Omiseram quippe hoc opus, posteaquam comperi praereptos mihi esse sive subreptos, antequam eos absolverem et retractatos, ut mea dispositio fuerat, expolirem. Non enim singillatim, sed omnes simul edere ea ratione decreveram, quoniam praecedentibus consequentes inquisitione proficiente nectuntur. Cum ergo per eos homines qui, priusquam vellem, ad quosdam illorum pervenire potuerunt, dispositio mea nequivisset impleri, interruptam dictationem reliqueram cogitans hoc ipsum in aliquibus scriptis meis conqueri, ut scirent qui possent non a me fuisse eosdem libros editos, sed ablatos priusquam mihi editione mea digni viderentur. Verum multorum fratrum vehementissima postulatione et maxime tua iussione compulsus, opus tam laboriosum adiuvante domino terminare curavi, eosque emendatos, non ut volui, sed ut potui, ne ab illis, qui subrepti iam in manus hominum exierant, plurimum discreparent, venerationi tuae per filium nostrum condiaconum carissimum misi et cuicumque audiendos, legendos describendosque permisi. In quibus si servari mea dispositio potuisset, essent profecto, etsi easdem sententias habentes, multo tamen enodatiores atque planiores, quantum rerum tantarum explicandarum difficultas et facultas nostra pateretur. Sunt autem qui primos quattuor vel potius quinque etiam sine prooemiis habent et duodecimum sine extrema parte non parva. Sed si eis haec editio potuerit innotescere, omnia, si voluerint et valuerint, emendabunt. Peto sane ut hanc epistulam seorsum quidem sed tamen ad caput eorundem librorum iubeas anteponi. Ora pro me. Quod tuae sanctitatis scripta non merui, nihil audeo suscensere; melius enim perlatorem credo defuisse, quam me suspicor a tua veneratione contemptum, domine beatissime et merito venerabilis frater.Nunc vero, quoniam servum dei Lucam, per quem ista direxi, cito comperi esse rediturum, agam domino et tuae benignitati uberes gratias, si me litteris fueris visitare dignatus. Pelagium vero fratrem nostrum, filium tuum, quem audio quod multum diligis, hanc illi suggero exhibeas dilectionem, ut homines, qui eum noverunt et diligenter audierunt, non ab eo tuam sanctitatem existiment falli. Nam quidam ex discipulis eius adulescentes honestissime nati et institutis liberalibus eruditi spem, quam habebant in saeculo, eius exhortatione dimiserunt et se ad dei servitium contulerunt. In quibus tamen cum apparuissent quaedam sanae doctrinae adversantia, quae salvatoris evangelio continetur et apostolicis sermonibus declaratur, id est cum invenientur contra dei gratiam disputari, propter quam Christiani sumus et in qua spiritu ex fide spem iustitiae expectamus, et admonitionibus nostris inciperent emendari, dederunt mihi librum, quem eiusdem Pelagii esse dixerunt, rogantes ut ei potius responderent. Quod posteaquam vidi me facere debere, ut eo modo error ipse nefarius de cordibus eorum perfectius auferretur, legi atque respondi. In hoc libro ille dei gratiam non appellat nisi naturam, qua libero arbitrio conditi sumus. Illam vero, quam innumerabilibus testimoniis sancta scriptura commendat ea nos iustificari, hoc est iustos fieri docens et in omni opere bono sive agendo sive perficiendo dei misericordia iuvari, quod etiam orationes sanctorum apertissime ostendunt, quibus ea petuntur a domino, quae praecipiuntur a domino, hanc ergo gratiam non solum tacet, sed ei contraria multa loquitur. Adfirmat enim vehementerque contendit per solum liberum arbitrium sibi humanam sufficere posse naturam ad operandam iustitiam et omnia dei mandata servanda.Unde quis non videat, cum eundem librum legerit, quem ad modum oppugnetur gratia dei, de qua dicit apostolus: Miser ego homo! Quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia dei per dominum nostrum Iesum Christum, et nullus locus divino adiutorio relinquatur, propter quod orantes dicere debeamus: Ne nos inferas in temptationem, sine causa etiam dominus apostolo Petro dixisse videatur: Rogavi pro te, ne deficiat fides tua, si hoc totum in nobis nullo auxilio dei sed potestate voluntatis impletur? His itaque disputationibus perversis et impiis non solum contradicitur orationibus nostris, quibus a domino petimus quicquid sanctos petisse legimus et tenemus, verum etiam benedictionibus nostris resistitur, quando super populum dicimus optantes eis et poscentes a domino, ut eos abundare faciat in caritate invicem et in omnes et det eis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per spiritum eius et impleat eos omni gaudio et pace in credendo et abundent in spe et potentia spiritus sancti. Ut quid eis ista petimus, quae populis a domino petisse apostolum novimus, si iam natura nostra creata cum libero arbitrio omnia haec sibi potest sua voluntate praestare? Ut quid etiam dicit idem ipse apostolus: Quotquot enim spiritu dei aguntur, hi filii sunt dei, si spiritu naturae nostrae agimur, ut efficiamur filii dei? Ut quid dicit similiter: Spiritus adiuvat infirmitatem nostram, si natura nostra sic creata est, ut spiritu ad opera iustitiae non indigeat adiuvari? Ut quid scriptum est: Fidelis autem deus, qui non permittet vos temptari super id quod potestis, sed faciet cum temptatione etiam exitum, ut possitis sustinere, si iam ita conditi sumus, ut viribus liberi arbitrii universas temptationes sustinendo superare possimus?