a quibus persecutionem patiuntur, et, si quando adhibent pro disciplina molestam severitatem, non tamen amittunt sincerissimam caritatem. Si ergo bona tibi sunt praestita quamvis terrena transitoria ab imperio Romano, quia et ipsum terrenum est, non caeleste, nec potest praestare nisi quod habet in potestate; si ergo bona in te conlata sunt, noli reddere mala pro bonis; si autem mala tibi inrogata sunt, noli reddere mala pro malis. Quid istorum duorum sit, nec discutere volo nec valeo iudicare; ego Christiano loquor: noli reddere vel mala pro bonis vel mala pro malis. Dicis mihi fortasse: In tanta necessitate quid vis ut faciam? Si consilium a me secundum hoc saeculum quaeris, quo modo ista salus tua transitoria tuta sit, et potentia atque opulentia vel ista servetur quam nunc habes, vel etiam maior addatur, quid tibi respondeam, nescio; incerta quippe ista certum consilium habere non possunt.Si autem secundum deum me consulis ne anima tua pereat, et times verba veritatis dicentis: Quid prodest homini, si totum mundum lucretur, animae autem suae damnum patiatur? habeo plane, quod dicam; est apud me consilium quod a me audias. Quid autem opus est ut aliud dicam quam illud quod supra dixi: Noli diligere mundum nec ea quae in mundo sunt. Si quis enim dilexerit mundum, non est caritas patris in illo, quoniam omnia quae in mundo sunt, concupiscentia carius est et concupiscentia oculorum et ambitio saeculi, quae non est a patre, sed ex mundo est. Et mundus transit et concupiscentia eius; qui autem fecerit voluntatem dei, manet in aeternum, sicut et deus manet in aeternum? Ecce consilium; arripe et age. Hic appareat, si vir fortis es; vince cupiditates, quibus iste diligitur mundus, age paenitentiam de praeteritis malis, quando ab eis cupiditatibus victus per desi- deria vana trahebaris. Hoc consilium si acceperis, si tenueris atque servaveris, et ad bona illa certa pervenies et cum salute animae tuae inter ista incerta versaberis. Sed forte iterum quaeris a me, quo modo ista facias tantis mundi huius necessitatibus implicatus. Ora fortiter et dic deo, quod habes in psalmo: De necessitatibus meis erue me. Tunc enim finiuntur istae necessitates, quando vincuntur illae cupiditates.Qui exaudivit te et nos pro te, ut libereris de tot tantisque periculis visibilium corporaliumque bellorum, ubi sola ista vita quandoque finienda periclitatur, anima vero non perit, si non malignis cupiditatibus captiva teneatur, ipse te exaudiet, ut interiores et invisibiles hostes, id est ipsas cupiditates, invisibiliter et spiritaliter vincas et sic utaris hoc mundo tamquam non utens, ut ex bonis eius bona facias, non malus fias, quia et ipsa bona sunt nec dantur hominibus nisi ab illo, qui habet omnium caelestium et terrestrium potestatem. Sed ne putentur mala, dantur et bonis; ne putentur magna vel summa bona, dantur et malis itemque auferuntur ista et bonis, ut probentur, et malis, ut crucientur. Quis enim nesciat, quis ita sit stultus, ut non videat quod salus huius mortalis corporis et mem- brorum corruptibilium virtus et victoria de hominibus inimicis et honor atque potentia temporalis et cetera ista bona terrena et bonis dentur et malis et bonis auferantur et malis? Salus vero animae cum in-mortalitate corporis virtusque iustitiae et victoria de cupiditatibus inimicis et gloria et honor et pax in aeternum non dantur nisi bonis. Ista ergo dilige, ista concupisce, ista modis omnibus quaere. Propter haec adquirenda et obtinenda fac elemosynas, funde orationes, exerce ieiunia, quantum sine laesione tui corporis potes. Bona vero illa terrena noli diligere, quanta libet tibi abundent. Sic eis utere, ut bona multa ex illis, nullum autem malum facias propter illa. Omnia quippe talia peribunt, sed bona opera non pereunt, etiam quae de bonis pereuntibus fiunt. Si enim coniugem non haberes, dicerem tibi quod et Tubunis diximus, ut in castitate continentiae viveres; adderem quod tunc fieri prohibuimus, ut iam te.