Tranquillet ergo deus et componat animos vestros: non in vobis praevaleat opus diaboli, sed pax Christi vincat in cordibus vestris; nec dolore animi, quia non fit quod vultis, vel quia pudet voluisse quod velle non debuistis, erubescendo curratis in mortem, sed potius paenitendo resumatis salutem nec debeatis paenitentiam Iudae traditoris sed potius lacrimas Petri pastoris. Haec sunt, quae ut observetis praecipimus in monasterio constitutae. Primum propter quod estis in unum congregatae, ut unanimes habitetis in domo et sit vobis anima una et cor unum in deum et non dicatis aliquid proprium, sed sint vobis omnia communia, et distribuatur unicuique vestrum a praeposita vestra victus et tegumentum non aequaliter omnibus, quia non aequaliter valetis omnes, sed unicuique sicut opus fuerit. Sic enim legitis in actibus apostolorum, quia erant illis omnia communia et distribuebatur unicuique sicut cuique opus erat. Quae aliquid habebant in saeculo, quando ingressae sunt monasterium, libenter illud velint esse commune; quae autem non habebant, non ea quaerant in monasterio, quae nec foris habere potuerunt, sed tamen earum infirmitati, quod opus est, tribuatur, etiam si pauperies earum, quando foris erant, nec ipsa necessaria poterat invenire; tantum non ideo se putent esse felices, quia invenerunt victum et tegumentum quale foris invenire non potuerunt. Nec erigant cervicem, quia sociantur ad quas foris accedere non audebant, sed sursum cor habeant et terrena bona non quaerant, ne incipiant monasteria esse divitibus utilia non pauperibus, sed divites illic humiliantur et pauperes illic inflantur. Sed rursus etiam illae quae aliquid esse videbantur in saeculo, non habeant fastidio sorores suas quae ad illam sanctam societatem ex paupertate venerunt;magis autem studeant non de parentum divitum dignitate sed de pauperum sororum societate gloriari. Nec extollantur, si communi vitae de suis facultatibus aliquid contulerunt, ne de suis divitiis magis superbiant quia eas monasterio partiuntur, quam si eis in saeculo fruerentur. Alia quippe quaecumque iniquitas in malis operibus exercetur, ut fiant; superbia vero etiam in bonis operibus insidiatur, ut pereant. Et quid prodest dispergere dando pauperibus et pauperem fieri, cum anima misera superbior efficiatur divitias contemnendo, quam fuerat possidendo? Omnes ergo unanimiter et concorditer vivite et honorate in vobis invicem deum, cuius templa factae estis. Orationibus instate horis et temporibus constitutis. In oratorio nemo aliquid agat, nisi ad quod est factum, unde et nomen accepit, ut, si aliquae etiam praeter horas constitutas, si eis vacat, et orare voluerint, non eis sint impedimento, quae ibi aliquid agendum putaverunt. Psalmis et hymnis cum oratis deum, hoc versetur in corde quod profertur in voce, et nolite cantare, nisi quod legitis esse cantandum; quod autem non ita scriptum est, ut cantetur, non cantetur. Carnem vestram domate ieiuniis et abstinentia escae et potus, quantum valitudo permittit. Quando autem aliqua non potest ieiunare, non tamen extra horam prandii aliquid alimentorum sumat, nisi cum aegrotat. Cum acceditis ad mensam, donec inde surgatis, quod vobis secundum consuetudinem legitur, sine tumultu et contentionibus audite nec solae vobis fauces sumant cibum, sed et aures esuriant dei verbum. Quae infirmae sunt ex pristina consuetudine, si aliter tractantur in victu, non debet aliis molestum esse nec iniustum videri, quas fecit alia consuetudo fortiores.Nec illas putent feliciores, quia sumunt quod non sumunt ipsae, sed sibi potius gratulentur, quia valent quod non valent illae. Et si eis quae venerunt ex moribus delicatioribus ad monasterium, aliquid alimentorum, vestimentorum, stramentorum, operimentorum datur, quod aliis fortioribus et ideo felicioribus non datur, cogitare debent, quibus non datur, quantum de sua saeculari vita illae ad istam descenderunt, quamvis usque ad aliarum, quae sunt corpore fortiores, frugalitatem pervenire nequiverint. Nec velle debent, quod eas vident amplius, non quia honorantur. sed quia tolerantur, accipere, ne contingat detestanda perversitas, ut in monasterio, ubi, quantum possunt, fiunt divites laboriosae, fiant pauperes delicatae. Sane, quem ad modum aegrotantes necesse habent minus accipere, ne graventur, ita post aegritudinem sic tractandae sunt, ut citius recreentur, etiam si de humillima saeculi paupertate venerunt, tamquam hoc illis contulerit recentior aegritudo, quod divitibus anterior consuetudo. Sed cum vires pristinas reparaverint, redeant ad feliciorem consuetudinem suam, quae famulas dei tanto amplius decet, quanto minus indigent, nec ibi eas teneat voluntas iam vegetas, quo necessitas levarat infirmas. Illae se aestiment ditiores, quae fuerint in sustinenda parcitate fortiores; melius est enim minus egere quam plus habere. Non sit notabilis habitus vester nec affectetis vestibus placere, sed moribus; non sint vobis tam tenera capitum tegmina, ut retiola subter appareant. Capillos ex nulla parte nudos habeatis nec foris vel spargat neglegentia vel componat industria. Quando proceditis, simul ambulate; cum veneritis quo itis, simul state.