Nec te ipsum satis nosse arbitror, sed nobis crede, quantum boni feceris talia nobis scripta mittendo. Sicut enim tu testis es animi tui, ita nos nostri, quem ad modum sit affectus illarum sinceritate luculentissima litterarum. Si enim brevissimam epistulam tuam, quam de hac ipsa re ad beatissimum senem Aurelium per Leonem acolithum direxisti, exultanti alacritate descripsimus et, quibus poteramus, magno studio legebamus, ubi nobis exposuisti quid de illo perniciosissimo dogmate vel quid contra de gratia dei, quam pusillis magnisque largitur, cui est illud inimicissimum, sentias, quanta nos putas ista tua prolixiora scripta vel exultatione legisse vel cura, ut legantur, quibus valuimus, aliis obtulisse atque adhuc, quibus valemus, offerre! Quid enim gratius legi vel audiri potest, quam gratiae dei tam pura defensio adversus inimicos eius ex ore eius, qui eorundem inimicorum magni momenti patronus antea iactabatur? Aut unde uberiores deo debemus agere gratias, quam quod eius sic defenditur gratia ab eis quibus datur, adversus eos quibus vel non datur vel ingratum est quod datur, quia, ut eis gratum sit, occulto et iusto iudicio dei non datur? Quapropter, domine venerabilis et in Christi caritate suscipiende sancte frater, quamvis optime facias cum de hac re scribis ad fratres, apud quos se illi de tua solent efferre amicitia, tamen haec cura maior tibi restat, ut non solum salubri severitate plectantur, qui errorem illum Christiano infestissimum nomini audent garrire liberius, sed etiam hi diligentissime caveantur vigilantia pastorali propter infirmiores et simpliciores dominicas oves, qui eum pressius quidem atque timidius, sed tamen insusurrare non cessant, penetrantes domos, sicut ait apostolus, et cetera quae sequuntur, exercitata impietate facientes.Nec illi neglegendi sunt, qui usque ad profundum silentium supprimunt timore quod sentiunt, sed tamen eandem perversitatem sentire non desinunt. Nonnulli quippe eorum, antequam ipsa pestilentia manifestissimo etiam sedis apostolicae iudicio damnaretur, vobis innotescere potuerunt, quos nunc repente reticuisse perspicitis nec, utrum sanati sint, sciri potest, nisi cum non solum dogmata illa falsa tacuerint, verum etiam illis vera contraria eo, quo illa solent, studio defensaverint. Qui tamen lenius sunt profecto tractandi; quid enim eos terreri opus est, quos satis territos ipsa taciturnitas monstrat? Nec ideo tamquam sani praetereundi sunt diligentia medicinae, quorum vulnus in abdito est. Etsi enim terrendi non sunt, tamen docendi sunt et, quantum existimo, facilius possunt, dum in eis timor severitatis doctorem adiuvat veritatis, ut opitulante domino gratia eius intellecta atque dilecta etiam loquendo expugnent, quod iam loqui non audent. Quamvis longe absens fuerim, quando per Proiectum clericum ad me directa Hipponem sanctitatis tuae scripta venerunt, tamen, posteaquam veni eisque lectis rescriptorum debitorem me factum esse cognovi, reddendi tempus opperiebar. Et ecce subito profecturi a nobis carissimi fratris nostri Albini acolithi gratissima occurrit occasio. De tua igitur, quae mihi exoptatissima est, salute laetatus sanctitati tuae salutationem debitam reddo. Semper autem debeo caritatem, quae sola etiam reddita semper detinet debitorem. Redditur enim, cum inpenditur; debetur autem, etiamsi reddita fuerit, quia nullum est tempus, quando inpendenda iam non sit. Nec, cum redditur, amittitur, sed potius reddendo multiplicatur; habendo enim redditur, non carendo. Et cum reddi non possit, nisi habeatur, nec haberi potest, nisi reddatur;immo etiam, cum redditur ab homine, crescit in homine et tanto maior adquiritur, quanto plurius redditur. Quo modo autem negatur amicis, quae debetur et inimicis? Sed inimicis cauta inpenditur, amicis secura rependitur. Agit tamen, quantum potest, ut ab his etiam, quibus pro malis bona retribuit, id recipiat, quod inpendit. Optamus quippe fieri amicum, quem veraciter diligimus inimicum, quia non eum diligimus, nisi velimus bonum; quod utique non erit, nisi amiserit inimicitiarum malum. Non ergo sic inpenditur caritas ut pecunia. Excepto enim, quod illa inpendendo minuitur, haec augetur, etiam illo inter se differunt, quod pecuniam cui dederimus, tunc ei benivolentiores erimus, si recipere non quaeramus, non autem potest esse verus caritatis inpensor, nisi fuerit benignus exactor, quoniam pecunia cum recipitur, accedit cui datur, sed recedit a quo datur, caritas vero non solum apud eum crescit qui hanc ab eo, quem diligit, exigit, etiamsi non recipit, sed etiam ille, a quo eam recipit, tunc incipit habere, cum reddit. Proinde, domine frater, mutuam tibi caritatem libens reddo gaudensque recipio; quam recipio, adhuc repeto, quam reddo, adhuc debeo. Unum enim magistrum, apud quem condiscipuli sumus, per eius apostolum dociles audire debemus praecipientem ac dicentem: Nemini quicquam debeatis, nisi ut invicem diligatis. Cum diu moleste haberem, quod aliquotiens scripserim et nulla tuae sublimitatis rescripta meruerim, repente epistulas tres tuae benignitatis accepi, unam non ad me solum datam per coepiscopum meum Vindemialem et non longe post per conpresbyterum Firmum duas.