In duodecimo autem libro eorum quos de genesi scripsi, versatur haec quaestio vehementer et multis exemplis rerum expertarum atque credibiliter auditarum disputatio illa silvescit. Quid in ea potuerimus vel effecerimus, cum legeris, iudicabis, si tamen dominus donare dignatur ut eos mihi libros, quantum possum, congruenter emendatos iam liceat edere et multorum fratrum expectationem non iam longa disputatione suspendere. Narrabo autem unum aliquid breviter, unde cogites. Frater noster Gennadius, notissimus fere omnibus nobisque carissimus medicus, qui nunc apud Carthaginem degit et Romae suae artis exercitatione praepolluit, ut hominem religiosum nosti atque erga pauperum curam inpigra misericordia facillimoque animo benignissimum, dubitabat tamen aliquando, ut modo nobis rettulit, cum adhuc esset adulescens et in his elemosynis ferventissimus, utrum esset ulla vita post mortem. Huius igitur mentem et opera misericordiae quoniam deus nullo modo desereret, apparuit illi in somnis conspicuus iuvenis et dignus intendi eique dixit: Sequere me. Quem dum sequeretur, venit ad quandam civitatem, ubi audire coepit a dextra parte sonos suavissimae cantilenae ultra solitam notamque suavitatem; tunc ille intento quidnam esset, ait hymnos esse beatorum atque sanctorum; sinistra autem parte quid se vidisse rettulit, non satis memini. Evigilavit et somnium aufugit tantumque de illo quantum de somnio cogitavit. Alia vero nocte ecce idem ipse iuvenis eidem rursus apparuit, atque ab illo utrum cognosceretur interrogavit; respondit iste quod eum bene pleneque cognosceret. Tum ille quaesivit ubi se nosset. Nec memoriae defuit quid iste identidem responderet, totumque visum illum hymnosque sanctorum, ad quos audiendos eo duce venerat, qua recentissimos recordabatur facilitate, narravit.Hic ille percontatus est utrumnam id quod narraverat, in somnis vidisset an vigilans; respondit: In somnis. At ille: Bene, inquit, recolis; verum est, in somnis illa vidisti; sed etiam nunc in somnis te videre scies. Hoc cum audisset iste, ita esse credidit atque id responsione firmavit. Tunc qui hominem docebat, adiecit et ait: Ubi est modo corpus tuum? Ille respondit: In cubiculo meo. Scisne, inquit ille, in eodem corpusculo nunc esse inligatos et clausos et otiosos oculos tuos nihilque illis oculis te videre? Respondit: Scio. Tunc ille: Qui sunt ergo, inquit, isti oculi, quibus me vides? Ad hoc iste non inveniens quid responderet, obticuit. Cui haesitanti ille quod his interrogationibus docere moliebatur, aperuit, et continuo: Sicut, inquit, illi oculi carnis tuae utique in dormiente atque in lectulo iacente nunc vacant nec aliquid operantur et tamen sunt isti, quibus me intuens et ista uteris visione, ita cum defunctus fueris, nihil agentibus oculis carnis tuae, vita tibi inerit qua vivas, sensusque, quo sentias. Cave iam deinceps, ne dubites vitam manere post mortem. Ita sibi homo fidelis ablatam dicit huius rei dubitationem, quo docente nisi providentia et misericordia dei? Ista narratione dixerit aliquis tantae rei nos non solvisse sed auxisse quaestionem. Verum tamen cum his verbis credere vel non credere liberum cuique sit, se ipsum quisque habet, quo se avocet, profundissimam quaestionem. Et vigilat homo et dormit homo cotidie et cogitat homo. Dicat unde fiant ista similia formis, similia qualitatibus, similia motibus corporum nec tamen materie corporali. Dicat, si potest; si autem non potest, quid se praecipitat de rarissimis aut inexpertis quasi definitam ferre sententiam, cum continua et cotidiana non solvat?Ego autem, quamvis quo modo fiant ista veluti corporea sine corpore, verbis prorsus explicare non possim, tamen sicut scio non ea corpore fieri, utinam sic scirem quo modo discernerentur, quae videntur aliquando per spiritum et per corpus videri putantur, quove modo distinguantur visa eorum, quos error vel impietas plerumque deludit, quando visis piorum atque sanctorum similia pleraque narrantur! Quorum exempla si commemorare voluissem, tempus mihi potius quam copia defuisset. Memor nostri in domini misericordia vegeteris, domine beatissime et venerabilis et desiderabilis frater. Si posses videre dolorem cordis mei et sollicitudinem pro salute tua, fortasse miserereris animae tuae placens deo in audiendo verbo non nostro, sed ipsius, nec eius scripturas sic in memoria tua figeres, ut contra eas cor clauderes. Displicet tibi quia trahens ad salutem, cum tam multos nostros ad perniciem traxeritis. Quid enim volumus, nisi te comprehendi et praesentari et servari, ne pereas? Quod autem aliquantum in corpore laesus es, ipse tibi fecisti, qui iumento tibi mox admoto uti noluisti et te ad terram graviter conlisisti. Nam utique alius qui adductus est tecum, collega tuus, inlaesus venit, quia talia sibi ipse non fecit. Sed neque hoc putas tibi fieri debuisse, quia neminem aestimas cogendum esse ad bonum. Adtende quid apostolus dixerit: Qui episcopatum desiderat, bonum opus concupiscit, et tamen tam multi, ut episcopatum suscipiant, tenentur inviti, perducuntur, includuntur, custodiuntur, patiuntur tanta quae nolunt, donec eis adsit voluntas suscipiendi operis boni; quanto magis vos ab errore pernicioso, in quo vobis inimici estis, trahendi estis et perducendi ad veritatem vel cognoscendam vel eligendam, non solum ut honorem salubriter habeatis, sed etiam ne pessime pereatis!