Ut autem vos in hoc libello tamquam in speculo possitis inspicere, ne per oblivionem aliquid neglegatis, semel in septimana vobis legatur, et ubi vos inveneritis ea quae scripta sunt facientes, agite gratias domino bonorum omnium largitori: ubi sibi autem quaecumque vestrum videt aliquid deesse, doleat de praeterito, caveat de futuro, orans ut sibi debitum dimittatur et in temptationem non inducatur. Venerunt ad nos duo iuvenes, Cresconius et Felix, de vestra congregatione se esse dicentes, qui nobis rettulerunt monasterium vestrum nonnulla dissensione turbatum eo, quod quidam in vobis sic gratiam praedicent, ut negent hominis esse liberum arbitrium et, quod est gravius, dicant quod in die iudicii non sit redditurus deus unicuique secundum opera eius. Etiam hoc tamen indicaverunt, quod plures vestrum non ita sentiant, sed liberum arbitrium adiuvari fateantur per dei gratiam, ut recta sapiamus atque faciamus et, eum venerit dominus reddere unicuique secundum opera eius, inveniat opera nostra bona, quae praeparavit deus, ut in illis ambulemus. Hoc qui sentiunt, bene sentiunt. Obsecro itaque vos, fratres, sicut Corinthios obsecravit apostolus, per nomen domini nostri Iesu Christi, ut id ipsum dicatis omnes et non sint in vobis schismata. Primo enim dominus Iesus, sicut scriptum est in evangelio Iohannis apostoli, non venit, ut iudicaret mundum, sed id salvaretur mundus per ipsum; postea vero, sicut scribit apostolus Paulus, iudicabit deus mundum, quando venturus est, sicut tota ecclesia in symbolo confitetur, iudicare vivos et mortuos. Si ergo non est dei gratia, quo modo salvat mundum? Et si non est liberum arbitrium, quo modo iudicat mundum?Proinde librum vel epistulam meam, quam secum ad nos supra dicti adtulerunt, secundum hanc fidem intellegite, ut neque negetis dei gratiam neque liberum arbitrium sic defendatis, ut a dei gratia separetis, tamquam sine illa vel cogitare aliquid vel agere secundum deum ulla ratione possimus, quod omnino non possumus. Propter hoc enim dominus, cum de fructu iustitiae loqueretur, ait discipulis suis: Sine me nihil potestis facere. Unde supra dictam epistulam ad Sixtum, presbyterum ecclesiae Romanae, contra novos haereticos Pelagianos noveritis esse conscriptam, qui dicunt gratiam dei secundum merita nostra dari, ut qui gloriatur, non in domino sed in se ipso glorietur, hoc est in homine, non in domino. Quod prohibet apostolus dicens: Nemo glorietur in homine, et alio loco: Qui gloriatur, inquit, in domino glorietur. Illi vero haeretici se ipsos a se ipsis iustos fieri putantes, quasi hoc eis non deus dederit sed ipsi sibi, non utique in domino sed in semet ipsis gloriantur. Talibus dicit apostolus: Quis enim te discernit £ Quod ideo dicit, quia de massa illius perditionis quae facta est ex Adam, non discernit hominem, ut eum faciat vas in honorem non in contumeliam, nisi deus. Sed quoniam homo carnalis et inaniter inflatus, cum audisset: Quis enim te discernit?, posset respondere vel voce vel cogitatione et dicere: Discernit me fides mea. discernit me oratio mea, discernit me iustitia mea, mox apostolus occurrit cogitationibus eius et dixit: Quid enim habes, quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? Sic enim gloriantur quasi non acceperint, qui se a se ipsis iustificari putant ac per hoc in se ipsis non in domino gloriantur.Propter quod ego in hac epistula, quae ad vos pervenit, probavi per testimonia scripturarum sanctarum, quae ibi potestis inspicere, et bona opera nostra et pias orationes et rectam fidem nullo modo in nobis esse potuisse, nisi haec acciperemus ab illo de quo dicit apostolus Iacobus: Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a patre luminum, ne quisquam dicat meritis operum suorum vel meritis orationum suarum vel meritis fidei suae sibi traditam dei gratiam, et putetur verum esse quod illi haeretici dicunt, gratiam dei secundum merita nostra dari, quod omnino falsissimum est; non quia nullum est meritum vel bonum piorum vel malum impiorum—alioquin quo modo iudicabit deus mundum?—sed misericordia et gratia dei convertit hominem, de qua psalmus dicit: Deus meus, misericordia eius praeveniet me, ut iustificetur impius, hoc est ex impio fiat iustus, et incipiat habere meritum bonum, quod dominus coronabit quando iudicabitur mundus. Multa erant quae vobis mittere cupiebam, quibus lectis totam ipsam causam quae conciliis episcopalibus acta est adversus eosdem Pelagianos haereticos, diligentius et plenius nosse possetis, sed festinaverunt fratres qui ex numero vestro ad nos venerant, per quos vobis non rescripsimus ista, sed scripsimus. Nullas enim ad nos vestrae caritatis litteras ad-tulerant; tamen suscepimus eos, quoniam simplicitas eorum satis indicabat nihil illos nobis potuisse contingere. Ideo autem festinaverunt, ut apud vos agerent pascha, quo possit adiuvante domino tam sanctus dies vestram pacem quam dissensionem potius invenire. Melius autem facietis, quod multum rogo, si ipsum a quo dicunt se fuisse turbatos, ad me mittere non gravemini.