Dicis deum dedisse liberum arbitrium, ideo non debere cogi hominem nec ad bonum. Quare ergo illi, de quibus supra dixi, coguntur ad bonum? Adtende ergo quod considerare non vis. Ideo voluntas bona misericorditer inpenditur, ut mala voluntas hominis dirigatur. Nam quis nesciat nec damnati hominem nisi merito malae voluntatis, nec liberari nisi bonam habuerit voluntatem? Non tamen ideo, qui diliguntur, malae suae voluntati impune et crudeliter permittendi sunt, sed, ubi potestas datur, et a malo prohibendi et ad bonum cogendi. Nam si voluntas mala semper suae permittenda est libertati, quare Israhelitae recusantes et murmurantes tam duris flagellis a malo prohibebantur et ad terram promissionis compellebantur? Si voluntas mala semper suae permittenda est libertati, quare Paulus non est permissus uti pessima voluntate, qua persequebatur ecclesiam, sed prostratus est, ut excaecaretur, excaecatus, ut mutaretur, mutatus, ut mitteretur, missus, ut, qualia fecerat in errore, talia pro veritate pateretur? Si voluntas mala semper suae permittenda est libertati, quare monetur pater in scripturis sanctis filium durum non solum verbis corripere sed etiam latera eius tundere, ut ad bonam disciplinam coactus et domitus dirigatur? Unde idem dicit: Tu quidem perditis eum virga, animam autem eius liberabis a morte. Si mala voluntas semper suae permittenda est libertati, quare corripiuntur neglegentes pastores et dicitur eis: Errantem ovem non revocastis, perditam non inquisistis? Et vos oves Christi estis, characterem dominicum portatis in sacramento quod accepistis, sed errastis et peristis. Non ideo vobis displiceamus, quia revocamus errantes et quaerimus perditos;melius enim facimus voluntatem domini monentis ut vos ad eius ovile redire cogamus, quam consentimus voluntati ovium errantium, ut perire vos permittamus. Noli ergo iam dicere, quod te assidue audio dicere: Sic volo errare, sic volo perire; melius enim nos hoc omnino non permittimus, quantum possumus. Modo quod te in puteum, ut morereris, misisti, utique libera voluntate fecisti. Sed quam crudeles essent servi dei, si huic malae tuae voluntati te permitterent et non te de illa morte liberarent! Quis eos non merito culparet? Quis non impios recte iudicaret? Et tamen tu te volens in aquam misisti, ut morereris, illi te nolentem de aqua levaverunt, ne morereris; tu fecisti secundum voluntatem tuam sed in perniciem tuam, illi contra voluntatem tuam sed propter salutem tuam. Si ergo salus ista corporalis sic custodienda est, ut etiam in nolentibus ab eis qui eos diligunt, servetur, quanto magis illa spiritalis, in cuius desertione mors aeterna metuitur! Quamquam in ista morte quam tibi tu ipse inferre voluisti, non solum ad tempus sed etiam in aeternum morereris, quia, etsi non ad salutem, non ad ecclesiae pacem, non ad Christi corporis unitatem, non ad sanctam et individuam caritatem, sed ad mala aliqua cogereris, nec sic tibi ipse mortem inferre debuisti. Considera scripturas divinas et discute quantum potes, et vide utrum hoc fecerit aliquis aliquando iustorum atque fidelium, cum ab eis tanta mala perpessi sint qui eos ad aeternum interitum non ad vitam aeternam, quo tu compelleris, adigebant. Audivi quod dixeris apostolum Paulum significasse hoc fieri debere, ubi ait: Et si tradidero corpus meum, ut ardeam.Quia videlicet omnia bona dicebat, quae sine caritate nihil prosunt, sicut sunt linguae hominum et angelorum et omnia sacramenta et omnis scientia et omnis prophetia et omnis fides ita ut montes transferantur, et rerum suarum distributio pauperibus, ideo videtur tibi etiam hoc inter bona numerasse, ut sibi quisque inferat mortem. Sed adtende diligenter et cognosce quem ad modum dicat scriptura quod tradat quisque suum corpus ut ardeat, non utique, ut ipse se in ignem mittat, quando persequentem patitur inimicum, sed, quando ei proponitur ut aut mali aliquid faciat aut mali aliquid patiatur, eligat non facere mala quam non pati mala atque ita corpus suum tradat in potestatem interfectoris, sicut tres illi viri fecerunt qui auream statuam cogebantur adorare et, nisi facerent, minabatur eis ille qui cogebat, caminum ignis ardentem. Idolum adorare noluerunt, non ipsi se in ignem miserunt et tamen etiam de illis scriptum est quod tradiderunt corpora sua. ut neque servirent neque adorarent ullum deum sed deum suum. Ecce quo modo dixit apostolus: Si tradidero corpus meum, ut ardeam. Quod autem sequitur, vide: Si caritatem non habeam, nihil mihi prodest. Ad istam caritatem vocaris, ab ista caritate perire non sineris et putas tibi aliquid prodesse, si te ipse praecipites in interitum, cum tibi nihil prodesset, etiamsi alter te occideret caritatis inimicum. Foris autem ab ecclesia constitutus et separatus a compage unitatis et vinculo caritatis aeterno supplicio punireris, etiamsi pro Christi nomine vivus incendereris. Hoc est enim quod ait apostolus: Et si tradidero corpus meum, ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest. Revoca ergo animum ad sanam considerationem et sobriam cogitationem;