Haec verba de libro eius decerpsi, quae in ipso quoque volumine tua sanctitas poterit invenire, ut intellegatis quem ad modum et cetera neganti credere debeatis, nisi forte dicat ipsum Abel nihil peccasse, sed ideo non fuisse sine peccato et ideo non posse domino comparari, qui in carne mortali solus sine peccato fuit, quia erat in Abel originale peccatum quod de Adam traxerat, non in se ipso ipse commiserat—utinam saltem hoc dicat, ut interim eius de baptismo parvulorum certam sententiam tenere possimus!—aut si forte, quoniam dixit ab infantia usque ad senectutem, ideo dicat Abel non peccasse, quia nec senuisse monstratur. Non hoc indicant verba eius; ab initio priorem vitam dixit peccatricem, posteriorem vero posse esse sine peccato. Ait enim non se dixisse quoniam inveniatur quis ab infantia usque ad senectutem qui non peccaverit, sed quoniam a peccatis conversus labore proprio et gratia dei adiutus potest absque peccato esse. Cum enim dicit a peccatis conversus, ostendit priorem vitam in peccatis agi. Fateatur ergo quod peccaverit Abel, cuius prima vita fuit in saeculo, quam fatetur non carere peccatis, et respiciat librum suum, ubi eum dixisse constat quod ait in hac defensione: Non diximus. Si autem et hunc librum vel hunc in eo libro locum esse negaverit suum, ego quidem idoneos testes habeo honestos et fideles viros et eius sine dubio dilectores, quibus adtestantibus purgare me possum quod eundem librum ipsi mihi dederint et ibi hoc legatur eumque Pelagii esse dixerint, ut saltem hoc mihi sufficiat, ne dicat a me fuisse sive conscriptum sive falsatum. Iam inter illos eligat quisque cui credat. Meum non est de hac re diutius disputare. Rogamus, ut certe transmittas sibi, si 1 negaverit se ista sentire, quae illi obiciuntur inimica gratiae Christi.Tam quippe aperta est eius defensio, ut, si vestram sanctam prudentiam, qui eius alia scripta non nostis, nulla verborum ambiguitate fefellerit, magno gaudio gratulabimur non multum curantes, utrum illa perversa et impia numquam senserit an se ab eis aliquando correxerit. Iam rescripseram caritati tuae, sed, cum epistulae dirigendae occasio quaereretur, supervenit dilectissimus filius meus Faustus pergens ad eximietatem tuam. Qui cum ipsas litteras, quas iam feceram, accepisset tuae benivolentiae perferendas, suggessit mihi multum te desiderare ut aliquid tibi scriberem quod te aedificet ad sempiternam salutem, cuius tibi spes in Christo Iesu domino nostro. Et quamvis mihi occupato tantum institit ut facere non differrem, quantum scis quod te sinceriter diligat. Festinanti ergo ut occurrerem, malui festinanter aliquid scribere quam religiosum tuum desiderium retardare, domine eximie et merito insignis atque honorabilis fili. Quod ergo breviter possum dicere: Dilige dominum deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota virtute tua, et: Dilige proximum tuum tamquam te ipsum—hoc est enim verbum, quod breviavit dominus super terram dicens in evangelio: In his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae,—in hac ergo dilectione cotidie profice et orando et bene agendo, ut ipso adiuvante, qui tibi eam praecepit atque donavit, nutriatur et crescat, donec haec te perfecta perficiat. Ipsa est enim caritas, quae, sicut dicit apostolus, diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis; ipsa est, de qua item dicit: Plenitudo legis caritas; ipsa est, per quam fides operatur, unde iterum dicit: Neque circumcisio quicquam valet neque praeputium sed fides, quae per dilectionem operatur.In hac omnes sancti patres nostri et patriarchae et prophetae et apostoli placuerunt deo; in hac omnes veri martyres usque ad sanguinem contra diabolum certaverunt et, quia in eis non refriguit nec defecit, ideo vicerunt; in hac omnes boni fideles cotidie proficiunt, pervenire cupientes non ad regnum mortalium, sed ad regnum caelorum, non ad temporalem, sed ad sempiternam hereditatem, non ad aurum et argentum, sed ad divitias incorruptibiles angelorum, non ad aliqua bona huius saeculi, in quibus cum timore vivatur nec ea quisquam secum potest auferre dum moritur, sed ad videndum deum; cuius suavitas et delectatio excedit omnem non solum terrestrium, verum etiam caelestium corporum pulchritudinem, excedit omnem decorem animarum quantum libet iustarum atque sanctarum, excedit omnem speciem supernorum angelorum atque virtutum, excedit quicquid de illo non solum dicitur, verum etiam cogitatur. Neque hanc tam magnam promissionem, quia valde magna est, ideo desperemus, sed potius, quia valde magnus eam promisit, accepturos nos esse credamus. Sicut enim dicit beatus Iohannes apostolus, filii dei sumus et nondum apparuit, quid erimus; scimus quia, cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Noli existimare neminem deo placere posse, qui in armis bellicis militat. In his erat sanctus David, cui dominus tam magnum perhibuit testimonium; in his etiam plurimi illius temporis iusti; in his erat et ille centurio, qui domino dixit: Non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus. Nam et ego homo sum sub potestate constitutus habens sub me milites et dico huic: Vade et vadit, et alio: Veni et venit, et servo meo: Fac hoc et facit; de quo et dominus: Amen dico vobis; non inveni tantam fidem in Israhel.