Consequens ergo est, ut etiam illud quod suis vel filiabus vel aliqua necessitudine ad se pertinentibus in monasterio constitutis aliquis vel aliqua contulerit sive vestem sive quodlibet aliud inter necessaria deputandum, non occulte accipiatur sed sit in potestate praepositae, ut in rem communem redactum, cui necessarium fuerit, praebeatur. Quod si aliqua rem sibi conlatam celaverit, furti iudicio condemnetur. Indumenta vestra secundum arbitrium praepositae laventur sive a vobis sive a fullonibus, ne interiores animae sordes contrahat mundae vestis nimius appetitus. Lavacrum etiam corporum ususque balnearum non sit assiduus, sed eo, quo solet, intervallo temporis tribuatur, hoc est semel in mense. Cuius autem infirmitatis necessitas cogit lavandum corpus, non longius differatur; fiat sine murmure de consilio medicinae, ita ut etiam si nolit, iubente praeposita faciat quod faciendum est pro salute. Si autem velit et forte non expedit, suae cupiditati non oboediat; aliquando enim, etiamsi noceat, prodesse creditur quod delectat. Denique, si latens est dolor in corpore famulae dei, dicenti sibi quid doleat, sine dubitatione credatur; sed tamen, utrum sanando illi dolori quod delectat expediat, si non est certum, medicus consulatur. Nec eant ad balneas sive quocumque ire necesse fuerit minus quam tres. Nec illa quae habet aliquo eundi necessitatem, cum quibus ipsa voluerit, sed cum quibus praeposita iusserit, ire debebit. Aegrotantium cura, sive post aegritudinem reficiendarum sive aliqua imbecillitate etiam sine febribus laborandum, alicui debet iniungi, ut ipsa de cellario petat quod cuique opus esse perspexerit; sive autem quae cellario sive quae vestibus sive quae codicibus praeponuntur, sine murmure serviant sororibus suis. Codices certa hora singulis diebus petantur;extra horam quae petierint, non accipiant. Vestimenta vero et calciamenta quando fuerint indigentibus necessaria, dare non differant, sub quarum custodia sunt, quae poscuntur. Lites aut nullas habeatis aut quam celerrime finiatis, ne ira crescat in odium et trabem faciat de festuca et animam faciat homicidam. Neque enim ad solos viros pertinet, quod scriptum est: Qui odit fratrem suum, homicida est, sed sexu masculino, quem primum deus fecit, etiam femineus sexus praeceptum accepit. Quaecumque convicio vel maledicto vel etiam criminis obiectu alteram laeserit, meminerit satisfactione quantocius curare quod fecit, et illa quae laesa est, sine disceptatione dimittere. Si autem invicem se laeserint, invicem sibi debita relaxare debebunt propter orationes vestras, quas utique quanto crebriores tanto sanctiores habere debetis. Melior est autem, quae quamvis ira saepe temptatur, tamen impetrare festinat ut sibi dimittat, cui se fecisse agnoscit iniuriam, quam quae tardius irascitur et ad veniam petendam difficilius inclinatur. Quae autem numquam vult petere veniam aut non ex animo petit, sine causa est in monasterio, etiamsi non inde proiciatur. Proinde vobis a verbis durioribus parcite; quae si emissa fuerint ex ore vestro, non pigeat ex ipso ore proferre medicamenta, ex quo facta sunt vulnera. Quando autem necessitas disciplinae minoribus cohercendis dicere vos verba dura compellit, si etiam in ipsis modum vos excessisse sentitis, non a vobis exigitur ut ab eis veniam postuletis, ne apud eas, quas oportet esse subiectas, dum nimia servatur humilitas, regendi frangatur auctoritas. Sed tamen petenda est venia ab omnium domino, qui novit, etiam eas, quas plus iusto forte corripitis, quanta benivolentia diligatis. Non autem carnalis sed spiritalis inter vos debet esse dilectio;nam quae faciunt pudoris inmemores etiam feminis feminae iocando turpiter et ludendo, non solum a viduis et intactis ancillis Christi in sancto proposito constitutis sed omnino Christianis nec a mulieribus nuptis nec a virginibus sunt facienda nupturis. Praepositae tamquam matri oboediatur honore servato, ne in illa offendatur deus, multo magis presbytero, qui omnium vestrum curam gerit. Ut ergo cuncta ista serventur et, si quid servatum non fuerit, non neglegenter praetereatur, sed emendandum corrigendumque curetur, ad praepositam praecipue pertinebit, ita ut ad presbyterum. qui vobis intendit, referat quod modum vel vires eius excedit. Ipsa vero non se existimet potestate dominante sed caritate serviente felicem. Honore coram hominibus praelata sit vobis, coram deo substrata sit pedibus vestris. Circa omnes se ipsam bonorum operum praebeat exemplum. Corripiat inquietas, consoletur pusillanimes, suscipiat infirmas, patiens sit ad omnes; disciplinam libens habeat, metuens inponat. Et quamvis utrumque sit necessarium, tamen plus a vobis amari appetat quam timeri, semper cogitans deo se pro vobis reddituram esse rationem. Unde magis oboediendo, non solum vestri verum etiam ipsius miseremini, quia inter vos quanto in loco superiore, tanto in periculo maiore versatur. Donet dominus ut observetis haec omnia cum dilectione tamquam spiritalis pulchritudini amatrices et bono odore Christi de bona conversatione fraglantes, non sicut ancillae sub lege, sed sicut liberae sub gratia constitutae.