Sed putas me idoneum, cum ego melius me noverim, qui tamen nec ipse me nossem, nisi experiendo didicissem. Sed dicit fortasse sanctitas tua: vellem scire, quid desit instructioni tuae. Tam multa autem sunt, ut facilius possim enumerare quae habeam, quam quae habere desidero. Auderem enim dicere scire me et plena fide retinere, quid pertineat ad salutem nostram. Sed hoc ipsum quo modo ministrent ad salutem aliorum non quaerens, quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant? Et sunt fortasse aliqua, immo non est dubitandum esse in sanctis libris conscripta consilia, quibus cognitis et adprehensis possit homo dei rebus ecclesiasticis ordinatioribus ministrare aut certe inter manus iniquorum vel vivere conscientia saniore vel mori, ut illa vita non amittatur, cui uni christiana corda humilia et mansueta suspirant. Quo modo autem hoc fieri potest, nisi, quem ad modum ipse dominus dicit, petendo quaerendo pulsando, id est orando legendo plangendo? Ad quod negotium mihi parvum tempus velut usque ad pascha impetrare volui per fratres a tua sincerissima et venerabili caritate et nunc per has preces volo. Quid enim responsurus sum domino iudici? Non poteram ista iam quaerere, cum ecclesiasticis negotiis impedirer? Si ergo mihi dicat: serve nequam, si villa ecclesiae calumniosum aliquem pateretur, cuius fructibus colligendis magna opera inpenditur neglecto agro, quem rigavi sanguine meo, si quid agere pro ea posses apud iudicem terrae, nonne omnibus consentientibus, nonnullis etiam iubentibus et cogentibus pergeres et, si contra te iudicaretur, etiam trans mare proficiscereris?Atque hoc modo vel annuam vel amplius absentiam tuam nulla querella revocaret, ne alius possideret terram non animae sed corpori pauperum necessariam, quorum tamen famem vivae arbores meae multo facilius mihique gratius, si diligenter colerentur, explerent. Cur ergo ad discendam agriculturam meam vacationem temporis tibi defuisse causaris? Dic mihi, quid respondeam; rogo te an forte vis dicam: senex Valerius dum me omnibus rebus instructum esse credidisset, quanto amplius me dilexit, tanto minus discere ista permisit? Adtende omnia ista, senex Valeri; obsecro te per bonitatem et severitatem Christi, per misericordiam et iudicium eius. per eum, tantam qui tibi inspiravit erga nos caritatem, ut ne te nec pro lucro animae nostrae audeamus offendere. Sic autem mihi dominum et Christum testem facis innocentiae et caritatis et sinceri affectus quem circa nos habes, quasi ego non de his iurare omnibus possum. Ipsam ergo caritatem et affectum inploro, ut miserearis mei et concedas mihi ad hoc quod rogavi, tempus quantum rogavi, atque adiuves me orationibus tuis, ut non sit inane desiderium meum nec infructuosa ecclesiae Christi atque utilitati fratrum et conservorum meorum absentia mea. Scio quod illam caritatem pro me orantem maxime in tali causa non despicit dominus et eam sicut sacrificium suavitatis accipiens fortassis breviore tempore, quam postulavi, me saluberrimis consiliis de scripturis suis reddet instructum. I.Qua gratia responderent litteris sanctitatis tuae, cum diu haesitans non reperirem—omnia enim vicit affectus animi mei, quem iam sponte surgentem lectio epistulae tuae multo ardentius excitavit,—commisi me tamen deo, qui pro viribus meis operaretur in me, ut ea rescriberem, quae utrique nostrum studio in domino et cura ecclesiastica pro tua praestantia et mea obsecundatione congruerent. Atque illud primum, quod orationibus meis te adiuvari credis, non solum non defugio, verum etiam libenter amplector. Ita enim etsi non meis, at certe tuis me dominus noster exaudiet. Quod fratrem Alypium in nostra coniunctione mansisse, ut exemplo sit fratribus curas mundi huius vitare cupientibus, benivolentissime accepisti, ago gratias, quas nullis verbis explicare possim; deus hoc rependat in animam tuam. Omnis itaque fratrum coetus, qui apud eos coepit coalescere, tanta tibi praerogativa obstrictus est, ut locis terrarum tantum longe disiunctis ita nobis consulueris tamquam praesentissimus spiritu. Quapropter precibus, quantum valemus, incumbimus, ut gregem tibi commissum tecum dominus sustinere dignetur nec te uspiam deserere, sed adesse adiutor in opportunitatibus faciens cum ecclesia sua misericordiam per sacerdotium tuum, qualem spiritales viri ut faciat lacrimis eum gemitibusque interpellant. Scias itaque, domine beatissime et plenissima caritate venerabilis, non desperare nos, immo sperare nos vehementer, quod dominus et deus noster per auctoritatem personae, quam geris, quam non carni, sed spiritu tuo inpositam esse confidimus, multas carnales foeditates et aegritudines, quas Africana ecclesia in multis patitur, in paucis gemit . . . conciliorum gravi ense et tua gravitate posse sanari.