per quantos labores et pericula nostra, longum est explicare, ita ut ibi presbyteri qui eis congregandis a nobis primitus constituti sunt, expoliarentur, caederentur, debilitarentur, excaecarentur, occiderentur. Quorum tamen passiones inutiles ac steriles non fuerunt, mutatis illic securitate perfecta. Sed quod ab Hippone memoratum castellum milibus quadraginta seiungitur, cum in eis regendis et eorum reliquiis licet exiguis colligendis, quae in utroque sexu oberrabant non minaces ulterius sed fugaces, me viderem latius quam oportebat extendi, nec adhibendae sufficere diligentiae, quam certissima ratione adhiberi debere cernebam, episcopum ibi ordinandum constituendumque curavi. Quod ut fieret, aptum loco illi congruumque requirebam, qui et Punica lingua esset instructus. Et habebam, de quo cogitabam, paratum presbyterum, propter quem ordinandum sanctum senem qui tunc primatum Numidiae gerebat, de longinquo ut veniret, rogans litteris impetravi. Quo iam praesente omniumque in re tanta suspensis animis, ad horam nos ille, qui mihi paratus videbatur, omni modo resistendo destituit. Ego autem, qui utique, sicut exitus docuit, differre potius debui quam periculosum praecipitare negotium, dum nolo gravissimum et sanctissimum senem ad nos usque fatigatum sine effectu propter quem venerat tam longe, ad propria remeare, obtuli non petentibus quendam adulescentem Antoninum, qui mecum tunc erat, in monasterio quidem a nobis a parvula aetate nutritum, sed praeter lectionis officium nullis clericatus gradibus et laboribus notum. At illi miseri, quod futurum fuerat ignorantes, offerenti eum mihi oboedientissime crediderunt. Quid plura? Factum est; esse illis episcopus coepit. Quid faciam?Nolo apud tuam venerationem gravare quem nutriendum collegi, nolo deserere quos colligendos timoribus et doloribus parturivi, et quo modo utrumque agam, reperire non possum. Res quippe ad tantum scandalum venit, ut cum eo hic apud nos causas dicerent, qui de illius episcopatu suscipiendo tamquam bene sibi consulentibus obtemperaverant nobis. In quibus causis cum stuprorum crimina capitalia, quae non ab ipsis quibus episcopus erat, sed ab aliis quibusdam obiecta fuerant, probari minime potuissent, atque ab eis quae invidiosissime laetabantur, videretur esse purgatus, tam miserandus factus est et nobis et aliis, ut, quicquid a castellanis et illius regionis hominibus de intolerabili dominatione, de rapinis et diversis oppressionibus et contritionibus obiciebatur, nequaquam nobis tale videretur, ut propter hoc vel propter simul cuncta congesta episcopatu eum putaremus esse privandum, sed restituenda quae probarentur ablata. Denique sententias nostras sic temperavimus, ut salvo episcopatu non tamen omnino inpunita relinquerentur, quae non deberent vel eidem ipsi deinceps iterumque facienda vel ceteris imitanda proponi. Honorem itaque integrum servavimus iuveni corrigendo, sed corripiendo minuimus potestatem, ne scilicet eis praeesset ulterius, cum quibus sic egerat, ut dolore iusto eum sibi praeesse ferre omnino non possent et cum suo illiusque periculo in aliquod scelus forsitan erupturam inpatientiam sui doloris ostenderent. Quorum talis animus etiam tunc. quando cum eis de illo episcopi egerunt, evidenter apparuit, cum iam vir spectabilis Celer, de cuius adversum se praepotenti administratione conquestus est, nullam gerat vel in Africa vel uspiam potestatem. Sed quid multis morer?Conlabora, obsecro, nobiscum, pietate venerabili domine beatissime et debita caritate venerande sancte papa, et iube tibi quae directa sunt, omnia recitari. Vide episcopatum qualiter gesserit, quem ad modum iudicio nostro usque adeo consenserit communione privatus, nisi prius Fussalensibus omnia redderentur, iam postea citra acta aestimatis rebus solidos seposuerit, ut ei communio redderetur, quam versuta suasione sanctum senem primatem nostrum gravissimum virum, ut ei cuncta crederet, quem velut omni modo inculpatum venerando papae Bonifatio commendaret, induxerit, et cetera quae a me quid opus est recoli, cum memoratus venerabilis senex ad tuam sanctimoniam universa rettulerit? In illis autem multiplicibus gestis, quibus de illo nostrum iudicium continetur, magis deberem vereri ne tibi minus severe, quam oporteret, iudicasse videamur, nisi scirem vos tam propensos ad misericordiam, ut non solum nobis, quia illi pepercimus, verum etiam ipsi existimetis esse parcendum. Sed ille, quod a nobis aut benigne aut remisse factum est, in praescriptionem vertere atque usurpare conatur; clamat: Aut in mea cathedra sedere debui aut episcopus esse non debui, quasi nunc sedeat nisi in sua. Propter hoc enim loca illa eidem dimissa atque permissa sunt, in quibus et prius episcopus erat, ne in alienam cathedram contra statuta patrum translatus inlicite diceretur. Aut vero quisquam ita esse debet sive severitatis sive lenitatis exactor, ut, qui non visi fuerint episcopatus honore privandi, nullo modo in eis aliquid vindicetur, aut in quibus aliquid visum fuerit vindicandum, episcopatus honore priventur? Existunt exempla, ipsa sede apostolica iudicante vel aliorum iudicata firmante quosdam pro culpis quibusdam nec episcopali spoliatos honore nec relictos omnimodis inpunitos.